monumenta.ch > Quintilianus > 1 > IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT SCRIPTUM ALBINI MAGISTRI AD CAROLUM IMPERATOREM. > 9 > 8 > PSALMUS. > 4 > 5 > 4 > PSALMUS. > 5 > 1 > EPISTOLA NUNCUPATORIA. > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CXIII.) In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro.
2 Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius.
3 Mare vidit et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi mare quod fugisti? Et tu Iordanis quia conversus es retrorsum? Montes exsultastis sicut arietes: et colles sicut agni ovium.
6 A facie Domini mota est terra: a facie Dei Iacob.
7 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
8 Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam.
9 Super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant gentes, ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo: omnia quaecunque voluit, fecit.
10 Simulacra gentium argentum et aurum: opera manuum hominum.
11 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
12 Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
13 Manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
14 Similes illis fiant, qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
15 Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
16 Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
17 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
18 Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis.
19 Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
20 Benedixit omnibus qui timent Dominum: pusillis cum maioribus.
21 Adiiciat Dominus super vos: super vos et super filios vestros.
22 Benedicti vos a Domino: qui fecit coelum et terram.
23 Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
24 Non mortui laudabunt te, Domine: neque omnes qui descendunt in infernum.
25 Sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino: ex hoc nunc et usque in saeculum.
26 Ut supra.
27 Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
28 Oratio.
29 Ineffabile nomen Trinitatis Deus, qui fluenta Iordanis aspectu tui luminis terruisti, praesta, ut quos ablutos sacro baptismate renovasti, nunquam patiaris a vetitis simulacrorum idolis maculari.
30 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.74

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.
monumenta.ch > Quintilianus > 1 > IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT SCRIPTUM ALBINI MAGISTRI AD CAROLUM IMPERATOREM. > 9 > 8 > PSALMUS. > 4 > 5 > 4 > PSALMUS. > 5 > 1 > EPISTOLA NUNCUPATORIA. > PSALMUS.