monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI MARTINI. > HYMNUS TRIUM PUERORUM.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> LITANIA.

Alcuinus, Officia per ferias, HYMNUS TRIUM PUERORUM.

1 (DAN. III.) Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
2 Benedicite angeli Domini Domino: benedicite coeli Domino.
3 Benedicite aquae omnes, quae super coelos sunt, Domino: benedicite omnes virtutes Domini Domino.
4 Benedicite sol et luna Domino: benedicite stellae coeli Domino.
5 Benedicite imber et ros Domino: benedicite omnis spiritus Dei Domino.
6 Benedicite ignis et aestus Domino: benedicite frigus et aestus Domino.
7 Benedicite rores et pruina Domino: benedicite gelu et frigus Domino.
8 Benedicite glacies et nives Domino: benedicite noctes et dies Domino.
9 Benedicite lux et tenebrae Domino: benedicite fulgura et nubes Domino.
10 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
11 Benedicite montes et colles Domino: benedicite universa germinantia in terra Domino.
12 Benedicite fontes Domino: benedicite maria et flumina Domino.
13 Benedicite cetae et omnia, quae moventur in aquis, Domino: Benedicite omnes volucres coeli Domino.
14 Benedicite omnes bestiae et pecora Domino: benedicite filii hominum Domino.
15 Benedicat Israel Domino: laudet et superexaltet eum in saecula.
16 Benedicite sacerdotes Domini Domino: benedicite servi Domini Domino.
17 Benedicite spiritus et animae iustorum Domino: benedicite sancti et humiles corde Domino.
18 Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in secula.
19 Benedicamus Patrem et Filium, cum sancto Spiritu: laudemus et superexaltemus eum in saecula.
20 Benedictus es, Domine, in firmamento coeli: laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula.
21 Oratio.
22 Deus, per quem fides ignem non sentit, et infidelitas sine igne exuritur; qui beatissimos tres pueros fide armatos, coniectos in camino ignis, laeto vultu omni ex parte illaesos hymnum tibi canere fecisti: obsecramus, ut pari dignatione, fide et devotione nos armare, et timoris tui vigore implere digneris, ut a camino vitiorum liberati hymnum dicere, et exaltare nomen tuum in perpetuum mereamur.
Alcuinus HOME

bmv405.74