Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SEXTUS., . . .
| 1 | Charissimae in Christo sorori Gislae [Al., Gislanae], et filiae Deo votae Columbae, humilis levita Alcuinus salutem. |
| 2 | Ad solatium sanctitatis vestrae hunc libellum direxi, comatico sermone dictatum, ut eum habeatis his diebus, ad exercendam in eo vestram sanctam devotionem: quia optimum est in tali studio hos sanctissimos peragere dies, et maxime in beati Ioannis evangelistae Evangelio, in quo sunt altiora mysteria Divinitatis; illius quoque Evangelii sanctissima verba Domini nostri Iesu Christi, quae locutus est ea nocte qua tradi voluit pro mundi salute. |
| 3 | Totius forsitan Evangelii expositionem direxi [direxissem] vobis, si me non occupasset domini regis praeceptum in emendatione Veteris Novique Testamenti. |
| 4 | Tamen, Deo auxiliante, et vita comite, coeptum opus secundum opportunitatem temporis explevero, vestroque nomini consummatum dedicavero. |
| 5 | Nunc vero in praesenti deprecor ut nostri nominis habeatis memoriam in sanctisacris [Forte, sacrosanctis] orationibus vestris; et hoc tempus sanctissimum in servitio sanctitatis, et religione castissimae vitae, et in lectionis studio prospere peragatis, quatenus ad sanctum Pascha pervenientes, condignis laudibus resurrectionem Domini nostri celebrare valeatis. |
| 6 | Opto vos semper valere, et in omni pietatis exercitio florere, charissimae dominae. |