monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS. > littera c > littera d > 3 > 2 > PSALMUS. > 3 > HYMNUS FORTUNATI DE NATIVITATE ET CRUCE CHRISTI. > ET PRECES. > LITANIAE UT SUPRA. > 2 > PSALMUS DE INCARNATIONE. > QUOTIDIE PRO FAMILIARIBUS. > 3 > PSALMUS. > PSALMUS. > ORATIO Quam beati Patres post recitata sanctorum nomina in quotidianis orationibus cantare solebant . > littera f > PSALMUS. > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CXLVIII.) Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
3 Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum coeli coelorum: et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.
5 Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra: dracones et omnes al yssi.
8 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius.
9 Montes et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri.
10 Bestiae, et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.
11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae.
12 Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen eius solius.
13 Confessio eius super coelum et terram: et exaltavit cornu populi sui.
14 Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel populo appropinquanti sibi.
15 Ut supra.
16 Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae benedictus Deus.
17 Oratio.
18 Excelsorum sedium supereminens et excelsa potestas Deus, concede famulis tuis, ut sicut cuncta, quae cernimus, te iubente creata sunt: ita quae praecepisti, te custode serventur.
19 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.74