Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CXLV.) Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo, quandiu fuero. |
| 2 | Nolite confidere in principibus: in filiis hominum, in quibus non est salus. |
| 3 | Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. |
| 4 | Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius: qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. |
| 5 | Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. |
| 6 | Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos. |
| 7 | Dominus erigit elisos: Dominus diligit iustos. |
| 8 | Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. |
| 9 | Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus Sion, in generatione et generationem. |
| 10 | Ut supra. |
| 11 | Exaltate Dominum nostrum, et adorate in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster. |
| 12 | Oratio. |
| 13 | Gloriose omnipotens Deus, in quem beatorum animae totam spei confidentiam ponunt; concede nobis ut, adiutorio tuo illuminati, valeamus te iugiter mente pura diligere. |
| 14 | Per. |