monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p10, XXXIX. Ad Patrem de clarificatione sua loquens, discipulos prolixa et multimoda prosecutione commendat, passione protinus imminente. <<<     >>> XLI. Resurrectionis similiter manifestatio declaratur, qua Maria Magdalene Petro et Ioanni nuntiat sublatum corpus de monumento. Quibus occurrentibus ac reversis, ipsa post angelicam visionem visum a se Dominum aestimans hortulanum, proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEPTIMUS., CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur.

1 CAPUT XVIII, VERS. 1. - Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron [Cedron].
2 Genitivus pluralis in Graeco, quod potest Latine Cedrorum dici.
3 Tunc appropinquavit tempus, de quo in Psalmo legitur: De torrente in via bibit.
4 In via huius vitae de torrente passionis bibit: propterea exaltavit caput (Psal. CIX, 7): quod Apostolus ita exposuit: Christus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
5 Propter quod et Deus exaltavit illum (Philip. II, 8, 9).
6 Ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
7 Bene in horto miseriae nostrae comprehensus est, ut nos in hortum beatitudinis suae induceret.
8 Igitur in horto deliciarum, id est, in paradiso, primus [Pater] humani generis peccavit, et inde eiectus est in hanc vallem lacrymarum.
9 Ideo Christus secundus Adam se in horto comprehendi voluit, ut peccatum, quod in horto paradisi (nam paradisus hortus deliciarum interpretatur) primus homo commisit, deleretur. (VERS. 2.) Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis.
10 « Hoc quod narrat, ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio, de cuius verbis ait: Haec cum dixisset Iesus; sed alia quaedam sunt interposita, quae ab isto praetermissa, apud alios evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae illi similiter in sua narratione tacuerunt.
11 Ad hoc vero valet, quod dictum est: Haec cum dixisset Iesus, ut non eum ante opinemur venire in hortum, quam illa verba finiret, » et illam orationem, quae leguntur in prioribus post coenam sanctam eum dixisse, vel orasse.
12 « Sciebat autem, inquit, et Iudas, qui tradebat eum, locum.
13 Ordo verborum est: sciebat locum, qui tradebat eum.
14 Quia frequenter, inquit, Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
15 Ibi ergo lupus, ovina pelle contectus, inter oves alto Patris familias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem.
16 VERS. 3. - Iudas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis.
17 Cohors non Iudaeorum, sed militum fuit.
18 A praeside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere.
19 » Ideo tanta manus inimicorum congregata est, ut nullus apprehendentibus vel contradicere, vel defendere Iesum auderet.
20 « Ita quippe eius abscondebatur potestas, [et] obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem non valuissent, nisi quia [Ms., nihil valuissent nisi quod] ipse voluisset: bene utens bonus malis, et faciens bona de malis.
21 » Iesus autem, sicut evangelista secutus adiungit: (VERS. 4) Sciens omnia, quae ventura erant super eum.
22 Sciebat et voluit ut comprehenderetur; quia ad hoc venit in mundum, ut hoc fieret quod voluit, et tunc impleretur quando voluit.
23 Processit et dixit eis, quem quaeritis? Processit, paratus ad passionem, et interrogans quem quaererent; non quasi ignarus eorum voluntatis, sed ut scirent ipsum esse quem quaererent. (VERS. 5.) Responderunt: Iesum Nazarenum.
24 Iesus Nazarenus dicebatur, quia in Nazareth nutritus est, ut impleretur prophetia: Quoniam Nazareus vocabitur.
25 Dicit eis: Ego sum.
26 Non abscondit se, sed ostendit; quia qui voluntate sua venit in mundum, voluntate sua posuit animam suam pro mundo. (VERS. 6.) Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
27 Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
28 « Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisaeorum? Ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis: Ego sum, tantam turbam odiis ferocem, armisque terribilem, sine ullo telo percussit, repulit, stravit.
29 Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris.
30 Ego sum, dicit, et impios deiecit.
31 Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium, Ego sum, dicit Christus: et a Iudaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant?.
32 » Quare qui venerunt ad comprehendendum, non tenuerunt quem, si noluisset ille qui ait Ego sum, non tenerent.
33 Illi quaerebant eum apprehendere [et occidere], ille quaerebat eos [redimere] et vivificare, propter quod venit ad nos.
34 Ostendit quaerentibus potestatem, quia habuit in potestate animam suam ponere, quam posuit hora passionis; ostendit quod [Ms., ut] nostrae redemptionis impleretur mysterium. (VERS. 7.) Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Si quaeritis, quare non apprehenditis, nisi quia in vestra non est potestate apprehendere [Ms., apprehendendi hora], sed in eius qui venit ut apprehendatur.
35 VERS. 8, 9. - Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
36 Respondit Iesus: Dixi vobis, quia ego sum.
37 Si ergo me quaeritis, sinite hos abire.
38 Ut adimpleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
39 « Si me quaeritis, inquit, sinite hos abire.
40 Inimicos videt [Ms., iubet], et hoc faciunt quod iubet: sinunt hos abire quos non vult perire.
41 Nunquid autem non erant postea morituri? Cur ergo, si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant, quomodo credunt quicunque non pereunt? (VERS. 10.) Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum, et percussit principis servum [Sic et in ms.; Al., servum principis sacerdotum] et abscidit eius auriculam dexteram.
42 Erat autem nomen servo Malchus.
43 Solus hic evangelista etiam nomen servi huius expressit: sicut Lucas solus, quod eius auriculam Dominus tetigerit et sanaverit eum.
44 Malchus autem interpretatur regnaturus.
45 Quid ergo auris pro Domino amputata, et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? » Servus dictus est propter servitutem legalem, sanus [Ms., sanatus] autem dicitur propter evangelicam libertatem.
46 « Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: (VERS. 11) Mitte gladium in vaginam.
47 Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? » Non bibam illum, interrogative vel increpative legendum est, quasi dixisset: Non bibam illum calicem quem Pater mihi dedit bibere? Quare resistere vis voluntati omnipotentis Patris, imo et salutis tuae calici? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, nescius adhuc dispensationem paternae voluntatis [Ms., pietatis], quid ex hoc fieri venturum voluisset.
48 « Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 32).
49 Verum auctor calicis huius est, etiam ipse qui bibit.
50 Unde idem Apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Ephes. V, 2) (VERS. 12.) Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum.
51 Comprehenderunt, ad quem non accesserunt [quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt]; nec audierunt: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6).
52 Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab eo longius recesserunt: et ligaverunt eum, a quo solvi potius velle debuerunt.
53 » « Posteaquam persecutores tradente Iuda comprehensum Dominum ligaverunt, qui nos dilexit, et tradidit semetipsum pro nobis omnibus, et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32), (VERS. 13) Adduxerunt eum ad Annam primum.
54 Nec enim Ioannes istam tacet causam, quare hoc ita factum sit [Ms., quare hoc fecissent], dicens: Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
55 » VERS. 14. - Erat autem Caiphas, qui consilium dedit Iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo.
56 Ductus est ad Annam primum, et postea ad Caipham, ut cognatio sanguinis et sceleris eos faceret consortes.
57 Moyses Deo iubente praeceperat ut pontifices patribus succederent, ut generationis in sacerdotibus series conservaretur.
58 Refert Iosephus istum Caipham unius tantum anni ab Herode pretio redemisse sacerdotium.
59 Non ergo mirum, si iniquus pontifex inique iudicaverit.
60 Saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per iniustitiam versatur in eo, et sceleratum initium funesto fine consumitur.
61 VERS. 15. - Sequebatur autem, inquit, Iesum Simon Petrus et alius discipulus.
62 « Quisnam sit iste discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur.
63 Solet autem se idem Ioannes ita significare, et addere: quem diligebat Iesus.
64 Fortassis ergo et hic ipse est, » qui iuxta crucem Iesu stabat, cui ille matris commendavit custodiam.
65 Dicit et Matthaeus de Petro: Petrus sequebatur eum a longe (Matth. XXVI, 58). A longe sequebatur [Dominum], qui erat eum negaturus, ut videret finem, vel amore magistri, vel humana curiositate scire cupiens, quid pontifex iudicaret [de Iesu, utrum eum neci addiceret], an flagellis caesum dimitteret. (VERS. 16.) Discipulus autem ille, inquit, erat notus pontifici, et introiit cum Iesu in atrium pontificis.
66 Petrus autem stabat ad ostium foris.
67 Foris autem stabat, quia negaturus erat Dominum: nec erat in Christo, qui Christum confiteri non fuit ausus. (VERS. 17.) Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum.
68 Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
69 Hic agnoscitur quam verum sit quod ipsa Veritas paulo ante dixit: Quia sine me nihil potestis facere.
70 « Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit.
71 Ubi est illa promittentis audacia, et de se plurimum praesumentis? Ubi sunt verba illa, quando ait: Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam (Ioan. XIII, 37); hoc non est sequi magistrum, sed se negare discipulum esse.
72 Sicne pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? » Sane in hoc [loco] considerandum est, quam periculosum sit Christiano se Christianum esse negare.
73 Non enim Petrus in hoc loco dixit se Christum negare, sed discipulum Christi: tamen ipse Christus ante praedixit: Ter me negaturus es.
74 Qui enim discipulum se Christi negavit esse Christianum [se] negavit: similiter qui se Christianum negat esse propter aliquem timorem, etiam Christum negat.
75 (VERS. 18.) Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se.
76 Frigus erat infidelitatis in cordibus illorum, in tantum etiam ut ille princeps apostolorum in eo frigore torpesceret, quia necdum calore sancti Spiritus inflammatus fuit: in quo non solum ipse iterum post acceptum sancti Spiritus donum non timuit Christum coram imperatore et populo Romano confiteri; sed etiam pueri imberbes et puellae, sancti Spiritus calore inflammatae, Christum publice usque ad mortem confitebantur, et pro eo mori non metuebant, quem claviger coeli confiteri ad unius ancillae vocem formidavit.
77 VERS. 19. - Pontifex autem interrogavit Iesum de discipulis eius, et de doctrina eius.
78 Non cognoscendae veritatis amore interrogavit, sed ut causam inveniret qua etiam eum accusare potuisset, et tradere Romano praesidi ad damnandum. (VERS. 20.) Respondit Iesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
79 Quid est quod palam se dicit loqui, et in occulto nihil loqui, dum in alio loco apostolis dicit, dum per parabolas turbis loquitur: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis? « Intelligendum est ita eum dixisse, palam locutus sum mundo, ac si dixisset: Multi me loquentem audierunt.
80 Ipsum autem palam, quodammodo erat palam, quodammodo autem non erat palam.
81 Palam quippe erat, quia multi eum audiebant: et rursus non erat palam, quia non intelligebant.
82 Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur.
83 Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium stabit omne Verbum (Deut. XIX, 15): praesertim si [sic] hoc loquitur paucis, quod per eos vellet innotescere et multis? Ergo et hoc ipsum, quod ab eo dici videbatur occulte, quomodo [Aug., quodammodo] non dicebatur in occulto? Quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat taceretur, sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. » (VERS. 21.) Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego.
84 Quasi dixisset: Quid me interrogas, a quo veritatem audire non desideras, sed quem damnare cupis? Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam.
85 Ita temperavit Dominus responsionem suam, ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur. (VERS. 22.) Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? Hic impletur, quod prophetatum est de eo: Dedi maxillam meam percutientibus.
86 Percussit eum quasi reum responsionis, sed ille iniuste percussus, mansuete respondit: (VERS. 23) Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo.
87 Omnis itaque qui contra veritatem loquitur, male loquitur: si autem veritatem non dixi, da testimonium contra me, in quo mendacium dixissem; si autem bene, id est, vere, quid me caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius? « Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari? Quid enim horum per potentiam iubere non potuisset, per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, a quo vincitur mundus [Aug., qua vincitur mundus]? » Forte aliquis hic dicit, quare alteram maxillam percutienti non daret secundum praeceptum suum (Matth. V, 39)? Non solum itaque alteram dedit maxillam percutienti, sed etiam totum corpus suum ad crucifigendum tradidit, et magis vult praecepta sua Dominus in cordis tranquillitate servare, quam in corporis ostentatione demonstrare.
88 VERS. 24. - Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
89 Hi duo Annas et Caiphas principes fuerunt sacerdotum, et per vices annuas sacerdotium ministrabant; et erat tunc annus Caiphae, cum passus est Christus.
90 Et credendum est secundum voluntatem Caiphae factum esse ut prius duceretur ad Annam, ut minoris culpae videretur, si alterius quoque consacerdotis sui damnaretur sententia.
91 « Sed cum dixisset evangelista quod eum ligatum misit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret, quod in domo Annae de trina eius negatione contigerat. (VERS. 25.) Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se.
92 Hoc recapitulat quod ante etiam dixerat.
93 Deinde quae secuta sunt, iungit: Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille et dixit: Non sum.
94 Iam semel negaverat ad ancillae vocem: ecce iterum eodem timore perterritus negavit.
95 Deinde, ut tertia quoque negatio perficeretur, et Verbum Domini praedicentis impleretur, (VERS. 26, 27.) Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum sicut antea negavit Petrus, et statim gallus cantavit.
96 Ecce medici est completa praedictio, aegroti convicta praesumptio.
97 Non enim factum est, quod iste dixerat: Animam meam pro te ponam (Ioan. XIII, 38), sed factum est, quod ille praedixerat: Ter me negabis.
98 » Sed haec trina negatio timoris, trina confessione amoris diluitur.
99 Necdum fuit amor in eo, qui foras mitteret timorem: sed adhuc timor servilis valuit in corde eius, sed necdum respexit eum qui haec praedixit ei.
100 Sed et hoc magna Dei dispensatione gestum esse credere debemus, quatenus ille, cui oves suas ad Patrem rediens Christus commendaturus erat, per suam disceret fragilitatem aliis misereri, et fratrum culpas ignoscere, dum suum recordaretur peccatum, et aliorum compati posset fragilitati, qui sui casus ignarus non esset.
101 Peracta itaque trina hac negatione Petri, reversus est evangelista ad ordinem narrationis suae, ubi eam reliquerat.
102 VERS. 28. - Adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caipham in praetorium.
103 « Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero eius dixerat missum.
104 Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat: » aut damnationis causa Christi Caiphas perrexit in praetorium ad Pilatum: aut Pilatus in domo Caiphae praetorium habebat, et tanta fuit amplitudo, ut utrosque capere potuisset, et seorsum habitantem Dominum suum, seorsum iudicem ferret.
105 Ecce quanta est sollicitudo sacerdotum in malum [Ms., in malo]! « Tota nocte vigilarunt, ut homicidium facerent.
106 Erat autem mane, et ipsi, id est, qui ducebant Iesum, non introierunt in praetorium.
107 Hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae.
108 Cur autem non introierunt in praetorium? Exponen causam, ut non contaminarentur, inquit, sed manducarent Pascha.
109 Dies enim agi coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienum habitaculum intrare.
110 O impia et stulta caecitas! ut habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur proprio scelere.
111 Alienigenae iudicis domo contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant? » Sciendum est quid sit inter Pascha et dies azymorum.
112 Pascha dicebatur proprie dies illa qua agnus ad vesperam quarta decima luna occidebatur; septem vero dies sequentes, dies azymorum dicebantur.
113 Dies azymorum fuerunt, in quibus nihil fermentati in domibus illorum debuit inveniri; sed tamen dies Paschalis invenitur inter dies azymorum nominari, ut in alio Evangelio legitur: Prima autem die azymorum accesserunt ad Iesum discipuli dicentes: Ubi vis, paremus tibi Pascha manducare (Matth. XXVI, 17)? VERS. 29, 30. - Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Et responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
114 Hunc enim habebant morem Iudaei, ut quem morte dignum diiudicarent, vinctum eum praesidi traderent.
115 « Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, utrum sit malefactor Iesus.
116 Sed ista dicebant, de quibus per Prophetam ipse praedixerat: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12).
117 » (VERS. 31.) Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum.
118 Iustior fuit illis iudex gentilis, quasi diceret: Legem habetis, et secundum legem vestram iudicate eum: vos melius nostis quid de talibus vestra lex iudicet; secundum quod iustum sciatis, iudicate.
119 Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam.
120 « Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? » An non forte interficiebant, dum clamabant: Crucifige, crucifige? Quid est quod dixerunt, Nobis non licet interficere quemquam, dum lex mandat homicidas, adulteros, et talium reos scelerum occidere vel lapidare? nisi forte hoc ideo dixissent, propter sanctitatem diei festi [et venerationem], ut non liceret eis secundum legem in die festo occidere hominem, ob cuius diei festi venerationem, etiam praetorium iudicis intrare noluerunt.
121 Quomodo, o Iudaei, o falsi Israelitae, non occidistis eum, quem apprehendistis, quem duxistis, quem praesidi tradidistis, quem crucifigi poposcistis? « Audite, quod contra vos etiam Propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5).
122 Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera iustum interfecistis. Deinde sequitur: (VERS. 32) Hoc autem dixerunt, ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
123 « Itaque intelligendum est Dominum hic significare non mortem crucis, sed illam mortem qua Iudaei eum gentibus tradebant ad occidendum, hoc est, Romanis; nam Pilatus Romanus civis fuit, licet genere Pontius, eumque in Iudaeam Romani praesidem miserant.
124 Ut ergo iste sermo Iesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Iesus futurum esse praedixerat, hoc impletum est, dum Iudaei eum Gentibus tradiderunt occidendum; minore tamen scelere, quam Iudaei, qui se isto modo ab eius interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.
125 » VERS. 33. - Introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? In his verbis ostendit Pilatus hoc Iudaeos obiecisse ei criminis, ut diceret se regem esse Iudaeorum. (VERS. 34.) Respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? « Sciebat utique Dominus, et quod ipse interrogabat, et quod ille responsurus fuit [Ms. addit: et quid illi Pilatus responsurus erat. Sed hoc redundat]: et tamen dici voluit, non propter se qui omnia sciebat, sed propter nos, ut scriberetur quod nos scire voluit.
126 Respondit Pilatus: Nunquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi.
127 Quid fecisti? Abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso dixisse quod Iesum regem dixerat esse Iudaeorum; id se a Iudaeis accepisse demonstrans.
128 Dicendo: (VERS. 35) Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine obiectum, tanquam diceret: Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset, si puniendus iudici traderetur, quid se diceret regem esse: si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi iudici dignus esset.
129 VERS. 36. - Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo.
130 Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis.
131 Nunc autem meum regnum non est hinc.
132 Hoc est quod bonus magister scire nos voluit; sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive Gentium, sive Iudaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum; vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes.
133 Poterat autem Dominus, quod ait: Regnum meum non est de mundo hoc, ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi dixit: Tu es rex Iudaeorum? Sed eum vicissim interrogat, utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis; illo respondente, ostendere voluit, hoc sibi apud illum fuisse a Iudaeis velut crimen obiectum: patefaciens nobis cogitationes hominum quas ipse noverat quoniam vanae sunt.
134 » Quod vero ait: Regnum meum non est de hoc mundo, id est, in hoc mundo.
135 Audite omnes reges terrae; non venit Christus regnum tollere, sed dare; non minuere, sed augere; regem se non contradixit, sed carnaliter in hoc mundo se regnare non dixit.
136 Quod est eius regnum, nisi credentes in eum, quos tradet regnum Deo Patri in fine saeculi (I Cor. XV, 24), id est, adducet ad Deum Patrem, ut sine fine regnent cum illo? Sed ut hoc probaret, ut regnum eius de hoc mundo non esset, adiecit: Si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis.
137 Non ait: Nunc autem regnum meum non est hic, sed non est hinc; hic est enim regnum eius, usque in finem saeculi, sed in sanctis suis, de quibus dixit in alio Evangelio: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21).
138 Nam regnum eius sancta Ecclesia est.
139 Unde et ad Mariam virginem angelus ait: Et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis (Luc. I, 32, 33), spiritale regnum quo in sanctis regnat demonstrare volens, non carnale quod saepe impii habent in hoc mundo.
140 De regno quippe suo dicit paulo ante: De mundo non estis, sed ego vos de mundo elegi.
141 VERS. 37. - Dixit ei itaque Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis, quia rex sum ego.
142 Non quia se regem timuit confiteri, sed, tu dicis, ait.
143 Sic respondit, ut verum diceret, et sermo eius calumniae non pateret.
144 Dictum est, tu dicis, carnalis carnaliter dicis.
145 Deinde subiungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.
146 « Non est producenda huius pronominis syllaba, quod ait: In hoc natus sum, tanquam dixerit [in hac re natus sum; sed corripienda, tanquam dixerit] in hanc rem natus sum, vel ad hoc natus sum, sicut ait: Ad hoc veni in mundum.
147 In Graeco namque Evangelio nihil est huius locutionis ambiguum.
148 Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum: non illam sine initio, qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum.
149 In hoc ergo se dixit natum, id est, propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de virgine, ut testimonium perhibeat veritati.
150 Sed quia non omnium est fides, adiunxit atque ait: Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
151 Audit utique interioribus auribus, id est, obaudit meae voci; quod tantumdem valeret quasi diceret, Credit mihi.
152 Cum itaque Christus testimonium perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: eius quippe vox est, Ego sum veritas (Ioan. XIV, 6).
153 Hic commendat gratiam, per quam vocati sumus.
154 Ait itaque: Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam (Ioan. VIII, 18): non ideo est ex veritate, quia eius audit vocem, sed ideo audit, quia ex veritate est, [id est] quia hoc illi donum ex veritate collatum est; quod quid est aliud, quam donante Christo credere [in Christum]? VERS. 38. - Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Nec exspectavit audire, » quid responderet ei Iesus, quia forte dignus non fuit audire. (VERS. 39.) Sed cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos, et dixit eis: Nullam invenio in eo causam.
155 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? « Credo, cum dixisset Pilatus, quid est veritas, in mentem illi venisse continuo consuetudinem Iudaeorum, qua solebat eis dimitti unus in Pascha: et ideo non exspectavit, ut responderet ei Iesus quid esset veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo possit eis per Pascha dimitti.
156 » Haec vero consuetudo dimittendi, fortassis propter Pascha apud Iudaeos remansit, ob memoriam liberationis illorum ex Aegypto, qua in Pascha liberati sunt a servitute. Sed hoc audientes: (VERS. 40.) Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam.
157 Erat autem Barrabas latro.
158 Barrabas iste filius magistri eorum interpretatur, id est, diaboli, qui magister fuit vel huic latroni in scelere suo, vel Iudaeis in impietate perfidiae suae.
159 « Non reprehendimus, o Iudaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem: quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret.
160 Sed umbra veritatis a Iudaeis errantibus tenebatur, ut mirabili dispensatione divinae sapientiae, per homines fallaces, eiusdem umbrae veritas impleretur, quia ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur.
161 » CAPUT XIX. VERS. 1. - Tunc apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit.
162 « Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut eius iniuriis Iudaei satiati, sufficere sibi existimarent, et usque ad eius mortem saevire desisterent.
163 Ad hoc pertinet, quod idem praeses cohortem suam permisit facere quae sequuntur. (VERS. 2, 3.) Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Iudaeorum; et dabant ei palmas [Ms. alapas].
164 Sic implebantur, quae de se praedixerat Christus; sic martyres informabantur ad omnia, quae persecutoribus libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum, quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sed [Aug., sic] illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria VERS. 4, 5. - [Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio.] Exiit ergo Iesus foras portans spineam coronam, et purpureum vestimentum, et dicit eis: Ecce homo.
165 Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive iusserit ea, sive permiserit; illa scilicet causa quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent.
166 Egreditur ad eos Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis: Ecce homo.
167 Si regi invidetis, iam parcite, quia deiectum videtis: flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris convitiis illusus est, alapis caesus est: fervet ignominia, frigescat invidia.
168 Sed non frigescit, inardescit potius, et increscit. (VERS. 6, 7.) Cum enim vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige.
169 Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam.
170 Responderunt ei Iudaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
171 Ecce altera maior invidia.
172 Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu regiae potestatis; et tamen neutrum sibi Iesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo [Ms., a Deo] constitutus super Sion montem sanctum eius: et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.
173 VERS. 8. - Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit: et ingressus praetorium iterum, dicit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
174 Hoc silentium Domini nostri Iesu Christi non semel factum, collatis omnium evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem.
175 » Tamen propter illa, quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut suo silentio non reus, sed innocens haberetur. (VERS. 11.) Respondit Iesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi esset datum desuper.
176 Propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet.
177 « Ecce respondit, et tamen non ubique respondit ; non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens, non aperuit os suum.
178 Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat.
179 Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1): et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa, si eum cum timore alterius maioris potestatis occidit.
180 Talem quippe Deus Pilato dederat potestatem, ut esset etiam sub Caesaris potestate.
181 Quapropter, non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcunque habes, nisi hoc ipsum, quidquid est, tibi esset datum desuper.
182 Sed quoniam scio quantum sit, (non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit), propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet.
183 Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exerciturus es metuendo Nec timendo quidem praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere, multo magis malum est quam timendo.
184 Et ideo non ait verax magister: Qui me tibi tradidit, ipse habet peccatum, tanquam ille non haberet: sed ait, maius habet peccatum, ut etiam se habere intelligeret.
185 Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc maius est.
186 VERS. 12. - Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum.
187 Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et invenies iam dudum eum quaerere dimittere Iesum.
188 Exinde itaque intelligendum est, propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Iudaei qui illum ei tradiderant occidendum.
189 Exinde ergo, id est, ideo, ne hoc peccatum faceret [Ms., fieret], non nunc primo, sed ab initio quaerebat eum dimittere.
190 Iudaei autem clamabant, dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari.
191 Maiorem timorem se ingerere putaverunt Pilato, terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius, ubi dixerant: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
192 Eorum quippe legem ille non timuit ut occideret, sed magis Filium Dei timuit ne occideret.
193 Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem, auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae. (VERS. 13, 14.) Adhuc Pilatus, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali in loco, qui dicitur lithostrotos, Hebraice autem gabatha [Ms., Golgotha].
194 Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta.
195 Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium, [qui dixit]: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum; quoniam magna disceptatio solet oboriri, cum ad ipsum locum, ubi crucifixus narratur, ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus.
196 Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, dicit Iudaeis: Ecce rex vester. (VERS. 15.) Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum.
197 Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo: Regem vestrum crucifigam? Quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur.
198 VERS. 16. - Responderunt autem pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem.
199 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur.
200 Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet intelligere [Aug., ingerere], dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum.
201 Tradidit ergo illum eis, ut crucifigeretur.
202 Sed nunquid aliud et ante cupiebat, cum dicebat: Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum? Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam, et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest, non est enim dictum: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigerent eum; sed ut crucifigeretur, id est, ut iudicio et potestate praesidis crucifigeretur.
203 Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut eos crimine implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enim Pilatus hoc faceret, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret.
204 Quod ergo sequitur: Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt, potest ad milites iam referri apparitores praesidis.
205 Nam postea evidentius dicitur: Milites ergo cum crucifixissent eum: quamvis evangelista, etiamsi totum Iudaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt.
206 » VERS. 17. - « Iudicante atque damnante Pilato pro tribunali Dominum Iesum Christum, hora quasi sexta susceperunt eum et eduxerunt.
207 Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, Hebraice Golgotha, ubi cum crucifixerunt.
208 Quid est ergo, quod Marcus evangelista ait, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 25), nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Iudaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum, quando sedit pro tribunali Pilatus; quae dicta est a Ioanne hora quasi sexta; et cum duceretur ut in ligno cum duobus latronibus configeretur, et iuxta crucem eius gererentur, quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur: ex qua hora usque ad nonam sole obscurato tenebras factas, trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas.
209 Sed quoniam Iudaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, Pilatum et eius milites transferre conati sunt, propterea Marcus subpressa ea hora, qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta iam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige: ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Iesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt, verum etiam Iudaei, qui, ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.
210 Baiulans ergo sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi eum crucifixerunt.
211 Et cum eo duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
212 Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus est Christus; et inter quos fixus est Christus, de quo praemissa dixerat prophetia: Et inter iniquos deputatus est (Isa. LIII, 12).
213 VERS. 19, 20. - Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem.
214 Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum.
215 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi est crucifixus Iesus.
216 Et erat scriptum Hebraice, Graece, et Latine.
217 Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: Hebraea, propter Iudaeos in lege gloriantes; Graeca, propter gentium sapientes; Latina, propter Romanos, multis ac pene omnibus iam tunc gentibus imperantes. (VERS. 21, 22.) Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: Noli scribere, rex Iudaeorum; sed quia dixit ipse: Rex sum Iudaeorum.
218 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
219 O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamore silentio [Aug., clamoso silentio] personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Tit. Psal. LVI).
220 Nunquid enim propterea non erit verum, quia [Ms., quod] Iesus ait: Rex sum Iudaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod Veritas dixit? Sed Iudaeorum tantum rex est Christus, an et gentium? imo et gentium.
221 Cum enim dixisset in Prophetia: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini (Psal. II, 6): ne propter Sion montem, solis Iudaeis eum regem [quisquam] diceret constitutum, continuo subiecit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes, et caetera.
222 Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat, rex Iudaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis olivae [Aug., oleae], non olea particeps facta amaritudinis oleastri? Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, rex Iudaeorum, qui sunt intelligendi Iudaei, nisi semen Abrahae, filii repromissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei: sed qui filii promissionis, deputantur in semine (Rom. IX, 7, 8).
223 Et gentes erant, quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29).
224 Rex ergo Iudaeorum Christus, sed Iudaeorum circumcisione cordis; spiritu, non littera: quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est; pertinentium ad Ierusalem liberam matrem nostram (Gal. IV, 26), aeternam in coelis, Saram spiritalem, ancillam et filios eius de domo libertatis eiicientem.
225 Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit, quia Dominus Iesus, quod dixit, dixit.
226 VERS. 23. - Milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam.
227 « Unde apparet quatuor fuisse milites, qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt.
228 Manifeste quippe ait: Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus: acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et tunicam.
229 Et sic locutus est ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus: sed de tunica quam simul cum caeteris acceperunt, sed non simul [Ms., similiter] diviserunt.
230 De hac enim sequitur exponens: Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
231 Cur autem de illa sortem miserint narrans: (VERS. 24) Dixerunt ergo ad invicem, inquit, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit.
232 Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes.
233 « Quaerat forte aliquis quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio? Quadripartita vestis Domini nostri Iesu Christi quadripartitam eius figuravit Ecclesiam, toto scilicet qui quatuor partibus constat terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer distributam.
234 Propter quod alibi dicitur, missurum se Angelos suos, ut colligant electos suos a quatuor ventis (Marc. XIII, 27): quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, oriente, occidente, aquilone, et meridie? Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur.
235 De charitate autem locuturus Apostolus: Supereminentiorem, inquit, viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31).
236 Et alio loco ait: Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19): Itemque alibi: Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14).
237 Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis, qua significatur, desuper contexta perhibetur.
238 Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur; et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit; sicut in apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est, quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi, et ei dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 16, 19); tanquam ligandi et solvendi solus acciperet ( Ms., acceperit) potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit; ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus.
239 Unde et hic cum dixisset, desuper contexta, addidit, per totum.
240 Quod si referamus ad id quod significat, nemo est eius expers, qui pertinere inveniatur ad totum: a quo toto, sicut Graeca indicat lingua, Catholica vocatur Ecclesia.
241 In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit; et cum sors mittitur, non personae cuiusque vel meritis, sed occulto Dei iudicio ceditur.
242 Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt; non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti.
243 Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intelligitur, quod ait Apostolus: Quae est latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Ephes. III, 18).
244 Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus, et significat opera bona in latitudine charitatis; longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum et pedes figuntur, et significat perseverantiam in longitudine temporis, usque ad finem; alta est in cacumine, quod a transverso ligno sursum rursus extenditur [Aug. quo transversum lignum sursum versus exceditur], et significat supernum finem quo cuncta opera referuntur, quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum; profunda est in ea parte, qua in terra figitur: ibi quippe occulta est, nec videri potest, sed cuncta eius apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac diiudicari non potest, universa procedunt.
245 Sed et si crux Christi hoc solum significet, quod ait Apostolus: Qui autem sunt Iesu Christi, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Gal. V, 24), quam magnum bonum est? Nec tamen hoc facit, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est, spiritus malus.
246 Postremo quid est quod omnes noverunt signum crucis Christi [Aug., signum Christi], nisi crux Christi? Quod signum, nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo charismate [Al., crismate] unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur.
247 Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur, quando per crucem Christi quam fecerunt mali, in celebratione sacramentorum eius bonum nobis omne signatur? » « Crucifixo Domino, postquam divisio vestimentorum eius etiam missa sorte completa est, quae deinde narret Ioannes evangelista, videamus.
248 (VERS. 25-27) Et milites quidem haec fecerunt.
249 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene.
250 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, en filius tuus.
251 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua.
252 Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
253 Haec nimirum est illa hora, de qua Iesus aquam conversurus in vinum dixerat matri: Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea (Ioan. II, 4).
254 Hanc itaque horam praedixerat, quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnosci a matre moriturus, de qua fuerat mortaliter natus.
255 Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem, velut incognitam refellebat [Aug., repellebat]: nunc autem humana iam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano.
256 Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute; nunc vero quem Maria pepererat, pendebat in cruce.
257 « Mortalis igitur insinuatur locutus [Ms. et Aug., Moralis insinuatur locus].
258 Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis.
259 Ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de semetipso dicens.
260 Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Iesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret: credo, ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.
261 VERS. 28-30. - Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio.
262 Vas ergo positum erat aceto plenum.
263 Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius.
264 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est.
265 Et inclinato capite tradidit spiritum.
266 Quis potest quae facit ita disponere, quomodo disposuit homo iste qui passus est [Aug., quae passus est]? Sed homo mediator Dei et hominum; homo, de quo praedictum legitur, et homo est, et quis agnoscit eum? Quoniam omnes per quos haec fiebant, videbant hominem, sed non cognoscebant Deum.
267 Homo namque apparebat, qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat.
268 Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum et traderet spiritum, atque ut hoc etiam consummaretur, quod ait Scriptura: Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22).
269 Sitio, inquit; tanquam diceret: hoc minus fecistis, date quod estis.
270 Iudaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi huius impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum.
271 Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba humilis est et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt.
272 Unde illud in Psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9).
273 Christi namque humilitate mundamur: quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis, utique sanguis eius in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem non fuisset effusus.
274 Nec moveat quomodo spongiam ori eius potuerint admovere, qui in cruce fuerat exaltatus a terra.
275 Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum, ut spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur.
276 Per arundinem vero Scriptura significabatur, quae implebatur hoc facto.
277 Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur; sed significantius sonos [Aug., sonos significantes] vocis humanae usitatissime dicimus linguam: Scripturam vero arundinem dici quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum.
278 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est.
279 Quid nisi quod propheta tanto ante [Al., paulo ante] tempore praedixerat? Deinde quia nihil remanserat, quod antequam moreretur fieri adhuc oportebat, tanquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum sumendi eam, peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, inclinato capite tradidit spiritum.
280 Quis ita dormit quando voluerit, sicut Iesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem deponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis? » « Posteaquam Dominus Iesus, peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sint evangelista narrante videamus. (VERS. 31.) Iudaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
281 Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex ligno: ne pendentes in crucibus, magnum diem festum sui diuturni cruciatus horrore foedarent.
282 VERS. 32-34. - Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus erat cum eo.
283 Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura.
284 Sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
285 Eleganti vigilantique verbo evangelista usus est, ut non diceret: Latus eius percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed aperuit: ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur.
286 Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum; aqua illa salutare temperavit poculum: haec et lavacrum praestat et potum.
287 Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere iussus est, qua intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia (Gen. VI, 16).
288 Propter hoc prima mulier facta est de viri latere dormientis, et appellata est vita materque vivorum (Gen. II, 22, seq.).
289 Magnum quippe significavit bonum, ante magnum praevaricationis malum, in habitu iacentis ac dormientis.
290 Et hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei coniux quae de latere dormientis effuxit.
291 O mors, unde mortui reviviscunt! (VERS. 36, 37.) Facta enim sunt haec, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
292 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt.
293 Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus, quas factas narravit.
294 Nam quia dixerat: Ad Iesum autem cum venissent, non fregerunt eius crura, ad hoc pertinet testimonium: Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha iussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat.
295 Unde Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): de qua [Aug., de quo] et Isaias propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Item [quia] subiunxerat dicens: Sed unus militum lancea latus eius aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium: Videbunt, in quem compunxerunt: ubi promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne venturus.
296 VERS. 38, 39. - Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu: et permisit Pilatus.
297 Venit ergo et tulit corpus Iesu: Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum.
298 Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed hoc, quod dictum est primum, ad superiorem sensum pertinet, venerat enim Nicodemus ad Iesum nocte primum: quod idem Ioannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus (Ioan. III, 2).
299 Hic ergo intelligendum est, ad Iesum non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse [Ms., venit] autem postea, ut fieret audiendo discipulus: quod modo certe in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur.
300 (VERS. 41) Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat.
301 Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. (VERS. 42.) Ibi ergo propter parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
302 Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret: quando iam propter parascevem, quam coenam puram Iudaei Latine, usitatius praeparationem apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p10, XXXIX. Ad Patrem de clarificatione sua loquens, discipulos prolixa et multimoda prosecutione commendat, passione protinus imminente. <<<     >>> XLI. Resurrectionis similiter manifestatio declaratur, qua Maria Magdalene Petro et Ioanni nuntiat sublatum corpus de monumento. Quibus occurrentibus ac reversis, ipsa post angelicam visionem visum a se Dominum aestimans hortulanum, proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare.
monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur.