Alcuinus, Officia per ferias, FERIA II. CONFESSIO PECCATORUM PURA ALCUINI.
| 1 | Deus inaestimabilis misericordiae, Deus immensae pietatis, Deus conditor et reparator humani generis, qui confitentium tibi corda purificas, et accusantes se ante conspectum divinae clementiae tuae ab omni vinculo iniquitatis absolvis; virtutem tuam totis exoro gemitibus, ut secundum multitudinem miserationum tuarum, de omnibus peccatis meis, de quibus me mea conscientia accusat, puram mihi coram te concedas agere confessionem; veramque ex his omnibus et condignam mihi tribuas poenitentiam, quaecunque peccavi in cogitationibus pessimis, in meditationibus pravis, in consensu malo, in consilio iniquo, in concupiscentia atque delectatione immunda, in verbis otiosis, in factis malitiosis, in visu, in auditu, in gustu, in odoratu et tactu. |
| 2 | Tu enim, misericors Deus, ad operandum mihi animae meae salutem membra singula humanis usibus apta dedisti; sed ego miserrimus omnium et peccator, te aeternae salutis auctorem contempsi, et aeterna mihi inimico incendia praeparanti suadente consensi [Cod. Reg., et aeterna mihi incendia praeparanti consensi]. |
| 3 | Lapsus sum in peccatis, corrui in deliciis [Al. delictis]. |
| 4 | In membris singulis naturae modum excessi, et impiis me laboribus obnoxium feci. |
| 5 | Pedes mei ad currendum in malum, sequendo libidinem, supra modum veloces fuerunt, et in obedientia mandatorum tuorum imbecilles. |
| 6 | Crura mea ad me sustinendum in malum fortes [Cod. Reg., fortia]. |
| 7 | Genua mea ad fornicationem potius quam ad orationem flexi. |
| 8 | In femoribus et in genitalibus meis supra modum in omnibus me immunditiis contaminere [Cod. Reg., in omnibus immunditiis contaminari] non metui, et reum me omni hora peregi. |
| 9 | Venter meus et viscera omnia crapula sunt iugiter et ebrietate distenta. |
| 10 | In renibus et lumbis, illusione diabolica ac flamma libidinis, turpissimo ardeo desiderio. |
| 11 | Latera enim mea luxuriae malitiam [Cod. Reg., luxuriam malitiae] non formidant perpetrare. |
| 12 | Dorsum meum ad iniqua roboravi opera, et collum meum in carnali erexi superbia. |
| 13 | Humera ( Nove dictum ) mea ad portanda nequitiae onera subdidi, et brachia illecebrosis iugiter amplexibus praebui. |
| 14 | Manus meae plenae sunt sanguine, omnibusque sordibus sunt pollutae; promptae ad omne opus pravum, pigrae ad aliquid operandum bonum. |
| 15 | Os meum nefario pollutum est osculo, et iniqua est concupiscentia maculatum, verbisque luxuriosis ac fabulis otiosis superabundanter me et mendacio coinquinavi. |
| 16 | Gulae semper et ebrietati deditus, carnalibus nunquam desideriis satiatus. |
| 17 | Sed et lingua mea omni est fallacia profanata. |
| 18 | Guttur meum insatiabili semper ardet ingluvie. |
| 19 | Aures meae dolosis sunt obtusae [Al., obtunsae] loquelis, promptae ad omne malum. |
| 20 | surdae ad omne bonum. |
| 21 | In naribus namque saepius iniquis delectatus sum odoribus, in quibus etiam putredinem delictorum minime horrui. |
| 22 | Quid igitur dicam de oculis, qui omnibus me fecerunt obnoxium, omnemque sensum cordis mei averterunt, quibus in omni consensi libidine? Qui et me, quamvis raro in sanctuario tuo, Domine, te adorantem intuitu perverterunt iniquo, omnemque motum corporis mei ad immunda pertraxerunt desideria. |
| 23 | Caput vero meum omnibus supereminens membris, raro unquam ad te Deum creatorem meum incurvavi; sed etiam caeteris membris [Vox membris in cod. Reg. omitt.] in omni malitia consentaneum feci. |
| 24 | Cor meum plenum dolo et malitia, nunquam pura purgavi poenitentia: semperque diabolica pollui illusione, nunquam vera ablui confessione. |
| 25 | Non enim haec narrans tuam, Domine, in me blasphemo creaturam: sed meam a te, piissime Deus, exposco medicinam, qui etiam in omnibus membris meis me reum intelligo super mensuram: quia ut astra coeli atque arenam maris, mea ita innumerabilia cognosco delicta. |
| 26 | Insuper etiam ira, tristitia, acedia, iactantia, atque desidia, omnibusque octo principalibus vitiis obnoxium me esse profiteor. |
| 27 | Sed tu, Domine, occultorum cognitor, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum quam mortem, tibi omnia cordis mei revelabo arcana. |
| 28 | Respice in me, et miserere mei, fontemque lacrymarum et remissionem omnium peccatorum, intimam mihi cordis confessionem tribue poscenti. |
| 29 | Renova, innova [Cod. Reg., innova in me], piissime Pater, quidquid actione, quod verbo, quod ipsa denique cogitatione diabolica fraude vitiatum est; et unitati corporis Ecclesiae membrum tuae redemptionis annecte; et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia, ad sacramentum tuae reconciliationis admitte, Per Iesum Christum unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum, qui tecum una cum sancto Spiritu unus est Dominus, per immortalia regnans saecula saeculorum. |
| 30 | Amen. |