Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., CAPUT XXXV. Diligentibus se discipulis, mandataque servantibus, Paraclitum a Patre mittendum promittit, mansurumque cum eis in aeternum; seque pacem dare eis, pacemque relinquere pollicetur.
| 1 | VERS. 15, 16. - Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. |
| 2 | Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata eius Spiritus paraclitus daretur, dum Deus diligi et mandata eius servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid est aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? « Paraclitus quippe consolator interpretatur, et Spiritus sanctus recte Paraclitus vocatur, quia corda fidelium, ne inter huius saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. |
| 3 | » Habebant itaque discipuli Spiritum sanctum, sed occulta quadam inspiratione, per quem Dominum diligebant, sed nondum habebant, sicut Dominus promittebat. |
| 4 | Habebant siquidem occulte, quem postea quadam manifestatione habituri erant: id est, dum in igneis linguis venit, et sedit super eos, et linguis loquebantur magnificantes Deum. |
| 5 | Rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis, ostendens seipsum esse Paraclitum. |
| 6 | « Habebant autem et prius Paraclitum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, cum [Beda, cuius] et miraculorum dulcedine et ope praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. |
| 7 | » Rogabo, dixit, propter humanitatem, qui dat cum Patre per divinitatem. |
| 8 | Ut maneat vobiscum in aeternum. |
| 9 | « In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrabat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem suae maiestatis introducit. |
| 10 | VERS. 17. - Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. |
| 11 | Mundum autem appellat homines, mundi huius amori deditos. |
| 12 | » Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest et sciri, et sciendo intelligi Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. |
| 13 | Erit, ut maneat in aeternum. |
| 14 | « Dominum namque Salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt; sed quia Filius Dei esset, quia Paraclitus a Deo missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt: Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret; hoc est enim, quod ait: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. |
| 15 | Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique [Beda, invisibiliter utique] eis gratiam suae cognitionis exhibet. (VERS. 18.) Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. |
| 16 | Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit eos orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta; et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit; ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus fidelium ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam virtute et operatione [Beda, virtutem et operationem] esse cognovit. |
| 17 | VERS. 19. - Adhuc modicum, et me iam mundus non videt, vos autem videtis me. |
| 18 | Modicum erat usque ad tempus explendae [Beda et Ms., expletae] passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. |
| 19 | Soli etenim iusti, qui morte illius erant contristati, gaudium resurrectionis eius videre meruerunt. |
| 20 | » Quia ego vivo, et vos vivetis. |
| 21 | « Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam in saeculi differtur finem, non ait, vivitis, sed vivetis. |
| 22 | Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine secuturam, duobus verbis, praesentis temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. » (VERS. 20.) In illo die, inquit, vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. |
| 23 | In quo die, nisi de quo ait: Et vos vivetis? « Noverant tunc apostoli esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis; noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum eius; noverant veraciter vere tunc esse Christum in Patre, et in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum eius; novit et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die de qua dixit: Et vos vivetis: in qua veraciter vivere incipiunt, hoc est, in die resurrectionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt, sciunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. |
| 24 | » Ut autem omnibus huius promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subiunxit: (VERS. 21.) Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui me diligit. |
| 25 | Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. |
| 26 | « Ubi omni intentione considerandum est, quia Christum vere diligere est eius mandata servare: non ipsam dilectionem [solum] labiis profiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare: » Qui habet, inquit, mandata mea, et servat ea, ille est qui me diligit, « qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. |
| 27 | » « Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: Qui autem diligit me, adiecit de futuro: Diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. |
| 28 | Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc, ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget, ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gustaverant. |
| 29 | Non autem frustra addidit: Et manifestabo ei meipsum. |
| 30 | » Se vero secundum humanitatem cunctis in iudicio manifestabit: solis vero iustis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis est Patri et Spiritui sancto, ad beatitudinem aeternam percipiendam manifestaturus erit. |
| 31 | VERS. 22. - Dicit ei Iudas, non ille Scariothis: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non huic mundo? Interrogavit discendo causam veritatis. |
| 32 | Iste est Iudas cuius Epistola legitur in ecclesiis Christi, non ille traditor. |
| 33 | Ideo aliter interrogavit iste, aliter ille proditor, dum ait: Nunquid ego sum? Ille simulator accessit ad mensam magistri, iste veritatis inquisitor interrogavit Dominum. |
| 34 | Cui respondit Iesus: (VERS. 23.) Si quis diligit me, sermones meos servabit. |
| 35 | « Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. |
| 36 | Hinc in Epistola sua idem Ioannes dicit: Qui dicit quia diligo Deum, et mandata eius non custodit, mendax est (I Ioan. IV, 20). |
| 37 | Vere enim diligimus Deum, si mandata eius observamus, et a nostris nos ad mandata illius voluntatibus [Ms., voluptatibus] coarctamus. |
| 38 | » Et Pater meus diliget eum. |
| 39 | Quia opera quae Pater facit, haec et similiter Filius facit; et qui diligit Filium, diligit et Patrem; et qui diligitur a Filio, diligitur a Patre. |
| 40 | Et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. |
| 41 | Qui enim vere diligit Deum, nec tentationis tempore recedit ab amore Dei, ad hunc veniunt Pater et Filius spiritali accessione, et mansionem apud eum habent. |
| 42 | Ille enim vere amat, cuius videlicet mentem delectatio prava ex consensu suo non superat. |
| 43 | Nam tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. |
| 44 | « Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo. |
| 45 | In qua domo facit Pater et Filius mansionem: qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam suam manifestationem. |
| 46 | » De qua manifestatione discipulus interrogavit, et audivit ad hanc manifestationem per dilectionem veniendum esse. (VERS. 24.) Qui non diligit me, sermones meos non servat. |
| 47 | « Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem, non ut beatificentur, sed ut iudicentur, ad modicum vident: nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis: sed in forma hominis, ubi [Ms., in qua] esse mundo voluit patiendo contemptibilis, iudicando terribilis. |
| 48 | » Et sermo quem audistis, non est meus; sed eius qui misit me, Patris. |
| 49 | Quid est quod prius plurali numero sermones dixit, nunc autem singulari sermonem? Fortassis ut praedicationis [Ms., praedicationes] ibi sermones monstraret; hic vero seipsum, qui est Verbum Patris. |
| 50 | Et ideo dixit non suum, quia a seipso non est, sed a Patre: sicut nec sua est imago, sed Patris; nec suus Filius, sed Patris. |
| 51 | « Recte igitur auctori tribuit quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis. |
| 52 | VERS. 25. - Haec locutus sum vobis apud vos manens. |
| 53 | Illa mansio, de qua superius dixit, spiritalis est, quae solis sanctis datur: haec vero de qua nunc dicit, corporalis est. |
| 54 | De sua praesentia corporali tantummodo dixit, quam utrique, et iusti et impii videre potuerunt. |
| 55 | » « Illa in aeternum beatificat liberatos, haec in tempore visitat liberandos. |
| 56 | Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens. |
| 57 | Utique praesentia corporali, qua cum illis visibiliter loquebatur. » (VERS. 26.) Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. |
| 58 | Multa dixit audientibus infidelibus, quae in eorum cordibus locum non invenerunt, quia Spiritus sanctus intus eos non docebat. |
| 59 | Multa dicit quotidie per sanctos praedicatores, quae audientes interius non recipiunt, quia Spiritus sanctus non suggerit eis interius, quae audierunt exterius. |
| 60 | De quo recte promittitur: Ipse vos docebit omnia, « quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. |
| 61 | Nemo enim docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. |
| 62 | » Aliter itaque praedicantem Christum audierunt Iudaei, aliter apostoli. |
| 63 | Illi ad iudicium, isti ad salutem: quia hos spiritus in animo docuit, quod foris audierunt in aure. |
| 64 | VERS. 27. - Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. |
| 65 | In pace relinquo vos, in pace veniam ad vos. |
| 66 | Hic relinquo, illic do. |
| 67 | Sequentibus relinquo, pervenientibus do. |
| 68 | « Pacem relinquit nobis in hoc saeculo, pacem suam dabit nobis in futuro saeculo. |
| 69 | Pacem relinquit nobis, ut nos invicem diligamus: pacem suam dabit nobis, ubi nunquam invicem dissentire possimus. |
| 70 | » Quid est quod dicit: Pacem meam do vobis, et non dixit: Pacem meam relinquo vobis? Fortassis quia aliter nunc, aliter tunc pax erit; hic vero bella cum vitiis habemus, ideo non addidit meam: illic vero in aeterna pace, aeterna erit tranquillitas et concordia, et talis pax, qualem ille habuit cum seipso qui nullum habuit in seipso peccatum. |
| 71 | Non quomodo mundus dat, ego do vobis. |
| 72 | Id est, non quomodo in mundo [Ms., immundi] homines saepe sibi in sua malitia concordant, sed quomodo qui sibi in sanctitate concordant, et in Christi se charitate coniungunt. |
| 73 | VERS. 28. - Non turbetur cor vestrum neque formidet. |
| 74 | Audistis, quia dixi vobis: Vado et venio ad vos. |
| 75 | « Hinc turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus esset ad eos: ne forsan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastore absente. |
| 76 | Sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat: et idem ipse Christus, et homo et Deus. |
| 77 | Ergo ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat; ibat per id quod in uno loco erat, et manebat per id quod ubique Deus erat. |
| 78 | Igitur Deus, qui nullo continetur loco, discedit ab eorum cordibus qui eum relinquunt moribus, non pedibus: et veniet ad illos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum non carne, sed charitate. |
| 79 | » Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego ad Patrem vado, quia Pater maior me est. |
| 80 | Tanquam si diceret: Gaudere debetis, quia porto mecum consecrandam fragilitatem vestram. |
| 81 | « Per quod igitur Filius non est aequalis Patri, per hoc erat iturus ad Patrem, a quo venturus est vivos iudicaturus et mortuos: per illud vero quod est aequalis Patri, nunquam recessit a Patre, sed cum illo est, ubique totus, pari divinitate, quam nullus continet locus. |
| 82 | » « Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam qua maior est Pater: utrumque autem simul, non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas, sed Trinitas Deus. |
| 83 | Sicut enim unus est homo, anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro: Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. |
| 84 | Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. |
| 85 | Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Iesus, sed in forma servi. |
| 86 | Item de singulis quibus homo constat. |
| 87 | Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. |
| 88 | Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. |
| 89 | Dicitur ergo et in his singulis Christus; verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. |
| 90 | Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet in dextera Patris. |
| 91 | Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem: non profecto [Aug., nam profecto] ad illum ibat qui cum illo erat; sed hoc erat ire ad eum, recedere a nobis; mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et ad dexteram constituere Patris, et levare in coelum, per quod fuit in terra pro nobis. |
| 92 | » Deinde ipse Dominus Iesus subiunxit: VERS. 29. - Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. |
| 93 | « Illud utique dicit, cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem, et ad Patrem ascendentem: quo viso, illud fuerant credituri quod ipse esset Christus Filius Dei, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicaret [Aug., et praedicere], antequam faceret. |
| 94 | » Poterant enim dubitare si Filius Dei esset, cum eum viderunt moriturum: sed cum viderunt eum surrexisse, credebant in quo antea dubitabant, et confirmata est fides in cordibus eorum quam illis praedixerat, qui et ore promisit quod facturus erat, et opere complevit quod ante praedixit. |
| 95 | Deinde quid dicit: (VERS. 30) Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi huius: « Quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam; nullum scilicet omnino peccatum. Hic enim [Aug., Sic enim] ostendit, diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei. |
| 96 | Et quotiescunque mundi figura in mala [Aug., in mali] significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores, et non Dei. |
| 97 | Absit enim ut credamus principem esse coeli et terrae, et creaturarum omnium quae generaliter mundi [Suppl., mundi nomine] appellantur. |
| 98 | Totus itaque mundus servit suo creatori, non deceptori; redemptori, non interemptori: » et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur, praeter homines partis illius qui propria voluntate, non necessitate aliqua se subiiciunt diabolo. |
| 99 | Unde et Apostolus ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines, sed adversus potestates, et rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12), id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis. |
| 100 | Quos rectores, angelos esse desertores designat. |
| 101 | Sed sunt qui per gratiam Dei non propriis meritis inde eruuntur, de quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). |
| 102 | Sed gratias Deo qui eruit nos, sicut idem dicit Apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum claritatis Filii sui [Ms., Filii claritatis suae] (Coloss. I, 13). |
| 103 | « In quo princeps huius mundi, hoc est, tenebrarum harum, non habebat quidquam: quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine virgo pepererat. |
| 104 | Et tanquam ei diceretur: Cur ergo morieris, si non habes peccatum, cui debebatur mortis supplicium? continuo subiecit: (VERS. 31) Sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. |
| 105 | Surgite, eamus hinc. |
| 106 | Discumbens enim discumbentibus loquebatur. |
| 107 | Eamus autem dixit; quo? nisi ad illum locum, unde fuerat tradendus. |
| 108 | Est igitur morti traditus, qui nullum habebat meritum mortis: [sed] habebat ut moreretur. |
| 109 | mandatum Patris. |
| 110 | » Sequitur enim: |