Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CXVII.) Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 2 | Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 3 | Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 4 | Dicant nunc, qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 5 | De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus. |
| 6 | Dominus mihi adiutor: non timebo, quid faciat mihi homo. |
| 7 | Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos. |
| 8 | Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. |
| 9 | Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. |
| 10 | Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. |
| 11 | Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. |
| 12 | Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. |
| 13 | Impulsus eversus sum, ut caderem: et Dominus suscepit me. |
| 14 | Fortitudo mea et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem. |
| 15 | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum. |
| 16 | Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem. |
| 17 | Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini. |
| 18 | Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me. |
| 19 | Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino: haec porta Domini, iusti intrabunt in eam. |
| 20 | Confitebor tibi, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. |
| 21 | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est caput anguli. |
| 22 | A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris. |
| 23 | Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. |
| 24 | O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. |
| 25 | Benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis. |
| 26 | Constituite diem solemnem in condensis: usque ad cornu altaris. |
| 27 | Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. |
| 28 | Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. |
| 29 | Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 30 | Ut supra. |
| 31 | Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. |
| 32 | Oratio. |
| 33 | Consolatio tribulationum nostrarum, piissime Domine, qui iustorum tabernacula laetitia et exsultatione perfundis, exalta Ecclesiam tuam virtute potentis dexterae, qua fiat porta iustitiae; et ita se angulari stabilitate connectat, ut tua resurrectione clarificata fulgeat. |
| 34 | Per. |