Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CX.) Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: in concilio iustorum et congregatione. |
| 2 | Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius. |
| 3 | Confessio et magnificentia opus eius: iustitia eius manet in saeculum saeculi. |
| 4 | Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus escam dedit timentibus se. |
| 5 | Memor erit in saeculum testamenti sui, virtutem operum suorum annuntiabit populo suo. |
| 6 | Ut det illis haereditatem gentium: opera manuum eius, veritas et iudicium. |
| 7 | Fidelia omnia mandata eius, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. |
| 8 | Redemptionem misit populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. |
| 9 | Sanctum et terribile nomen eius: initium sapientiae, timor Domini. |
| 10 | Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in saeculum saeculi. |
| 11 | Ut supra. |
| 12 | Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. |
| 13 | Oratio. |
| 14 | Sanctorum omnium gloriosa confessio, Deus, tribue nobis timorem nominis tui, quod esse initium sapientiae praedixisti, ut tuorum commissi conciliis misericordiae tuae dapibus saginemur. |
| 15 | Per. |