Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., CAPUT XXXVI. Se ipsum vitem, Patrem vero agricolam dicens, discipulosque palmites, ac sine se nihil eos facere posse testatur. Et multis locutionum modis alteram eis dilectionem inculcat, cuius merito possent, quodcunque petierint, impetrare.
| 1 | CAPUT XV, VERS. 1. - Ego sum vitis vera, et vos palmites. |
| 2 | Hanc similitudinem dicit per hoc, quod est caput Ecclesiae, nosque membra eius. |
| 3 | Cum esset in forma Dei aequalis Patri, factus est in forma servi mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (I Tim. II, 5). |
| 4 | « Unius quippe naturae sunt vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo ut in illo esset vitis humana natura, unde nos homines palmites illius esse possemus. |
| 5 | » Sicut enim ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis per similitudinem dicitur Christus, ita et vitis per similitudinem dictus est. |
| 6 | Sed quid est hoc, quod dixit, vera, nisi quia est et vitis falsa, de qua in Propheta legitur: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Ier. II, 21; Isa. V, 4)? quae dum facere uvas exspectata est, fecit labruscas. |
| 7 | [Vel ita: Ego sum vitis vera, id est sapientia, innocentia, iustitia vera]. |
| 8 | Ego sum vitis vera; Pater meus agricola est. |
| 9 | « Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Pater maior me est: secundum id vero, quod ait, ego et Pater unum sumus, et ipse agricola est; nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. |
| 10 | Nam neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). |
| 11 | Et utique Deus est Christus; quia Deus erat Verbum, » et Verbum caro factum est. |
| 12 | Factum est quod non erat, mansit quod erat. (VERS. 2.) Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum Pater. |
| 13 | Hoc est quod alio loco ait: Iam securis ad radicem arborum posita est, omnis enim arbor non ferens fructum, excidetur et in ignem mittetur. |
| 14 | Eum vero palmitem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Matth. III, 10). |
| 15 | Fert fructum, quia mundatus est; et ut plus ferat, purgabitur: et hoc non a se, sed a Deo, qui mundat corda nostra ut fructum ferre possint, et purgat spiritu charitatis ut plus fructificare valeant. |
| 16 | VERS. 3. - Iam vos mundi estis, propter verbum, quod locutus sum vobis. |
| 17 | Hic se ostendit agricolam esse, dum dixit, mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. |
| 18 | « Quare non ait, Mundi estis propter baptismum quo abluti estis; sed ait: Propter verbum, quod locutus sum vobis; nisi quia et aquam verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. |
| 19 | Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tingat [Aug., tangat] et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia solum dicitur, sed quia creditur? » Nam tria in baptismo visibilia sunt, id est, corpus, aqua et sacerdos: tria invisibilia, anima, fides et Spiritus Dei [Ms., Spiritus sanctus], qui haec omnia operatur; ut fiat spiritualiter Filius Dei renatus ex aqua et Spiritu, qui fuit carnaliter filius peccati natus ex traduce primorum parentum carne. |
| 20 | Ego sum vitis vera, et vos palmites. |
| 21 | VERS. 4. - Manete in me, et ego in vobis. |
| 22 | Non eo modo illis in ipso manendum est, sicut ipse in illis. |
| 23 | « Utrumque enim prodest non ipsi, sed illis. |
| 24 | Ita sunt quippe in vite palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant et fructificare possint: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. |
| 25 | Ac per hoc utrumque prodest credentibus in Christum, mamere in Christo, et Christum in illis. |
| 26 | Unde secutus est, et ait: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. |
| 27 | Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est. |
| 28 | » Omnis enim fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua gratia liberavit, et suo auxilio provehit, ut fructum plus afferre valeamus. (VERS. 5.) Ego sum vitis vera, et vos palmites. |
| 29 | Qui manserit in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. |
| 30 | « Non dixit: Parvum aliquid boni potestis sine me facere, sed omnino nihil. |
| 31 | Sive enim parvum bonum, sive multum, sine illo fieri non potest [sine quo nihil boni fieri potest]. |
| 32 | Quamvis enim Christus vitis non esset, nisi homo esset, tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. |
| 33 | » VERS. 6. - Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. |
| 34 | « Ligna itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. |
| 35 | Unum e duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis: si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, maneat in vite. (VERS. 7.) Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis. |
| 36 | Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod alienum non est a salute? » Nec enim petere volunt, nisi quod expedit ad salutem. |
| 37 | « Manentes autem in eo, cum verba eius in nobis manent, quodcunque voluerimus, petamus, et fiet nobis. |
| 38 | Quia si petimus, et non fit, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent [Ms., non hoc petimus, quod ad illud pertinet, ut maneamus in eo; nec quod suadent verba] verba eius quae manent in nobis: sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba eius. |
| 39 | Tunc enim dicenda sunt verba eius in nobis manere quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit. |
| 40 | Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur, discipulis loquendo commendans, (VERS. 8) In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. |
| 41 | Si enim haec gloria est Patris, ut fructum plurimum afferamus, et simus discipuli Christi, non hoc nostrae gloriae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus. |
| 42 | Eius est enim haec gratia, et ideo [in] hoc non nostra, sed eius est gloria. |
| 43 | A quo efficimur ut simus discipuli Christi, nisi ab illo cuius misericordia praevenit nos, » ut velle subsequatur et posse, quae ad id pertinent, ut perpetualiter maneamus in vite? VERS. 9. - Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, manete in dilectione mea. |
| 44 | « Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde [nobis] essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligimus, nisi prius diligeremur? » Et unde illa dilectio Dei in nobis esset, nisi prius nos sua praeveniret gratia in qua nos dilexit, cum essemus in peccatis, et convivificavit nos Christo? « Quod autem ait: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius; sed gratiam, qua est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus (I Tim. II, 5). |
| 45 | Mediatorem se ostendit, cum dixit: Me Pater diligit, et ego vos. |
| 46 | Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso: quia in hoc clarificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est, in Filio, et efficiamur eius discipuli. |
| 47 | Manete, inquit, in dilectione mea. |
| 48 | Quomodo manebimus? audi, quid sequatur. (VERS. 10.) Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. |
| 49 | In hoc enim apparebit, quod in dilectione mea manebitis, si praecepta [mea] servabitis. |
| 50 | Nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si eius praecepta non servat. |
| 51 | Nam in tantum eum diligimus, in quantum eius praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, tantum minus diligimus. |
| 52 | Quid est quod dixit: Manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? Et quid est: Si praecepta mea servabitis, manebitis in dilectione mea, nisi ex hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo manebitis, si mea praecepta servabitis? Sed quid est illud quod adiungit: » Sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in eius dilectione. |
| 53 | Quae sunt praecepta Patris, nisi quae ante dixit: Et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio? Quod Apostolus exponens ait: Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. |
| 54 | Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 8). |
| 55 | Sequitur: Et maneo in eius dilectione. |
| 56 | « De hac dilectione dixit, qua diligit eum Pater. |
| 57 | Sed nunquid et hic gratia intelligenda est qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius, cum simus filii gratia, non natura [Ms., gratiae non naturae]: unigenitus autem natura, non gratia? » Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta eius. |
| 58 | « Nam dicendo, sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. |
| 59 | Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus est, sed in quantum homo est Christus Iesus. |
| 60 | Deus enim erat Verbum, unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. |
| 61 | » VERS. 11. - Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. |
| 62 | [In vobis sit verbum meum, impleatur gaudium vestrum]. |
| 63 | Quid est, gaudium meum in vobis sit, nisi verbum meum in vobis impleatur? Quid est gaudium Christi in nobis, nisi salus nostra, propter quam factus est homo? « Et quid est gaudium nostrum, quod dicit implendum, nisi eius habere consortium, » sicut in consequentibus dicit: Volo Pater, ut ubi ego sum, et isti sint mecum? « Gaudium igitur eius de salute nostra, quod in illo semper fuit, cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis, quando vocavit nos: et hoc gaudium, merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus. |
| 64 | » Illius vero gaudium semper perfectum est, nec minui potest, nec habet quo crescat. |
| 65 | « Hoc vero gaudium nostrum inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. » (VERS. 12.) Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. |
| 66 | « Nam in superioribus dixit, dum de dilectione praecepit: Mandatum novum do vobis, modo dixit: Praeceptum meum. |
| 67 | Novum dixit, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est, meum, ne contemnendum putemus. |
| 68 | » Repetitio vero huius mandati [commendatio] est, quia sine charitate nullum praeceptum Deo est acceptabile, de qua et Apostolus ait: « Plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10). |
| 69 | Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse (I Cor. XIII, 13)? Nemo diligit qui non credit, nemo desperat qui diligit. |
| 70 | » Et haec tria sunt, spes, fides et charitas, in quibus Christiana religio consistit: sed maius his charitas, quia non praeterit, sed permanet. |
| 71 | Hic incipit, sed illic perficietur, ubi permanet. |
| 72 | « Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus, et sic quidquid aliud praecepit, faciemus; quoniam quidquid est aliud, habemus. |
| 73 | » Huius dilectionis in seipso exemplum ostendit, et ideo subiunxit: Ut diligatis invicem, sicut ego dilexi vos. |
| 74 | Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc nos diligere debemus, ut habeamus Deum, et maneamus in Deo; et sic, qui se diligunt, Deum diligunt. |
| 75 | Et haec est dilectio, qua fit Deus omnia in omnibus. |
| 76 | Sequitur: VERS. 13. - Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. |
| 77 | Quid est quod Dominus noster Iesus Christus toties charitatis praecepta iteravit, nisi quia omne praeceptum et omne opus bonum in sola charitate solidatur? « Praecepta ergo Dominica, et multa sunt et unum: multa sunt per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. |
| 78 | Hanc itaque charitatem veraciter habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. |
| 79 | Ideo subiunxit: Sicut ego dilexi vos, id est, ad hoc amate, ad quod amavi vos. |
| 80 | » Unde et in cruce positus oravit pro inimicis suis dicens: Pater, ignosce illis (Luc. XXIII, 34). |
| 81 | Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. |
| 82 | In hoc Christi dilectio supereminet in nos, quia venit ut animam suam poneret pro inimicis suis; ad hoc tamen ut ex inimicis faceret amicos. |
| 83 | Sed non omnium est martyrium, tamen omnium beneficium est in fratres. |
| 84 | Qui vero substantiam suam fratri in necessitate posito non tribuit, quomodo animam suam in persecutione daturus est pro fratre suo? Virtus vero huius charitatis est, in pace sua distribuere pro Christi amore, ut possit in perturbatione seipsum tradere pro nomine eius. (VERS. 14.) Vos amici mei estis, si feceritis ea quae ego praecipio vobis. |
| 85 | Magna est dignitas amicum esse Dei. |
| 86 | Sed videndum est quibus gradibus ad hanc celsitudinem perveniatur. |
| 87 | Subiungit: Si feceritis ea quae ego praecipio vobis. |
| 88 | Ac si aperte dicat: Gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus venitur ad culmen. |
| 89 | Magna est misericordia largitoris nostri: servi non fuimus digni, et amici vocamur. Ideo [Al., Unde] subiungit: (VERS. 15) Iam non dico vos servos, quia servus nescit quia faciat dominus eius. |
| 90 | Aliud est servitium timoris, aliud amoris; quae [duo] genera ipsa Veritas in hoc eodem Evangelio exprimit, dicens: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet (Ioan. VIII, 35). |
| 91 | Filius vero servit patri propter amorem, servus autem propter timorem. |
| 92 | De quo servitio modo Dominus dixit: Iam non dico vos servos, sed amicos, quia filii, non servi, ideo et amici. Quia servus nescit quid faciat dominus [eius]: Nescit enim voluntatem domini sui, qui per timoris amaritudinem servit domino suo, et non per charitatis dulcedinem, quasi patri serviat. |
| 93 | Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. |
| 94 | Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri voluit servis suis, ut eos perficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Sed haec cognitio, quae nunc ex parte proficit, in illa plenitudine scientiae perficietur, de qua Apostolus ait: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10). |
| 95 | Hoc enim Dominus discipulis se fecisse dixit, quod eum facturum esse sciebat. |
| 96 | VERS. 16. - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. |
| 97 | Haec est ineffabilis [Al., affabilis] gratia quae praevenit nos, ut simus amici ex servis. |
| 98 | Ideoque nobis non subrepat superbia, quasi pro nostris meritis aliquid acceperimus, dum filii irae fuimus. |
| 99 | Nunc autem Filii Dei per gratiam effecti sumus, sine qua nihil possumus facere, ut paulo ante ipsa Veritas ait: Sine me nihil potestis facere. |
| 100 | Et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis. |
| 101 | « Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructus afferatis operando. |
| 102 | Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere, iam mente ire est. |
| 103 | Qualem vero fructum afferre debeant, subdendo manifestat: Et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. |
| 104 | » Nomen filii, Iesus est; Iesus autem Salvator vel etiam salutaris dicitur. |
| 105 | Ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet; nam si id quod non expediat petimus, non in nomine Iesu petimus. |