Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., CAPUT XXXVIII. Modicum se ab eis videndum dicit: et iterum modicum, et non videndum. De quo quaerentibus discipulis, similitudinem mulieris post partum prae gaudio tristitiae non reminiscentis inducit. Et quos a Patre amari significat, corroborat relicturus dicens: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum
| 1 | VERS. 16-19. - Modicum, et non videbitis me, iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. |
| 2 | « Notandum autem, quia tota lectionis huius evangelicae series illis convenit, qui eam praesentes audierunt a Domino: prius autem illis [Ms. et Beda, Pars autem illius] etiam et nobis, qui post passionem et resurrectionem Dominicam ad fidem venimus, aptissime congruit. |
| 3 | Quod autem ait: Modicum, et non videbitis me, iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem, ad illos specialiter pertinet, qui eius discipulatui praedicantis in carne adhaerere, et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione eius laetificari meruerunt. |
| 4 | » Modicum etiam fuit ab illa hora illius noctis qua traditus est, in horam passionis suae, quod eum discipuli carnaliter videbant; et iterum modicum fuit quod clausus in sepulcro, tertia die resurrecturus iacuit, et illorum aspectibus videri non potuit. |
| 5 | Hoc est quod ait: Modicum, et non videbitis me; quod vero ait: Iterum modicum, et videbitis me, significat tempus post resurrectionem, quo cum discipulis conversatus est, et illis multimoda ostensione apparuit, usque dum ascendit in coelum illis videntibus, ut in Evangelio Lucae et Actibus apostolorum legitur: et hoc est quod ait, quia vado ad Patrem. |
| 6 | « Ac si patenter dicat: Quia post modicum a vestris aspectibus in monumenti claustra abscondor, et iterum post modicum destructo mortis imperio vobis intuendus apparebo. |
| 7 | Quia tempus est, ut expleta dispensatione assumptae mortalitatis, cum resurrectionis triumpho iam revertar ad Patrem. |
| 8 | » Haec vero verba Domini, ut dixi, illis speciatim qui eius resurrectionem videre potuerunt, conveniunt; quae apostoli tunc temporis non potuerunt intelligere. |
| 9 | Et hanc illorum ignorantiam pius magister intelligens, subsequenter secundum animi illorum dubitationem respondit, quasi expositurus, quid esset, quod dixit: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me. |
| 10 | VERS. 20. - Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
| 11 | « Et ipsorum, et totius Ecclesiae statui congruit. |
| 12 | Plorabant quippe et flebant amatores Christi, cum illum comprehendi, ab hostibus ligari, ad concilium duci, damnari, crucifigi, mori et sepeliri viderent. Gaudebant multi [Ms. et Beda mundi] amatores, quos propter infimas cogitationes mundum vocat Dominus, cum morte turpissima condemnarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. |
| 13 | Contristabantur discipuli posito in morte Domino; sed agnita eius resurrectione, tristitia illorum versa [est] in gaudium; visa ascensionis potentia, iam maiore gaudio sublevati, laudabant et benedicebat Dominum, ut Lucas evangelista testatur (Actor. II). |
| 14 | Sed et cunctis fidelibus hic Domini sermo convenit, qui per lacrymas pressurasque praesentes, ad gaudia aeterna pervenire contendunt: » Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent, euntes ibant et flebant (Psal. CXXV, 5, 6), quatenus in aeterna beatitudine laboris sui mercedem recipiant. |
| 15 | Mundus autem, id est, mundi amatores gaudebant, qui ad aeterna gaudia se praeparare per lacrymas et afflictiones despiciunt: vos autem contristabimini per labores et pressuras; sed tristitia vestra vertetur in aeternae beatitudinis laetitiam. |
| 16 | Sequitur: VERS. 21. - Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius. |
| 17 | « Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, propter fecunditatem bonorum operum; et quia spiritales Deo filios gignere nunquam desinit. |
| 18 | Haec mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius. |
| 19 | Cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
| 20 | Quia nimirum sancta Ecclesia quandiu in mundo spiritalium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit: at cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, iam non meminit pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis. |
| 21 | Non sunt enim condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). |
| 22 | Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
| 23 | Sicut enim mulier, nato in hunc mundum homine, laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo, digna exsultatione repletur; pro qua eius nativitate multum laborans et gemens in praesenti, quasi parturiens dolet. |
| 24 | Nec novum debet cuiquam videri, si natus dicitur qui ex hac vita migraverit: quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis de utero matris procedens hanc in lucem ingreditur; ita etiam rectissime potest natus appellari, qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. |
| 25 | Unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalia [Beda, natalitia] dicantur. |
| 26 | Sequitur Dominus exponens ipse paradigma, quod de muliere proposuit: (VERS. 22) Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |
| 27 | Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur, quia tristitiam habuerunt passo ac sepulto Domino; sed peracta resurrectionis gloria, gavisi sunt viso Domino, et gaudium eorum nemo tollet ab eis. |
| 28 | » Licet pressuras ac persecutiones passi essent in hoc mundo, semper in spe gaudebant futurae retributionis, pro eo quod digni essent pro nomine Iesu contumelias pati (Actor. V, 41). |
| 29 | Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |
| 30 | « Videt itaque electos post tristitiam Dominus, cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat. |
| 31 | » Videbo vos, id est, cum assumpsero vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis, et in illa visione perpetuae gloriae gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nermo nemo tollet a vobis: quia ibi nullus adversarius, nullus persecutor, nemo qui tristitiam ingerat animis vestris, dum videtur [Ms., videbitur] Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8); et cum apparuerit Christus, tunc et vos apparebitis, ut Apostolus ait, cum illo in gloria (Coloss. III, 4). |
| 32 | Sequitur: (VERS. 23) Et illa die me non rogabitis quidquam. |
| 33 | « Hoc enim verbum, quod est rogare, non solum petere, sed etiam interrogare significat, sicut et in Graeco habet, unde hoc Evangelium translatum est. |
| 34 | » Significat vero, quod ait Dominus, illud tempus quo gaudium nostrum nemo tollet a nobis; ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus: quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. |
| 35 | VERS. 24. - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. |
| 36 | « Duobus modis intelligi potest; vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non, sicut cognoscendum est, cognovistis: vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis, » quia qui petit, quod ad senpiternam [Ms., supernam] salutem et gaudium aeternum non pertinet, nihil petere videtur ad comparationem illius petitionis, quam petere debuit. |
| 37 | Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. |
| 38 | Vel ita intelligendum est: Non petierunt eatenus in nomine Salvatoris, quia dum ipsius Salvatoris visibilem praesentiam contemplarentur, minus ad invisibilia salutis dona mentis intuitum erexerant. |
| 39 | Qui vero contra rationem salutis suae petit, non petit in nomine Iesu. |
| 40 | Hinc et Dominus sequenter ait: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, significans, quid sit nobis petendum, id est, ut plenum sit gaudium nostrum: unde ait, et accipietis. |
| 41 | Si illa petimus quae ad plenitudinem laborum pertineant et gaudiorum, accipiemus. |
| 42 | Plenum ergo gaudium, beatitudinem perpetuae pacis appellat. |
| 43 | Ait itaque: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum; ac si patenter dicat: Non fluxa saeculi gaudia, quae et moerore semper mixta et dolore finienda sunt; sed illud singulare gaudium a Patre petite, cuius plenitudo nullo [unquam] cuiuslibet inquietudinis attactu minuatur, aeternitas nullo unquam termino dissolvatur. |
| 44 | Si ergo talia petendo perstiteritis, talia petendo procul dubio quae petitis accipietis, si mores menti concordant petentis; parum enim utilitatis affert bene orando superna quaerere, qui non desistit perverse vivendo infimis implicari. (VERS. 25.) Haec in proverbiis locutus sum vobis. |
| 45 | Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. |
| 46 | Nam adhuc parvuli fuerant, necdum intelligere potuerant, quomodo Pater esset in Filio, et Filius in Patre; et caetera quae ad profunda mysteriorum divinitatis pertinebant, necdum scire potuerunt. |
| 47 | Ideo in proverbiis, quasi in aenigmate, loqui illis videbatur Dominus; sed promittit ille horam, in qua palam illis de Patre loqueretur. |
| 48 | Illam nimirum horam significabat, qua eis, peracta sua passione ac resurrectione, Spiritus sancti erat gratiam daturus. |
| 49 | Tunc etenim spiritaliter intus instructi, spiritali delectatione succensi, quo perfectius omnia quae de agnitione divinitatis mortalibus erant capienda, ceperunt; eo ardentius sola quae ad eius visionem promerendam iuvarent, appetere ac desiderare curaverunt. |
| 50 | VERS. 26. - Illa die in nomine meo petetis, id est, quae ad salutem tantummodo animarum vestrarum. |
| 51 | et quae ad gaudia aeterna pertinere videantur, petere incipietis. |
| 52 | Et maxime ut intelligatis, quid sit quod dixi: Ego et Pater unum sumus, vel quomodo Pater sit in me, et ego in Patre. |
| 53 | « Tunc in eius nomine petunt, qui petunt, quia in solo eius nomine [Aug., in sono eius nominis] non aliud quam res ipsa est, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. |
| 54 | Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum Iesum Christum, in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum Deus est, nos exaudire cum Patre, » quod eum significasse arbitror, ubi ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis. |
| 55 | Potest enim non inconvenienter accipi quod ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis: quia non de praesenti, rogo; sed de futuro [tempore] posuit rogabo, quod sanctis ad internam pacem [Ms., in interna pace] receptis, non opus sit iam aliquid rogare [de] illis, quia nimirum tanta beatitudine donandi sint, quae amplior esse non possit. (VERS. 27.) Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amatis, et credidistis, quia a Deo exivi. |
| 56 | Non ita intelligendum est, quod dixit: Quia vos me amatis, quasi priores illi amarent Christum: sed ita potius quia Pater illos gratuito amore praevenerit, atque ad amandum credendumque Filium, a mundo sustulerit; et quia ipsi agnitam Filii dilectionem ac fidem pio et sollicito corde servaverint, maioribus eos donis paternae dilectionis esse remuneratos, una cum Filio et Spiritu sancto amare, quos amore dignos iudicat. |
| 57 | Quod vero adiunxit, quia vos me amatis, eadem ratione sentiendum est. |
| 58 | Quapropter quicunque Filium recte amat [Ms., recte habet], hunc cum Patre et Spiritu sancto amet [Ms., amat]: quia quorum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eademque sunt dona virtutis: hoc est, quod amatis et creditis [Al., credidistis] quia a Deo exivi. |
| 59 | VERS. 28. - Exivi a Patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. |
| 60 | Exivit a Patre, et venit in mundum, quia visibilis mundo apparuit in humanitate, qui erat invisibilis apud Patrem in divinitate; exivit a Patre, quia non in ea forma qua aequalis est Patri, sed in assumpta creatura minor apparuit. |
| 61 | Et venit in mundum, quia in ea forma servi quam accepit, etiam mundi huius amatoribus se videndum praebuit. |
| 62 | Iterum reliquit mundum, et rediit ad Patrem, quia ab aspectu amatorum mundi, quod viderant, abstulit, et se amatoribus suis aequalem Patri esse credendum docuit. |
| 63 | Reliquit mundum, et rediit ad Patrem, quia humanitatem quam induit, per ascensionem ad invisibilia paternae maiestatis adduxit. |
| 64 | Haec quidem verba Domini mystica, et sicut ipse testatur, in proverbiis sunt dicta. |
| 65 | Sed discipuli quibus dicebantur adeo carnales adhuc erant, ut eorum profunditatem minime caperent; et non solum arcana dictorum, sed nec ipsam ignorantiam suam intelligerent, putantes simpliciter et dilucide prolata, quae non intelligentibus proverbia erant: et continuo responderunt: (VERS. 29) Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. |
| 66 | Palam igitur eum loqui aestimabant, cuius mysteria dictorum necdum comprehendere valebant. |
| 67 | Quod autem adiungunt: (VERS. 30) Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. |
| 68 | In hoc credimus, quia a Deo exiisti: aperte ostendunt quia loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos delectabat audire et quae illi interrogare volebant. |
| 69 | Haec ipse praeveniens eos, ultro proferebat, unde merito illum scire omnia quasi Deum, et quasi Dei Filium a Deo venisse credunt et confitentur. |
| 70 | Apertum namque divinitatis indicium est cogitationum nosse secreta. |
| 71 | VERS. 32. - Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. |
| 72 | Venit itaque hora passionis meae, qua solus torcular calcare habeo, et nemo [nec] saltem ex vobis mecum remanebit, sed dispergemini in propria, id est, vestrae infidelitatis timore. |
| 73 | Quasi diceret: Ita perturbabimini, ut etiam quomodo vos modo credere putatis, omnino relinquatis. |
| 74 | Venerunt enim ad tantam desperationem et suae fidei oblivionem, ut nec quid ante crederent recordati sint. |
| 75 | Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum crediderant. |
| 76 | In ea vero pressura quam post eius glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ad ipsum refugeretur [Ms., ab ipso non refugerunt]. |
| 77 | Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis: Confidite, ego vici mundum. |
| 78 | « Confiderunt et vicerunt. |
| 79 | In quo, nisi in illo? Non enim vicisset [ille] mundum, si membra eius vinceret mundus. |
| 80 | Unde ait Apostolus: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subiecit: Per Dominum nostrum Iesum Christum (I Cor. XV, 57), qui dixerat suis: Confidite, quia ego vici mundum. |
| 81 | » Sermonem ita concludit: (VERS. 33) Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. |
| 82 | Non tantum ad haec verba respicit quae hic in sancto convivio locutus est eis, sed ad omnia quae ab initio discipulatus eorum vel loquebatur, vel in praesentia illorum agebat: haec omnia ad hoc pertinent, ut pacem habeamus in illo, licet pressuras et persecutiones patiamur in mundo. [Et] in magna spe consolationis concludit haec verba: Sed confidite, ego vici mundum. |
| 83 | Non enim caput in se solummodo, sed etiam in membris suis vicit mundum. |
| 84 | Ideo non timendae sunt persecutiones huius mundi. |
| 85 | Et haec omnia sunt agenda, ut pacem habeamus in illo. |
| 86 | « Hanc enim causam commendavit sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quam Christiani sumus. |
| 87 | Haec enim pax finem temporis non habebit; et omnis piae nostrae intentionis actionisque finis, ipsa erit. |
| 88 | Propter hanc sacramentis eius imbuimur, propter hanc mirabilibus eius operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritum eius pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, ut eius amore, quantum ipse donat, efficiamur digni; per hanc pacem in pressuris omnibus consolamur; per hanc et a pressuris omnibus liberamur; propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac sine ulla tribulatione regnemus. |
| 89 | » Sequitur. |