Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI POENITENTIALES., PSALMUS V.
| 1 | (PSAL. CL.) Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat. |
| 2 | Non avertas faciem tuam a me: in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. |
| 3 | In quacunque die invocavero te: velociter exaudi me. |
| 4 | Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
| 5 | Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. |
| 6 | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. |
| 7 | Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio. |
| 8 | Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
| 9 | Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me, adversum me iurabant. |
| 10 | Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. |
| 11 | A facie irae indignationis tuae: quia elevans allisisti me. |
| 12 | Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fenum arui. |
| 13 | Tu autem, Domine, in aeternum permanes: et memoriale tuum in generatione et generationem. |
| 14 | Tu exsurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. |
| 15 | Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius miserebuntur. |
| 16 | Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. |
| 17 | Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua. |
| 18 | Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum. |
| 19 | Scribantur haec in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. |
| 20 | Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de coelo in terram aspexit. |
| 21 | Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum. |
| 22 | Ut annuntient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Hierusalem. |
| 23 | In conveniendo populos in unum et reges terrae: ut serviant Domino. |
| 24 | Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuntia mihi. |
| 25 | Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generatione et generationem anni tui. |
| 26 | Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. |
| 27 | Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. |
| 28 | Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
| 29 | Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur. |
| 30 | Ut supra. |
| 31 | Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. |
| 32 | In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. |
| 33 | Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. |
| 34 | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. |
| 35 | Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me Oratio. |
| 36 | Exorabilis Domine, intende in orationem supplicum tuorum, ut, qui in peccatis detenti tanquam fenum aruimus, respectu coelestis misericordiae sublevemur. |
| 37 | Per. |