Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI POENITENTIALES., PSALMUS II.
| 1 | (PSAL. XXXI.) Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. |
| 2 | Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus. |
| 3 | Quoniam tacui, inveteraverunt ossa meadum clamarem tota die. |
| 4 | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna, dum configitur spina. |
| 5 | Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. |
| 6 | Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. |
| 7 | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. |
| 8 | Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. |
| 9 | Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exsultatio mea erue me a circumdantibus me. |
| 10 | Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos. |
| 11 | Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus, In chamo et freno maxillas eorum constringe: qui non approximant ad te. |
| 12 | Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino, misericordia circumdabit. |
| 13 | Laetamini in Domino et exsultate iusti [Quercet., iniusti, mendose]: et gloriamini omnes recti corde. |
| 14 | Ut supra. |
| 15 | Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris Domine. |
| 16 | Secundum magnam misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine. |
| 17 | Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. |
| 18 | Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. |
| 19 | Oratio. |
| 20 | Sancte Domine, qui remissis delictis beatitudinem te confessis attribuis, exaudi vota praesentis familiae [Al., Ecclesiae], et confractis peccati aculeis spiritali nos exsultatione perfunde. |
| 21 | Per Dominum nostrum. |