monumenta.ch > Varro > IX. > post testimonium Scripturae a Iuda se tradendum intincti panis porrectione significat; et discipulos multipliciter exhortatur.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p9, XXXII. Surgens a coena lavit pedes discipulorum, exemplum se dedisse dicens, ut ipsi conservis faciant, quod omnium Dominum fecisse probantur. <<<     >>> XXXIV. Non turbetur cor vestrum, ait discipulis. Ego sum via, veritas, et vita. Qui videt me, videt et Patrem. Ego in Patre, et Pater in me. Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., CAPUT XXXIII. Non esse servum maiorem domino dicens, post testimonium Scripturae a Iuda se tradendum intincti panis porrectione significat; et discipulos multipliciter exhortatur.

1 VERS. 16, 17. - Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum.
2 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.
3 « Hoc ideo dixit, quia laverat pedes discipulorum, magister humilitatis et verbo et exemplo: » ut verbo et exemplo eos instrueret in charitatis officio. (VERS. 18.) Non de vobis omnibus dico, id est, non vos omnes beatos dico.
4 Ego scio quos elegerim, ad hanc beatitudinem, ut meorum sint sequaces praeceptorum.
5 Sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat panem mecum, levabit contra me calcaneum suum.
6 Id est, calcabit me [Aug., conculcabit me].
7 Manducat panem, non ad salutem sibi, sed ad poenam: quia manducavit, ut lateret proditor, non ut proficeret amator.
8 Quid est quod alio loco dicit: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Ioan. VI, 71)? et hic dicit: Ego scio quos elegerim? Electus est ille Iudas, non ad beatitudinem, sed ad proditionis perfidiam ob salutem mundi, non suam, quia dictum est de eo: Melius esset homini illi, si non fuisset natus (Matth. XXVI, 24).
9 Isti vero de quibus modo dicitur [Ms., dixit]: Ego scio quos elegerim, ad beatitudinem aeternae gloriae electi sunt. (VERS. 19.) « Amodo, inquit, dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. Id est, [ego] sum, de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est: Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum (Psal. XL, 10).
10 » (VERS. 20.) Qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit.
11 « Cum haec dicebat, non unitatem naturae divisit, sed mittentis auctoritatem ostendit.
12 Sic utique [Aug., sic itaque] unusquisque eum qui est missus, accipiat, ut in illo eum qui misit, attendat: si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem.
13 Si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est sine ullo accipis errore mittentem. » (VERS. 21.) Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
14 « Turbavit eum imminens passio et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cuius fuerat praecognitus animus.
15 » Turbatus est itaque spiritu, tanto scelere traditoris.
16 Turbata est in eo nostra infirmitas, non sua potestas.
17 Sicut pro nobis passus est, ita pro nobis turbatus est.
18 Qui ergo potestate mortuus est, [potestate turbatus est] ne nostra perturbatio in desperationem cadat: sed [in] miserationem proximorum, vel in [veram] poenitentiam peccatorum nostrorum vertatur; quia illius perturbatio nostra est consolatio.
19 Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis hodie tradet me.
20 « Unus numero, non merito; specie, non virtute; commistione corporali, non vinculo spiritali; carnis adiunctione, non cordis socius unitate.
21 Quid est ex vobis, nisi, ex vobis exiturus est, qui tradet me? (VERS. 22.) Aspiciebant ergo discipuli ad invicem, haesitantes de quo diceret.
22 Sic quippe in eis erat erga magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterutrum de altero simularet [Ms. et Aug., alterum de altero stimularet] infirmitas.
23 Nota fuit unicuique sua conscientia, sed alterius incognita.
24 VERS. 23. - Erat autem recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
25 Quod dixerat, in sinu, paulo post dicit, super pectus Iesu.
26 Ipse est Ioannes, cuius est hoc Evangelium, sicut postea manifestatur.
27 Erat enim haec eorum consuetudo, qui sacras nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur; et sic se insereret ordinationi [Aug., ordini] narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator.
28 Hoc fecit et beatus Moyses; ita de se ipso tanquam de alio cuncta narravit [Add. ex Aug., et ait: dixit Dominus ad Moysen] (Exod. VI, 1).
29 » Diligebat, non prae omnibus unum, sed familiarius in omnibus unum.
30 Quiddam in eo dilexit, quod in aliis non dilexit, id est, ut per pacem transiret [ex hac vita, non per passionem finiret] hanc vitam.
31 In sinu Iesu, id est, in secreto, de quo illud mirabile et omnibus saeculis inauditum eructavit sacramentum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
32 VERS. 24. - « Innuit autem huic Simon Petrus, et dicit ei.
33 Innuendo dicit, non loquendo; significando, non sonando.
34 Quid dicit innuendo? Quod sequitur: Quis est, de quo dicit? Haec verba Petrus innuit: non sono vocis, sed motu corporis dixit. (VERS. 25.) Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu.
35 Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum.
36 Dicit ei: Domine, quis est [qui tradet te]? (VERS. 26.) Respondit ei Iesus: Ille est, cui intinctum panem porrexero.
37 Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simoni Scariothis.
38 Post panem, tunc introivit in illum Satanas.
39 Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum: bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit.
40 » « Hinc enim docetur quam diligenter nobis cavendum sit, sic male accipere bonum.
41 Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat: nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur.
42 Intravit ergo post hunc panem Satanas in Domini traditorem, ut sibi iam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat, ut deciperet.
43 » Auxit enim peccatum traditionis praesumptio sacramenti, cum hominis ingrati intrasset panis in ventrem, hostis in mentem: fortassis per panis intinctionem, illius significans fictionem, qui fictus ad coenam venit amicus, et falsus ad magistrum [vadit] discipulus.
44 « Quod facis, fac citius.
45 Non praecepit facinus, sed praedixit Iudae malum, nobis bonum.
46 Quid enim Iudae peius, et quid nobis melius, quam traditus Christus ab illo? Citius: hoc [verbum hoc] est plus parati ad passionem, quam irati ad vindictam.
47 Non enim tam ad perniciem perfidi saeviendo dixit, quam ad salutem fidelium festinando, quod facis, fac citius: non quia in tua potestate est, quem tradas, sed quia hoc vult qui omnia potest. (VERS. 28, 29.) Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei.
48 Quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dixisset ei Iesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret.
49 Habebat ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat.
50 Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus, quod praecepit non cogitandum esse de crastino (Matth. VI, 34), non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servaretur a sanctis; sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur.
51 » VERS. 30. - Cum autem accepisset ille buccellam, exiit continuo, erat autem nox.
52 Erat autem ipse nox, qui exiit, et filius tenebrarum, et opera faciens tenebrarum.
53 Exivit ergo ad suae perditionis ministerium, et ad nostrae salutis [dispensationem; non nostrae salutis] consideratione, sed suae negationis [Ms., negotiationis] intentione.
54 Hinc impletur quod Psalmista ait: Dies diei eructat verbum, id est, Christus discipulis promebat verbum salutis: Et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3), id est, Iudas Iudaeis proditoris [Ms., proditionis] malitiam ostendit.
55 Nunc maiore intentione verba Domini consideranda sunt, quae ipsa nocte ante traditionem coram [Ms., ante traditionis horam] discipulis singulariter loquebatur.
56 Profundissima sunt in mysteriis; ideo ubi multum laboraturus est disputator, non remissus esse debet auditor.
57 Altius consideranda sunt Altissimi dicta, qui occultat ut quaeramus, et manifestat ut inveniamus.
58 Ipse est qui claudit, et aperit: claudit ut quaeramus: aperit ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui; et largitor laudem et gratias bonitatis suae habeat.
59 VERS. 31. - Dixit Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
60 Hic aliquid magnum significat in hac clarificatione.
61 « Exivit Iudas, et clarificatus est Iesus; exiit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis.
62 Exeunte itaque immundo omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt.
63 Tale aliquid erit, cum victus a Christo transiet [Aug., transierit] hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus: cum, zizaniis a tritico separatis, iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43).
64 » De hac clarificatione futura sanctorum locuturus, verbo praeteriti temporis est usus; quia quod futurum in sanctis est, hoc in praedestinatione Dei factum esse dicitur.
65 « Nunc clarificatus est Filius hominis; tanquam diceret: Ecce in illa mea clarificatione quid erit, ubi malorum nullus erit. Hic autem [Aug., Sic autem] non est dictum: Nunc significata est clarificatio filii hominis; sed dictum est, Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est dictum: Petra significabat Christum, sed, Petra erat Christus.
66 Cum autem dixisset, Nunc clarificatus est Filius hominis, adiunxit: Et Deus clarificatus est in eo.
67 Ipsa enim est clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo.
68 Non enim ipse in seipso [Aug., si enim non ipse in seipso], sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat.
69 Denique tanquam ista exponens, adiungit et dicit: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso.
70 Hoc est, si Deus clarificatus est in eo, qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit eum: (VERS. 32) Et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana, in qua est Filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur.
71 Et continuo, inquit, clarificabit eum: resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram, hac attestatione praedicens. » (VERS. 33.) Filioli, adhuc modicum vobiscum sum.
72 Cum autem praedixit de clarificatione futuri regni sui, et de clarificatione resurrectionis suae, quae mox futura erat; « ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis coniungeretur ulterius ea conversatione, qua in terra erat cum eis; adhuc, inquit, modicum vobiscum sum; tanquam diceret: Continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobiscum sum: » significans quadraginta dies, quibus erat cum discipulis, temporibus opportunis apparens illis.
73 Potest tamen intelligi, quod parvum tempus illius tantummodo noctis, usque ad passionis horam cum discipulis se esse.
74 « Est et alia divina praesentia, sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
75 Hoc certe non est, adhuc modicum vobiscum sum; » sed est modicum vobiscum, vel ante passionis horam, vel post resurrectionem usque ad ascensionis gloriam.
76 « Quid est quod post resurrectionem alio loco dixit discipulis suis: Haec sunt verba quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44), nisi cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc enim, cum haec diceret, in eadem carne suscitata [Aug., resuscitatus] erat, sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat.
77 Quaeritis me, et sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et dico vobis modo.
78 Hoc est, modo non potestis.
79 Iudaeis autem cum haec diceret, non addidit, modo.
80 Isti itaque non poterant venire tunc, quo ille ibat, sed poterant postea.
81 Ideoque docens eos, quomodo idonei esse possent pergere, quo ille antecedebat: (VERS. 34) Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem.
82 Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus; » hoc mandatum charitatis.
83 « Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio, quam Dominus, ut a carnali dilectione distingueret, addidit: Sicut dilexi vos.
84 Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, sed haeredes Testamenti Novi.
85 Haec dilectio populum novum colligit Christo.
86 » Haec et antiquos Patres innovabat, ut essent in Christum credentes, qui venturus erat redimere eos.
87 « Audiant enim atque custodiant: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis » omnes qui volunt fratres esse unici Filii Dei, qui seipsum in hac dilectione tradidit pro nobis.
88 Nam et in hoc mandato illud mandatum est, quod prius ponitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, [et ex tota anima] et tota mente tua (Matth. XXII, 39, seq.): « sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis.
89 Nam et qui diligit Deum, non eum potest cohibere praecipientem, ut non diligat proximum [Aug., contemnere praecipientem, ut diligat proximum]; et qui sancte atque spiritaliter diligit proximum, quid in eo diligit, nisi Dominum [Aug., Deum]? Ipsa est dilectio, ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo addidit Dominus: Sicut dilexi vos.
90 » « Cum Dominus Iesus sanctam dilectionem, qua se invicem diligerent, discipulis commendaret, dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus.
91 Propterea quippe Dominus, qui eius animum vidit, quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: (VERS. 36) Quo ego vado, non potes me modo sequi; tanquam diceret: Propter quod interrogas, non potes modo.
92 Non ait, non potes; sed non potes modo; dilationem intulit, non spem tulit, et eamdem spem, quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque dicendo: Sequeris autem postea. (VERS. 37.) Respondit Petrus: Quare te non possum sequi modo? animam meam pro te ponam.
93 Quid in animo eius esset cupiditatis, videbat; quid vero [virium] non videbat.
94 Voluntatem suam iactabat infirmus, sed intendebat [Ms., impendebat; Aug., inspiciebat] valetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat; qui nesciebat, audebat; et qui praesciebat, docebat. » (VERS. 38.) Respondit Iesus: Animam tuam pro me pones? Quod promittis, modo non potes.
95 Prius est anima pro te ponenda, ut possis postea animam tuam pro me ponere.
96 « Quid tantum praesumis? Quid de te sentis? Quid esse te credis? Audi quid sis: Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
97 Ecce quomodo [tibi] cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis.
98 Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam.
99 Nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae.
100 Quanta enim est vita confiteri Christum, tanta mors est negare Christum.
101 » Hinc admonere oportet, ne quis de suis viribus confidat, dum ad unius ancillae vocem tanta titubat columna; nec de suis desperare peccatis.
102 Nam Petrus mortuus est negando, revixit plorando; mortuus, quia superbe ipse praesumpsit, revixit autem humiliter plorando, quia benigne respexit eum pietas Salvatoris.
103 Sequitur enim:
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p9, XXXII. Surgens a coena lavit pedes discipulorum, exemplum se dedisse dicens, ut ipsi conservis faciant, quod omnium Dominum fecisse probantur. <<<     >>> XXXIV. Non turbetur cor vestrum, ait discipulis. Ego sum via, veritas, et vita. Qui videt me, videt et Patrem. Ego in Patre, et Pater in me. Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam.
monumenta.ch > Varro > IX. > post testimonium Scripturae a Iuda se tradendum intincti panis porrectione significat; et discipulos multipliciter exhortatur.