monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI MARTINI. > HYMNUS TRIUM PUERORUM. > PSALMUS MARTYRUM. > FERIA III. AD SPECIALES ORATIONES FACIENDAS. > PSALMUS. > 1 > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CXIV.) Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me.
4 Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi.
5 O Domine, libera animam meam: misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
8 Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
10 Ut supra.
11 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi.
12 Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
13 Oratio.
14 Ablutor peccaminum, Domine, qui animam te fideliter invocantem velociter consolaris; rogamus ut nos a periculis inferni erutos in regione vivorum, ablata peccati morte, restituas.
15 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.74