Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEPTIMUS., CAPUT XLII. Cum fores essent clausae, veniens ad discipulos pacem infert, manibus latereque monstrato. Quibus etiam per insufflationem significat Spiritum sanctum. Item post dies octo Thomas inspectu vel tactu lateris ac manuum in fidem confirmatur audiens: Beati qui non viderunt, et crediderunt.
| 1 | VERS. 19. - Cum sero factum esset una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus, et stetit in medio eorum. |
| 2 | « Quid mirum si clausis ianuis post resurrectionem suam in aeternum iam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero virginis exivit? Sed quia ad illud corpus, quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus ac latus: palpandam carnem praebuit, quam clausis ianuis introduxit. |
| 3 | » Clavus enim manus fixerat, lancea latus aperuerat; ubi [Ms., ibi] ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia. |
| 4 | « Qua in re duo mira et iuxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile, et tamen palpabile demonstravit. |
| 5 | Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. |
| 6 | Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, praebendo palpabile formaret [Greg., firmaret] ad fidem. |
| 7 | Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et eiusdem naturae et alterius gloriae. |
| 8 | » Dicit eis: Pax vobis. |
| 9 | Pacem offerebat, qui propter pacem venit; et quibus ante dixit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, modo dicit: Pax vobis. |
| 10 | Quam pacem nascente Christo angeli praedicaverunt in mundo. |
| 11 | Et iterum secundo ait: Pax vobis, ut monstraret pacificata esse quae in coelis sunt et quae in terris sunt, per sanguinem suum. (VERS. 21.) Dicit eis: Pax vobis. |
| 12 | Iteratio, confirmatio est. |
| 13 | Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
| 14 | « Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit; quem videlicet in mundo [Greg., in mundum] venire ad passionem voluit; sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit. |
| 15 | Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est, ad passiones in mundum mittit. |
| 16 | Quia er |