monumenta.ch > Alcuinus > quod omnium Dominum fecisse probantur.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p9, . . . <<<     >>> XXXIII. Non esse servum maiorem domino dicens, post testimonium Scripturae a Iuda se tradendum intincti panis porrectione significat; et discipulos multipliciter exhortatur.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., CAPUT XXXII. Surgens a coena lavit pedes discipulorum, exemplum se dedisse dicens, ut ipsi conservis faciant, quod omnium Dominum fecisse probantur.

1 CAPUT XIII, VERS. 1. - Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.
2 « Pascha, fratres, non sicut quidam existimant Graecum nomen est, sed Hebraeum.
3 Pascha transitus dicitur in sua lingua, propterea quia tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes Rubrum mare transierunt (Exod. XIV, 29).
4 » Quae figura in Christo secundum veritatem impleta est, dum per passionem crucis transiret ex hoc mundo ad Patrem.
5 Ita nobis transeundum est ab hoc mundo ad Patrem, a temporalibus ad aeterna, ab iniquitate ad iustitiam, a deceptore diabolo ad salvatorem Christum.
6 Cum dilexisset suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos.
7 « Utique ut et ipsi de hoc mundo, ubi erant, ad suum caput, quod hinc transiisset, eius dilectione transirent: » In finem, id est in aeternum, dilexit eos.
8 « Vel in finem, in Christum, quia finis legis Christus est. (VERS. 2.) Et coena iam facta.
9 Non ita debemus intelligere coenam factam, veluti iam consumptam [Aug., consummatam] atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis.
10 Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori dedit.
11 Coena ergo facta, dictum est [Ms., coena ergo dicta est], iam parata, » convivantibus discipulis cum magistro.
12 Cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simon Scariothis.
13 « Si quaeris quid missum sit in cor Iudae? Hoc utique, ut traderet eum.
14 Missio ista spiritalis suggestio est: » non in aures corporalibus sonis, sed in cor consentientis iniqua; sicut enim bonas cogitationes benignus Spiritus immittit, sic etiam malas cogitationes malignus spiritus suggerit.
15 « Sed interest, quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adiuta per gratiam.
16 » Sine fide proditor iste venit ad convivium, non credens Deum esse, quem tradere cogitabat.
17 « Videbatur et tolerabatur: in eo quem falli putabat, fallebatur; » cuius malitia bonitas Dei utebatur ad salutem aliorum.
18 VERS. 3. - « Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus.
19 Ergo et ipsum traditorem.
20 Nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet.
21 Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis.
22 Sciens etiam quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret. (VERS. 4.) Surgit a coena, et ponit vestimenta sua.
23 Locuturus evangelista de tanta Domini humilitate, prius eius celsitudinem voluit commendare.
24 Ad hoc pertinet quod ait: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus.
25 Cum ergo ei omnia dedisset Pater in manus, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium.
26 Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas.
27 » Surgit a coena, descendit de coelestibus; posuit vestimenta sua, id est semetipsum exinanivit. (VERS. 5.) Cum accepisset linteum, praecinxit se, formam servi induens.
28 Mittit aquam in pelvem, id est, fudit sanguinem suum in terram, ut mundaret in se credentium vestigia, quae terrenis peccatis sordida fuerant; et extergeret linteo quo erat praecinctus, id est corporis sui linteo quo erat praecinctus, purgaret: quia tota illa eius passio, nostra est purgatio.
29 Dum formam servi accepit, non quod habebat dimisit, sed quod non habebat assumpsit.
30 VERS. 6. - Venit ergo ad Simonem Petrum.
31 « Non ita intelligendum est, quasi aliorum pedibus lavatis, venisset ad primum apostolorum, sed quia inde primum coepit.
32 » Ideo expavescit Petrus, ut Dei Filius pedes ei lavaret, Dominus servo, Deus homini.
33 « Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit atque ait: Domine, tu mihi lavas pedes? » Tu Deus, ego homo; tu Dominus, ego servus; tu Redemptor, ego peccator. (VERS. 7.) Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
34 Huius facti mysterium necdum intelligis, sed postea intellecturus eris, quia si te non lavero, non habebis partem mecum.
35 (VERS. 8.) Dixit autem Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum.
36 Aeternum, pro nunquam posuit: sed territus responsione Domini subiunxit: (VERS. 9) Domine non tantum pedes, sed et caput, et manus.
37 « Quando quidem sic minaris, lavanda tibi mea membra, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno.
38 Non [Ms., Ne] mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem. Respondit Iesus: (VERS. 10) Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus.
39 Quomodo utrumque et mundus totus, tamen et pedes ei lavandi sunt, » nisi quia mundus totus est in lavacro sancti baptismatis, iterum pulvere terrenae habitationis sordidatur? Unde et necesse habet iterum lavari per gratiam [lavacri] divinae pietatis, licet prius eadem gratia esset totus mundatus, apostolo Ioanne attestante: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8).
40 « Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis: et quotidie nos opus habere, ut pedes lavemus, in ipsa oratione Dominica confitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
41 » Et vos mundi estis, sed non omnes.
42 Quod evangelista sequentibus verbis exposuit.
43 Ideo transeamus ad caetera.
44 VERS. 12. - Postquam ergo lavit pedes eorum, id est, impleta redemptionis nostrae purgatione per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta sua, tertio die de sepulcro resurgens, et eodem corpore quo moriebatur in cruce, immortalis factus est et vestitus.
45 Et cum recubuisset iterum, ascendit in coelum, in dextera Dei sedens, et in maiestate paternae divinitatis recumbens, unde iterum venturus est, iudicare vivos et mortuos.
46 Sequitur enim: Dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Hoc enim ait quod ante praemiserat [Ms., promiserat], dum Petro apostolo respondit: Quod ego facio, nescis modo, scies autem postea.
47 Nunc est illud post, quod ante promisit.
48 VERS. 13. - Vos vocatis me Domine et magister, et bene dicitis.
49 Utique, quia verum dicitis, sum etenim.
50 Non arrogantiae typo, sed veritatis obsequio dixit, ego sum: (VERS. 14) Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
51 Si ego Deus et Dominus dimisi vobis peccata vestra, quanto magis et vos debetis alter alterius peccata dimittere? « Et hoc est quod Apostolus ait: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet culpam (Coloss. III, 13), sicut et Dominus donavit nobis, ita et nos [Aug., donavit vobis, ita et vos].
52 Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus; atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavamus [Ms. et Aug., lavemus].
53 » Licet et hoc corporaliter charitatis officio, et humilitatis exemplo aliquibus utiliter facere placeat, tamen spiritaliter in corde omnibus agendum est, ut debita nostra in invicem dimittamus nobis, sicut a Deo nostro nobis debita dimitti deprecamur.
54 Sequitur enim:
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p9, . . . <<<     >>> XXXIII. Non esse servum maiorem domino dicens, post testimonium Scripturae a Iuda se tradendum intincti panis porrectione significat; et discipulos multipliciter exhortatur.
monumenta.ch > Alcuinus > quod omnium Dominum fecisse probantur.