Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CV.) Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 2 | Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes eius? Beati qui custodiunt iudicium: et faciunt iustitiam in omni tempore. |
| 3 | Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo. |
| 4 | Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua. |
| 5 | Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus. |
| 6 | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. |
| 7 | Et irritaverunt ascendentes in mare: mare Rubrum. |
| 8 | Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam. |
| 9 | Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. |
| 10 | Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici. |
| 11 | Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. |
| 12 | Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius. |
| 13 | Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius. |
| 14 | Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso. |
| 15 | Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum. |
| 16 | Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini. |
| 17 | Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. |
| 18 | Et exarsit ignis in synagogam eorum: flamma combussit peccatores. |
| 19 | Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile. |
| 20 | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. |
| 21 | Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham: terribilia in mari Rubro. |
| 22 | Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. |
| 23 | Ut averteret iram eius, ne disperderet eos: et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. |
| 24 | Non crediderunt verbo eius, et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini. |
| 25 | Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto. |
| 26 | Et ut deiiceret semen eorum in nationibus, et disperderet eos in regionibus. |
| 27 | Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum. |
| 28 | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: multiplicata est in eis ruina. |
| 29 | Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio. |
| 30 | Et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem, usque in sempiternum. |
| 31 | Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius. |
| 32 | Et distinxit in labiis suis: non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. |
| 33 | Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum: et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum. |
| 34 | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. |
| 35 | Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum: quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. |
| 36 | Et infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. |
| 37 | Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est haereditatem suam. |
| 38 | Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. |
| 39 | Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum, saepe liberavit eos. |
| 40 | Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis. |
| 41 | Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum. |
| 42 | Et memor fuit testamenti sui: et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. |
| 43 | Et dedit eos in misericordias: in conspectu omnium qui coeperant eos. |
| 44 | Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. |
| 45 | Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. |
| 46 | Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, fiat. |
| 47 | Ut supra. |
| 48 | Deus in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabilia. |
| 49 | Oratio. |
| 50 | Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, et a peccati nos servitute discussos, Salutaris tui visitatione salvifica. |
| 51 | Per Dominum. |