Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CXLIX.) Cantate Domino canticum novum: laus eius in Ecclesia sanctorum. |
| 2 | Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: et filiae Sion exultent in rege suo. |
| 3 | Laudent nomen eius in choro: in tympano et psalterio psallant ei. |
| 4 | Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltavit mansuetos in salutem. |
| 5 | Exultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. |
| 6 | Exultationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum. |
| 7 | Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. |
| 8 | Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. |
| 9 | Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius. |
| 10 | Ut supra. |
| 11 | Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. |
| 12 | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. |
| 13 | Oratio. |
| 14 | Auctor totius bonitatis Deus, qui omnem mansuetudinem te humiliter confitentem exaltas; praesta, ut sicut sanctos tuos exultare facis in gloria, ita praesentem Ecclesiam custodire digneris perpetuis temporibus ab huius saeculi delectationibus impollutam. |
| 15 | Per Dominum. |