Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CXXXIV.) Laudate nomen Domini: laudate servi Dominum. |
| 2 | Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei nostri. |
| 3 | Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave. |
| 4 | Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. |
| 5 | Quia ego cognovi, quod magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. |
| 6 | Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra: in mari et in omnibus abyssis. |
| 7 | Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. |
| 8 | Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. |
| 9 | Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: in Pharaonem et in omnes servos eius. |
| 10 | Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. |
| 11 | Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. |
| 12 | Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo. |
| 13 | Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generatione et generationem. |
| 14 | Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis tuis deprecabitur. |
| 15 | Simulacra gentium argentum et aurum: opera manuum hominum. |
| 16 | Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. |
| 17 | Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. |
| 18 | Similes illis fiant, qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. |
| 19 | Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino. |
| 20 | Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino. |
| 21 | Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Hierusalem. |
| 22 | Ut supra. |
| 23 | Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum, et dicet omnis populus: Fiat, fiat. |
| 24 | Oratio. |
| 25 | Suavitas eximia Deus, quem omnis terra pro dulcedinis benignitate collaudat; rogamus ut, ablato a nobis vanae superstitionis errore, tuis voluntatibus connectamur. |
| 26 | Per. |