Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEPTIMUS., CAPUT XLI. Resurrectionis similiter manifestatio declaratur, qua Maria Magdalene Petro et Ioanni nuntiat sublatum corpus de monumento. Quibus occurrentibus ac reversis, ipsa post angelicam visionem visum a se Dominum aestimans hortulanum, proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare.
| 1 | CAPUT XX, VERS. 1. - Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento. |
| 2 | « Una sabbati, quam iam diem Dominicam propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in evangelistis primam sabbati nominavit. » (VERS. 2.) Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Iesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. |
| 3 | Amore nimio turbata, dum quem quaesivit non invenit, cucurrit discipulis nuntiare, ut aut secum quaererent, aut secum dolerent ablatum Dominum: quem Dominum nominare non metuit, dum corpus illius tantummodo quaereret in sepulcro. |
| 4 | (VERS. 3, 4.) Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
| 5 | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum. |
| 6 | « Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum: et tanquam, si hoc [Aug., et tamen quasi hoc] sequeretur, adiunctum est. |
| 7 | Cum enim iam dixisset. |
| 8 | Venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt, atque ait: Currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit, quod praecurrens ad monumentum prior venerit ille alius discipulus, quem seipsum significat; sed tanquam de alio more sanctae Scripturae cuncta narrat. |
| 9 | » VERS. 5. - Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introiit. |
| 10 | « Quod vero Maria Magdalene venit ad monumentum, cum adhuc tenebrae essent, iuxta historiam notatur hora; iuxta intellectum vero mysticum, requirentis signatur intelligentia. |
| 11 | Maria enim auctorem omnium quem carne viderat mortuum quaerebat in monumento; et quia nunc [Al., hunc] minime invenit, furatum credidit. |
| 12 | Adhuc ergo erant tenebrae, cum venit ad monumentum. |
| 13 | Cucurrit citius, discipulis nuntiavit: sed illi prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Ioannes. |
| 14 | Currebant autem duo simul, sed Ioannes praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum, et [Greg., sed] ingredi non praesumpsit, venit vero posterior [Petrus], et intravit. |
| 15 | » Iste vero cursus duorum discipulorum magnum habet mysterium. |
| 16 | Quid enim per Ioannem, qui prior venit ad monumentum, et non intravit, nisi Synagoga significatur? Quid per Petrum, nisi Ecclesia ex gentibus congregata demonstratur, quae posterius vocata, et prior intravit? Cucurrerunt enim pariter Gentilitas et Synagoga per huius saeculi successiones, sed non pari intelligentia veniebant. |
| 17 | « Venit Synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit: quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit, sed credere in mortuum noluit. |
| 18 | Vidit enim Ioannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis Dominicae credendo intrare distulit: quem diu longe lateque prophetavit, praesentem vidit et renuit; hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. |
| 19 | Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum vacua stetit? (VERS. 6.) Venit autem Simon Petrus subsequens eum, et introivit in monumentum. |
| 20 | Quia secuta posterior Ecclesia Gentium, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. (VERS. 7.) Vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in uno (Al., in unum locum] loco. Quid est quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quia attestante Paulo: Caput Christi Deus est (I Cor. XI, 3), et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disiuncta sunt, eiusque potentia creaturae transcendit naturam? Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum inveniri dicitur [Greg. addit: in unum locum]. |
| 21 | Linteum quippe quod involvitur, eius nec initium, nec finis aspicitur. |
| 22 | Recte ergo sudarium capitis involutum inventum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit. |
| 23 | Bene autem additur, in uno loco, quia in scissura mentium Deus non est. |
| 24 | Deus quippe in unitate est, et illi eius habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. » Potest quippe [Ms., quoque] per sudarium passio Christi Domini nostri designari, cuius passionis sacramenta infidelibus sunt involuta: « quia quem videbant carne mortalem, Deum esse immortalem non credebant. |
| 25 | Sudarium ergo quod super caput eius fuerat seorsum invenitur, quia ipsa passio Redemptoris nostri longe a nostra passione disiuncta est; quoniam ipse sine culpa pertulit, quod nos cum culpa toleramus. |
| 26 | Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. |
| 27 | Sequitur: (VERS. 8) Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat prior ad monumentum. |
| 28 | Postquam introivit Petrus, ingressus est et Ioannes. |
| 29 | Posterior intravit, qui prior venerat. |
| 30 | Notum est quod in fine mundi, ad Redemptoris fidem etiam Iudaea colligetur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). |
| 31 | Et vidit et credidit. |
| 32 | Quid ergo vidit, et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. |
| 33 | » Adhuc enim tenebrae erant in monumento, id est, in mentibus illorum: ideo sequitur et dixit: (VERS. 9, 10) Nondum enim sciebant Scripturam quia oportuit eum a mortuis resurgere. |
| 34 | Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos; id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. (VERS. 11.) Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. |
| 35 | Haec Maria « postquam venit ad monumentum, ibique corpus Dominicum non invenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiavit: qui venientes viderunt, atque ita esse, ut mulier dixerat, crediderunt, et de his protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. |
| 36 | Ac deinde subiungitur: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. |
| 37 | Qua in re pensandum est huius mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus non recedebat. |
| 38 | Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa eius, quem ablatum credidit, ardebat desiderio: » et oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis iam exundabant; amplius dolentes quod fuerat ablatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno: quoniam magistri tanti, cuius ei vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. |
| 39 | « Unde contigit ut eum sola tunc videret, quae remansit ut quaereret: quia nimirum virtus boni operis perseverantia est: ut voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, his salvus erit (Matth. X, 22). |
| 40 | Ista itaque quae sic amabat, quae se ad monumentum quod perspexerat, iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. |
| 41 | Sequitur: VERS. 12. - Vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. |
| 42 | Quid est quod in loco Dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens, nisi quod Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum? Quasi ad caput sedet angelus, cum per Apostolum dicatur, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1). |
| 43 | Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Possumus autem [Ms., etiam] per duos angelos duo testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens. |
| 44 | Qui videlicet angeli per locum Dominici corporis sibimetipsis sunt coniuncti, quia nimirum utraque testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum, ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi testamentum prius ad caput, et testamentum posterius ad pedes sedet. |
| 45 | Requirunt Mariam angeli dicentes: (VERS. 13) Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum a monumento, et nescio ubi posuerunt eum. |
| 46 | Ipsa namque sacra eloquia, quae in nobis lacrymas amoris excitant, propter bonitatem Salvatoris nostri et memoriam mortis illius quam passus est pro nostro amore, easdem lacrymas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt. |
| 47 | » Angeli interrogaverunt, Quid ploras? Quasi dixissent: Non est opus mortuum plorare, quem viventem credere debes. |
| 48 | At illa ait: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. |
| 49 | Dominum suum vocans Domini sui corpus exanime, a parte totum significans; sicut omnes confitemur Iesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum, et anima, et caro: crucifixum tamen et sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. |
| 50 | Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. |
| 51 | Haec erat causa maior doloris, quod nesciebat quo iret ad consolandum dolorem; sed prope erat hora qua tristitia eius verteretur in gaudium. |
| 52 | Unde sequitur: (VERS. 14) Haec cum dixisset, reversa [Al., conversa] est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et nesciebat quia Iesus esset. |
| 53 | « Notandum quod Maria quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Iesum: quia videlicet per eamdem dubitationem suam, quasi terga [Greg., tergum] in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. |
| 54 | Sed quia amabat et dubitabat, videbat, et non cognoscebat, eumque illi et amor ostenderat et dubietas abscondebat. |
| 55 | Cuius adhuc ignorantia exprimitur, cum infertur: (VERS. 15) Et nesciebat quia Iesus esset. |
| 56 | Qui dicit ei: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in amore eius ardentius aestuaret. |
| 57 | Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. |
| 58 | Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Iesum hortulanum credidit. |
| 59 | An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat sata? « Sed quid est, quod viso eo, quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, etc. » Nemo calumnietur mulierem, quod hortulanum dixerit Dominum, et Iesum magistrum. |
| 60 | Ibi enim rogabat, hic noscebat [Al., agnoscebat]; ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat, hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. |
| 61 | Appellabat Dominum cuius ancilla non erat, ut perveniret ad Dominum cuius erat. |
| 62 | Aliter ergo Dominum dixit: Sustulerunt Dominum meum: aliter autem: Domine, si tu sustulisti illum, ibi ex veritate, hic ex honore. |
| 63 | Quaerebat itaque, et non dicebat, quae eum dixit: Domine, si tu sustulisti eum. |
| 64 | « Hoc habet vis amoris, hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. |
| 65 | Recte et haec mulier, quem quaerit non dicit, et tamen dicit, si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continuo plangit desiderio. |
| 66 | VERS. 16. - Dicit ei Iesus: Maria. |
| 67 | Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. |
| 68 | Ac si aperte ei dicat: Recognosce eum a quo recognosceris. |
| 69 | Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12); quia homo, commune omnium nostrum vocabulum est, Moyses vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur: ac si aperte Dominus dicat, non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. |
| 70 | Maria ergo, quae vocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus Rabboni, id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse eam interius ut quaereret, docebat. |
| 71 | Iam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecerit, sed ex eo innuitur quod audivit, cui dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. |
| 72 | In his namque verbis ostenditur, quod Maria amplecti voluit eius vestigia, quem recognovit. |
| 73 | Sed ei magister dicit: Noli me tangere; non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum eius [venientibus] scriptum sit: Accesserunt et tenuerunt pedes eius (Matth. XXXVIII, 9). |
| 74 | Sed cur tangi non debeat, ratio quoque additur, cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. |
| 75 | In corde etenim nostro tunc Iesus ascendit ad Patrem, cum aequalis creditur Patri. |
| 76 | Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in eius pectore ad Patrem Dominus non ascendit. |
| 77 | Ille ergo Iesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit. |
| 78 | Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et Deum vestrum. |
| 79 | Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Deum similiter habet ipse, quem nos [Ms. melius: dissimiliter habet ipse, quam nos]. |
| 80 | Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam; et Patrem vestrum per gratiam; ad Deum meum, quia descendi, ad Deum vestrum, quia ascendetis [Ms., ascendistis]. |
| 81 | Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati estis [Ms., liberat], Deus est vobis. |
| 82 | Distincte ergo mihi Pater et Deus est; quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum me [Ms., mecum] creavit. (VERS. 18.) Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum. |
| 83 | Et haec dixit mihi. |
| 84 | Ecce humani generis culpa ibi abscinditur, unde processit. |
| 85 | Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam, et dicta sui vivificatoris narrat, quae mortiferi serpentis verba narraverat. |
| 86 | Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae. |
| 87 | Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus: nunc opitulante eodem de quo loquimur Domino, et resurrectionis [eius] gloriam, et pietatis viscera consideremus. |
| 88 | Citius enim a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret. |