monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p9, XXXVI. Se ipsum vitem, Patrem vero agricolam dicens, discipulosque palmites, ac sine se nihil eos facere posse testatur. Et multis locutionum modis alteram eis dilectionem inculcat, cuius merito possent, quodcunque petierint, impetrare. <<<     >>> XXXVIII. Modicum se ab eis videndum dicit: et iterum modicum, et non videndum. De quo quaerentibus discipulis, similitudinem mulieris post partum prae gaudio tristitiae non reminiscentis inducit. Et quos a Patre amari significat, corroborat relicturus dicens: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., CAPUT XXXVII. Eamdem dilectionem instantius commendans, contemnendum dicit odium mundi. Praedicens quoque qualia pro eius nomine sint passuri, et arguendum mundum a Paraclito de peccato, et de iustitia, et de iudicio manifestat.

1 VERS. 17. - Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
2 « Merito itaque magister bonus dilectionem discipulis sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis quibus homo efficitur bonus. In [Al., Pro] hac autem dilectione, patienter debemus pro Domino mundi odia sustinere.
3 Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle amare quod diligit.
4 Sed non parum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset: (VERS. 18) Haec mando vobis ut diligatis invicem, adiecit atque ait: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
5 » Non est discipulus super magistrum, adhaereant capiti membra; ut quod caput patiebatur prius, membra pati non recusent.
6 (VERS. 19.) Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret.
7 Aliter enim mundus intelligitur in sanctis, aliter in peccatoribus; aliter qui diligunt Deum, atque aliter qui diligunt hoc saeculum.
8 « Nam mundi huius nomine, saepe Ecclesia designatur, sicuti est illud: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19).
9 Itemque illud: Non enim venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III, 17).
10 Totus mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam.
11 Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum.
12 Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne per corpus [Aug., peccatum omne donatur] donatur, de mundo electus est.
13 Denique cum dixisset, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat, diligeret, continuo subiecit: Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
14 » Erant itaque de mundo, sed per gratiam electi sunt de mundo, ut non essent in mundo, in quo nati sunt de peccati radice: sed in quo renati sunt per gratiam, ut non essent in mundo, sed electi de mundo.
15 Elegi vos de mundo, dixit, ne quis in suis glorietur meritis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17).
16 VERS. 20. - Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: Non est servus maior Domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
17 Perfectus magister revocat discipulos ad exemplum quod in se ostendebat, ut in prioribus legimus.
18 Nunc autem exhortatur eos quatenus habeant in memoria sermonem magistri: Non est servus maior Domino suo.
19 Hic servum significat, qui sanctum habet timorem, et permanet in saeculum saeculi, et in quo est initium sapientiae, et intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10): ibi in superioribus illum demonstrat servum, de quo et dudum ait: Servus non manet in domo in aeternum.
20 Ille est servus qui pertinet ad timorem, quem foras mittit charitas, et non permanet in domo in aeternum. (VERS. 21.) Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
21 « Quae omnia facient, nisi quae praedixit, odio habebunt vos scilicet, et persequentur, sermonemque contemnent vestrum? Adiunxit, propter nomen meum.
22 Quid est aliud dicere quam me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Sed haec omnia facient propter nomen meum, non vestrum, sed meum.
23 Tanto igitur miseriores sunt qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam (Matth. V, 10), hoc est, propter nomen meum. » Sequitur: (VERS. 22) Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
24 Iudaeos ostendit expressius [quibus missus est], et quibus promissus est antea per prophetas.
25 « Iudaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Iudaeis [ergo] locutus est [Christus], non aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos eius.
26 Quid est ergo, Si non venissem, peccatum non haberent? Nunquid sine peccato erant Iudaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi.
27 Hoc est enim peccatum, quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum.
28 Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent.
29 Adventus quippe eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est.
30 Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
31 » De quo peccato, nisi quod non crediderunt in Christum Filium Dei, qui eis ante promissus est, et multis in lege figurationibus demonstratus; et quasi haec omnia inania essent, ita contempserunt, et non crediderunt in Christum, quia venit in plenitudine temporis factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5).
32 (VERS. 23.) Qui me odit, et Patrem meum odit.
33 Sicut qui diligit Filium, diligit et Patrem, quia una dilectio est Patris et Filii, sicut una natura; ita et qui Filium odit, odit et Patrem.
34 VERS. 24. - Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.
35 « Supra dixerat: Qui me odit, et Patrem meum odit.
36 Utique enim, qui odit veritatem, necesse est oderit a quo et veritas nata est.
37 Nunc dicit: Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent, hoc est, peccatum, quod in eum loquentem et operantem non crediderunt.
38 » Quod dixit: Nemo alius fecit in eis, tanquam si aliqui miracula sanctorum non fecissent ante in populo Dei: aut sic ut Elias vel Elisaeus mortuos non suscitarent.
39 Nemo tamen tanta fecit miracula, vel tanta salutis insignia humanae fecit, sicut Christus fecit in conspectu illorum: quae cuncta facile intelligit qui Evangelium legit.
40 Ideo opus non est illa enumerare, quae Evangelium narrat, et totus mundus clamat: « Nimirum illa sunt opera, quae in eorum valetudine tanta salutis auctor ostendit, quanta illis antea nemo donavit.
41 Haec enim illi viderunt, et hoc eis exprobrans adiungit, et dixit: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
42 » Quo sensu hoc intelligendum sit, paulo ante exposuimus. (VERS. 25.) Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis (Psal. XXXIV, 19).
43 « Eorum legem dicit non ab ipsis inventam, sed ipsis datam.
44 Gratis videlicet odit, qui nullum ex odio concessum quaerit, vel ad commodum tendit [Aug., qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit].
45 » Hi vero de quibus hoc dixit, pro beneficiis reddiderunt mala; et propter nimiam cordis malitiam oderunt diligentem eos, et benefacientem illis. (VERS. 26.) Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit.
46 « Ex multis sancti Evangelii locis invenimus, quia discipuli ante adventum sancti Spiritus minus capaces erant ad indulgendum [Ms., intelligendum] arcana divinae sublimitatis, minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis, sed eis adveniente Spiritu, cum augmento divinae agnitionis, data est etiam constantia vincendi humanae persecutionis tentamenta.
47 » Unde eos Spiritus sancti adventu promisit roborandos esse, vel ad fiduciam praedicationis, vel ad constantiam passionis: sicut in ipso principe apostolorum factum esse cognovimus, qui prius ad unius ancillae vocem Christum timuit confiteri, quem postea palam et in omnibus caeteris constantius, sancto Spiritu roboratus, multis Iudaeorum millibus praedicavit; ita ut ad eius praedicationem tria millia virorum legamus credidisse et baptizatos esse; et non post multum temporis etiam quinque millia credidisse (Act. II et IV).
48 Unde et ipse Christus, ut audivimus, promisit eis, dicens: Cum autem venerit Spiritus Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis.
49 Utrumque dixit, et Spiritum Paraclitum, hoc est spiritum consolationis, et Spiritum veritatis, ut et fiduciam habuissent praedicationis in Spiritu veritatis, et consolationem gratiae in eodem Spiritu.
50 Quod vero ait: Qui a Patre procedit, statim subiunxit, quem ego mittam.
51 Significat enim quod aequaliter idem Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit, et aequaliter a Patre et Filio mittitur; sed propter distinctionem personarum, hic dicitur a Patre procedere, et a Filio mitti; et in eadem distinctione personarum unam esse operationem ac voluntatem suam cum Patris voluntate denuntiat.
52 Venit etiam et sua sponte, quia coaequalis est Patri et Filio, ut cognoscatur unam esse voluntatem atque operationem sanctae Trinitatis.
53 VERS. 27. - Ille, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis.
54 « Quia quae Spiritu intus docente perceperunt, haec abiecto timore pristino, foris loquendo et aliis ministrando protulerunt.
55 Ipse namque Spiritus corda eorum et ad scientiam veritatis illustravit, et ad docenda quae nossent, culmine veritatis erexit.
56 » Cum autem venerit Paraclitus, ille testimonium perhibebit de me.
57 « Tanquam diceret: odio me habuerunt et occiderunt videntes; sed tale de me Paraclitus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.
58 Et vos, inquit, testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis, perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos, quia ab initio mecum estis.
59 Potestis praedicare, quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius [Ms., quod amodo non facitis, quia illius] Spiritus plenitudo nondum adest vobis.
60 » CAPUT XVI, VERS. 1, 2. - Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
61 Absque synagogis facient vos.
62 « Curavit namque pius magister, futura discipulis pravorum bella praedicare, quo minus eos venientia possint turbare.
63 Solent enim levius ferri adversa, quae praesciuntur, » quam quae subito ex insperato superveniunt, sicut in saeculari litteratura legitur, saepe repentini casus perturbationis fortissimos quosque in bello milites fatigare.
64 Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
65 « Arbitrabantur autem obsequium se Deo praestare Iudaei in eo quod ministros Novi Testamenti odiis insequebantur et morte.
66 Sed sicut illis testimonium perhibet Apostolus: Aemulationem Dei habent; sed non secundum scientiam (Rom. X, 2).
67 Arbitrantur ergo legis aemulatione [Ms., aemulatores] obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferunt; sed frustra legem quae per famulum data est defendunt, qui gratiam quam ipse Filius offert accipere renuunt; incassum se Deo Patri placere aestimant, qui Dei Filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant.
68 » Duo dixit illis esse ventura a Iudaeis, id est, ut extra synagogam eos facerent, et ut eos interficerent.
69 Quae etiam ad cumulum damnationis illius populi pertinebant, et ad salutem gentium profutura fuissent, sicut Paulus in Actibus apostolorum illis Iudaeis dixit: Quia indignos vos verbo Dei fecistis, ecce convertimur ad gentes: Sic enim praecepit nobis Dominus: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Actor. XIII, 46).
70 Sequitur: (VERS. 3.) Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
71 « Quia enim Filius in Patre est et Pater est in Filio, et qui videt Filium videt et Patrem: patet profecto quia quicunque Filii credulitatem obstinata mente reiiciunt, nec Patrem nosse probantur. » (VERS. 4.) Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
72 Magna consolatio est discipulorum, reminisci ante praedicta esse a magistro quae passuri essent, et eumdem se scire habere adiutorem et remuneratorem, pro cuius nomine talia passuros se esse praedictum est illis.
73 VERS. 5. - Haec ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram.
74 Quae sunt quae ab initio illis non dixit? Etiam de Spiritu sancto, quem missurus erat illis a Patre, et de consolatione et confortatione [Ms., confirmatione] eiusdem Spiritus, quo consolandi et roborandi fuissent, ut omnia mundi adversa vel Iudaeorum scandala et persecutiones, libero animo formidare non debuissent.
75 Haec ab initio non dixi, quia vobiscum eram, quia mea praesentia consolabatur vos; et nunc vadens ad Patrem, necessarium habetis Spiritum sanctum, qui vos consoletur et confirmet in omni tribulatione et passione, quam passuri eritis.
76 Et [Al., At] nunc vado ad eum qui me misit, et nemo, inquit, ex vobis interrogat me, quo vadis? « Significat sic se iturum ad eum qui misit illum, ut nullus interrogaret quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, dum ad passionem properavit; et respondit eo se iturum quo ipsi tunc venire non poterant.
77 Nunc vero ita se promisit iturum, ut nullus, quo vadis, interroget; nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis viderunt [Aug., deduxerunt].
78 (VERS. 6.) Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum.
79 Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent.
80 spiritalem quippe nondum habentes interius consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant.
81 » (VERS. 7.) Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam.
82 « Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus, quatenus amor divinitatis aptius vestris infigatur mentibus.
83 Expedit ut notam vobis formam coelo inferam, quatenus per hoc maiore desiderio illuc suspiretis.
84 Si autem non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
85 Non quia non poterat ipse in terra positus dare Spiritum discipulis, haec loquitur; cum aperte legatur, quia post resurrectionem apparens eis, insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22): sed quia ipso in terra posito, et corporaliter conversante cum eis, non valebant ad illum erigere mentem, ad sitienda munera gratiae coelestis.
86 Ascendente autem illo ad coelos, et illi pariter omne desiderium suum illo transferebant.
87 Ideo capaces Spiritus sancti iam facti erant, non ultra de morte eius contristati, sed de promissionis eius [Ms., Spiritus sanctus] munere [erant] laetati.
88 Patet autem, nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem Spiritum Paraclitum, id est, consolatorem cognominaverit: quia nimirum corda discipulorum, quae recessus ipsius moesta reddidisset, huius consolaretur et recrearet adventus.
89 » Non quod antea Spiritus sanctus non esset in cordibus discipulorum, vel etiam in antiquorum sanctorum, sed manifesta plenitudine ante sic non fuit datus, quomodo post ascensionem die decima in centum viginti nomina transmissus legitur.
90 Sed in nullo opere cuiuslibet personae, Patris, vel Filii, vel sancti Spiritus totius sanctae Trinitatis operatio defuit; sed oportebat ita insinuari Trinitatem, ut, quamvis nulla esset diversitas substantiae, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum.
91 VERS. 8. - Cum autem venerit ille, arguet mundum.
92 Quid est, quod dixit, cum venerit ille, arguet mundum? « Nunquidnam Christus, dum esset in mundo, non arguit mundum de his omnibus quae sequuntur? Sed Christus solam Iudaeorum gentem arguit; Spiritus vero sanctus, in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum.
93 In quo arguit? In eo quia per Spiritum sanctum charitas diffusa est in cordibus eorum (Rom. V, 5), quae foras mittit timorem, ut non metuerent mundum, id est, amatores mundi arguere.
94 De peccato, et de iustitia, et de iudicio.
95 Quam sententiam ipse Christus exposuit dicens: (VERS. 9.) De peccato quidem, quia non credunt in me.
96 » « Peccatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante, qui ait: Qui autem non credit, iam iudicatus est (Ioan. III, 18), quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei: » iudicatus dixit, id est, damnatus. (VERS. 10.) De iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me.
97 « Iustitia discipulorum Christi erat [Beda, Christi confessio erat] quod Dominum quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt; et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo semper amore colebant.
98 Iustitia caeterorum fidelium, id est, eorum qui Dominum in carne non viderunt, haec est: quod eum, quem corporali intuitu nunquam viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt.
99 De qua profecto iustitia fidei arguuntur infideles, cur ipsi videlicet, cum similiter verbum vitae audirent, noluerunt ei credere ad iustitiam.
100 Neque enim nequitia malorum ex sua solum pravitate [Beda, tortitudine], verumetiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda, denuntiat.
101 Arguit ergo mundum, id est, infideles, Spiritus sanctus de peccato, quia non crediderunt in Christum; arguit de iustitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerunt, qui hunc ad Patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse, sciebant; nec tamen ab eius dilectione poterant ulla ratione separari; hoc est enim quod ait: Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me.
102 Non videbitis me, postquam ascendero, qualem nunc videre soletis, carne mortali et comprehensibili [Beda, corruptibili] circumdatum: sed in maiestate ad iudicium venientem, et peracto iudicio, in maiore gloria cum sanctis apparentem.
103 Sequitur: (VERS. 11.) De iudicio autem, quia princeps huius mundi iudicatus est.
104 Principem mundi diabolum dicit, quia primatum in cordibus infidelium tenuit, quos hic mundi nomine voluit intelligi; qui ordine perverso, mundum potius quam mundi creatorem diligunt; qui iudicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18).
105 Iudicatus est ab eo, cum et ipse daemonia eiiceret, et discipulis daret potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici.
106 Arguitur itaque mundus de iudicio, quo diabolus est iudicatus, quando homines, ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrentur archangeli.
107 » « Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia tenentur [Ms., quo peccato omnia detinentur]; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum, quos iustificatos non imitantur; caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur; etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.
108 » Sequitur: VERS. 12, 13. - Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
109 Cum autem venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
110 « Certum est autem quod veniente desuper Spiritu, apostoli maiorem multo scientiam veritatis quam carnales eatenus potuere, consecuti sunt, maiore desiderio certandi pro veritate succensi sunt.
111 Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere.
112 Unde et ipse beatus Paulus apostolus, qui ad tertium coelum raptus est, et ibi audivit arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4), ait: Ex parte, inquit, cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est (I Cor. XIII, 9).
113 Intelligendum est ergo, quod ait de Spiritu, docebit vos omnem veritatem, quasi diceret: Diffundet in vestris cordibus charitatem, quae vos omnem veritatem faciet amare: cuius magisterio intus edocti, proficiatis de virtute in virtutem, dignique efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri conditoris appareat.
114 » Sequitur: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur.
115 Non enim loquitur Spiritus a semetipso, fortassis quia non est a semetipso, sed a Patre.
116 Nam Filius natus est a Patre, et Spiritus sanctus procedit a Patre: non enim loquitur a semetipso, id est, sine Patris et Filii communione [Al., commotione].
117 Non enim divisus est Spiritus sanctus a Patre et Filio, sed unum opus est Patris et Filii et Spiritus sancti.
118 « Sed quaecunque audiet, loquetur: audiet videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae.
119 Non loquitur a semetipso, quia non est a semetipso.
120 Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus, et Spiritus sanctus a Patre procedit.
121 Ab ipso enim audiet Spiritus sanctus a quo procedit, quia non est a seipso, sed ab illo a quo procedit. [A quo est illi intelligentia ( Beda, essentia), ab illo utique et scientia].
122 Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.
123 Quod vero adiunxit: Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
124 Constat enim nonnullos sanctorum in Spiritu sancto futura praedixisse; » sed tamen altius sunt haec verba Domini consideranda, quae omnibus sanctis communia esse possunt.
125 « Igitur Spiritus adveniens, quae ventura sunt annuntiat, cum gaudia nobis patriae coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotuit.
126 Ventura nobis annuntiat, cum nos a dilectione [Ms. et Beda, delectatione] praesentium abstrahens promissum in coelis regnum nostris cordibus desideriis [Beda, promissi in coelis regni desideriis] inflammat.
127 VERS. 14. - Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
128 Spiritus clarificavit Christum, quia per eum tanta charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut abiecto timore carnali effectum resurrectionis eius constanter praedicarent, qui paulo ante tempore passionis pavidi fugerant.
129 Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actor. IV, 31).
130 Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spiritali doctores sancti, tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, tot ac tanta pro Christi nomine passionum certamina pertulerunt.
131 » Clarificat, dum charitatem in cordibus nostris diffundit, et aeternae patriae amorem inspirat.
132 Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, id est, de meo Patre.
133 De Patre accepit Spiritus sanctus, quia de Patre procedit, de quo et Filius natus est: qui vero de nullo natus sit, de nullo procedit, Pater est solus. (VERS. 15.) Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt, propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
134 De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus ille est aequalis Patri; in quibus est et Spiritus sanctus aequalis Patri et Filio, quia una substantia, una natura, una maiestas, una gloria, una aeternitas [est] Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et est unus Deus omnipotens, invisibilis, incomprehensibilis omni creaturae, Pater et Filius et Spiritus sanctus.
135 Sequitur:
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p9, XXXVI. Se ipsum vitem, Patrem vero agricolam dicens, discipulosque palmites, ac sine se nihil eos facere posse testatur. Et multis locutionum modis alteram eis dilectionem inculcat, cuius merito possent, quodcunque petierint, impetrare. <<<     >>> XXXVIII. Modicum se ab eis videndum dicit: et iterum modicum, et non videndum. De quo quaerentibus discipulis, similitudinem mulieris post partum prae gaudio tristitiae non reminiscentis inducit. Et quos a Patre amari significat, corroborat relicturus dicens: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat.