monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CXV.) Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
2 Ego dixi in excessu meo: omnis homo mendax.
3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
4 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius: pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
5 O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus et filius ancillae tuae.
6 Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
7 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem.
8 Ut supra.
9 Laetamini in Domino, et confiteamini memoriae sanctificationis eius.
10 Oratio.
11 Talis sit, quaesumus Domine, vita supplicum, sicut est in conspectu tuo mors pretiosa sanctorum; ut a vinculis peccati liberi mereamur futurae Hierusalem gaudiis praelibari.
12 Per Dominum.
Alcuinus HOME

bmv405.74