monumenta.ch > Quintilianus > 1 > IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT SCRIPTUM ALBINI MAGISTRI AD CAROLUM IMPERATOREM. > 9 > 8 > PSALMUS. > 4 > 5 > 4 > PSALMUS. > 5 > 1 > EPISTOLA NUNCUPATORIA. > PSALMUS. > PSALMUS. > > 1 > 1 > PSALMUS. > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CVI.) Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos.
3 A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
4 Erraverunt in solitudine in inaquoso: vias civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7 Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis: vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos in tenebris et umbra mortis: et vincula eorum disrupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera eius in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
24 Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius.
26 Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
30 Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
32 Et exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
34 Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
37 Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.
40 Effusa est contentio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilavit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini.
44 Ut supra.
45 Misericordias Domini in aeternum cantabo.
46 In generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
47 Oratio.
48 Confitemur, Domine, misericordias tuas, quas iugiter circa nostras exerces inopias: precantes, ut qui exaltatus in ecclesiis [F., in excelsis] resides ad dexteram Patris in throno, nobis tantae miserationis et intelligere et custodire concedas arcanum.
49 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.74

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.
monumenta.ch > Quintilianus > 1 > IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT SCRIPTUM ALBINI MAGISTRI AD CAROLUM IMPERATOREM. > 9 > 8 > PSALMUS. > 4 > 5 > 4 > PSALMUS. > 5 > 1 > EPISTOLA NUNCUPATORIA. > PSALMUS. > PSALMUS. > > 1 > 1 > PSALMUS. > PSALMUS.