monumenta.ch > Quintilianus > 9 > PSALMUS. > 7 > 7 > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, FERIA I. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CIV.) Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius quae fecit: prodigia eius, iudicia oris eius.
6 Semen Abraham, servi eius; filii Iacob, electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster, in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi quod mandavit in mille generationes.
9 Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac.
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum.
11 Dicent: Tibi dabo terram Chanaan: funiculum haereditatis vestrae.
12 Cum essent numero brevi: paucissimi et incolae eius.
13 Et pertransierunt de gente in gentem: et de regno ad populum alterum.
14 Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
16 Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransivit animam eius: donec veniret verbum eius.
19 Eloquium Domini inflammavit eum, misit rex et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum.
20 Constituit eum Dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
21 Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret.
22 Et intravit Israel in Aegyptum: et Iacob accola fuit in terra Cham.
23 Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
24 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
25 Misit Moysen servum suum: Aaron quem elegit ipsum.
26 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
27 Misit tenebras et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
28 Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
29 Edidit terra eorum ranas: in penetralibus regum ipsorum.
30 Dixit, et venit cynomia, et sciniphes in omnibus finibus ipsorum.
31 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
32 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
33 Dixit, et venit locusta, et bruchus: cuius non erat numerus.
34 Et comedit omne fenum in terra eorum: et comedit omnem fructum terrae eorum.
35 Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
36 Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
37 Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
38 Expandit nubem in protectionem eorum: et ignem ut luceret eis per noctem.
39 Petierunt, et venit coturnix: et pane coeli saturavit eos.
40 Disrupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina.
41 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
42 Et eduxit populum suum in exsultatione: et electos suos in laetitia.
43 Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt.
44 Ut custodiant iustificationes eius: et legem eius requirant.
45 Ut supra.
46 Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
47 Invocantes nomen tuum, Domine, exaudire digneris.
48 Oratio.
49 Invocantes nomen tuum, Domine, deprecamur, ut qui patres nostros, virtute tui nominis praeeunte, angelicis pastibus refecisti, nos quoque mysticis dapibus foveas ac reformes.
50 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.74

Alcuinus, Officia per ferias, FERIA I. <<<     >>> PSALMUS.
monumenta.ch > Quintilianus > 9 > PSALMUS. > 7 > 7 > PSALMUS.