monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II. > LXVIII. > XXXIII. > II. > sed ad salvandum mundum venisse testatur.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p8, XXX. Nuntiatus gentibus eum videre volentibus, horam suae clarificationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fructum pronuntiat allaturum. Ministrantem quoque sibi honorificandum promittit. <<<    

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXI. Animam suam turbatam esse dicenti, et clarificari se a Patre poscenti vox de coelo ait: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Post haec multa prosequitur, inter quae se non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum venisse testatur.

1 VERS. 27. - Nunc anima mea turbata est.
2 Unde turbata est, Domine Iesu, anima tua? Nunquid non ideo animam accepisti, et hominem perfectum, ut patereris in eo? Video te, Domine, nostram infirmitatem in te transferre et in te causam suscipere nostram.
3 Ideo turbatus es, quia voluisti; sicut natus fuisti, quia voluisti.
4 Nam paulo ante de te dictum est, ubi Lazarum suscitasti: Turbavit semetipsum.
5 Nam his verbis ab infirmitate nostra rapuit nos ad infirmitatem suam.
6 Vox est enim fortitudinis Domini, ubi ait: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis: vox est enim infirmitatis nostrae, dum ait: Nunc anima mea turbata est.
7 « O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam.
8 Nam quod tu tantus, tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris.
9 Audi ergo, o miles Christi, quid deinde subiungat, cum dixisset: Nunc anima mea turbata est.
10 Et quid dicam, inquit? Pater salvifica me ex hac hora.
11 Sed propterea veni in horam hanc: Pater, clarifica tuum nomen.
12 Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cuius voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae, infirmaeque proponas [Aug., praeponas].
13 Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo prospicere [Aug., proficere]? Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique, si nollet, non tentaretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere.
14 Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus: ut doceret te in tentatione periclitantem, tentatori respondentem, et post tentationem non ire [Ms. et Aug., respondere et post tentatorem non ire], sed a periculo tentationis exire.
15 Sicut autem hic dixit: Nunc anima mea turbata est, ita etiam ibi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem.
16 Et: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.
17 Hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum, quod sequitur dicere.
18 Verumtamen, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 38, 39).
19 Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur.
20 Quid est autem, clarifica tuum nomen, nisi in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat nomen suum, etiam in similibus passionibus servorum suorum? (VERS. 28.) Venit ergo vox de coelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
21 Et clarificavi, antequam facerem mundum; et iterum clarificabo, surgentem a mortuis et ascendentem in coelum.
22 Et aliter intelligi potest: Et clarificavi, cum de virgine natus est, cum de coelo indice stella a magis adoratus est, cum a sanctis sancto Spiritu plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit.
23 Et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria eius.
24 (VERS. 29, 30.) Turba ergo quae stabat et audiebat, dicebat tonitruum esse factum: alii dicebant, angelus ei locutus est.
25 Respondit Iesus et dixit: Non propter me vox haec venit, sed propter vos.
26 Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat.
27 Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter illos a divinitate facta est: sic anima eius non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.
28 » VERS. 31. - Nunc iudicium est mundi.
29 Non enim de futuro iudicio hoc dictum esse putemus quod in fine mundi futurum est, ubi boni et mali separabuntur aeterna divisione, sed de iudicio quod quotidie in sancta Dei Ecclesia solet esse.
30 « Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam deserto creatore, deceptos captivosque trahebat: per Christi autem fidem quae morte eius et resurrectione firmata est, per eius sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu diaboli liberantur, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno eius spiritu debilia [Aug., fidelia] membra vegetantur.
31 Hoc vocabat iudicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem.
32 Denique attende, quid dicat, quasi quaereremus quid esset quod ait: Nunc iudicium est mundi, secutus exposuit, ait enim: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
33 Audivimus quale dixerit esse iudicium.
34 Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui iudicandi sunt, aliis ad sinistram, aliis ad dexteram separatis: sed iudicium quo princeps huius mundi eiicietur foras.
35 Quomodo ergo intus erat? Quo eum dixit eiiciendum foras? Nunc, inquit, princeps huius mundi eiicietur foras; hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tantum [Aug., tanto] post futurum est in novissimo die.
36 Praevidebat [Aug., praedicebat] ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, eiicietur foras.
37 Sed dicit aliquis: Nunquid de cordibus patriarcharum et prophetarum, veterumque iustorum non est eiectus [foras? Eiectus] est plane.
38 Quomodo ergo dictum est, Nunc eiicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam futurum esse praedictum est? Sicut illud quod dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus (Ioan. VII, 39), potest similem habere quaestionem et similem solutionem.
39 Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt; et Zacharias et Elisabeth, qui de illo nondum nato, sed iam concepto tanta per Spiritum sanctum praedixerunt.
40 Sed Spiritus nondum erat datus, id est, illa abundantia gratiae spiritalis, qua congregati linguis omnium loquerentur, ac si in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia, qua gratia spiritali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.
41 Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus eiicitur foras, iam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat.
42 Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud est forinsecus oppugnare; aliud est vulnerare, aliud occidere.
43 Sed si vulnerat, adest qui sanat.
44 Quia sicut pugnantibus dictum est: Haec scribo vobis, ut non peccetis; ita qui vulnenerantur, quod sequitur, audiunt: Et si peccaveritis, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, ipse est propitiatio peccatorum nostrorum (I Ioan II, 1).
45 Quid enim oramus, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus, cum dicimus: Et ne nos inferas in tentationem, nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude decipiat, nullis nos subvertat machinis? Quando non tenet locum cordis, ubi fides habitat, eiectus est foras.
46 Sed, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat, qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1).
47 Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras eiectum diabolum intro iterum revocare.
48 Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus.
49 Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto terrarum orbe diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus: Bona domus est, vel mala domus est; non quando reprehendimus, sive laudamus aedificium parietum atque tectorum; sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum.
50 Sic ergo dictum est, princeps huius mundi, id est, princeps malorum hominum [Aug., malorum omnium], qui habitant in mundo.
51 Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19).
52 Hi sunt ex quorum cordibus princeps mundi eiicitur foras.
53 Cum ergo dixisset: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras: VERS. 32. - Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me.
54 Quae omnia, nisi ex quibus ille eiicitur foras? Non autem dixit omnes, sed omnia; non enim omnium est fides (II Thess. III, 2).
55 Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, id est, spiritum et animam et corpus; et illud quod [Aug., quo] intelligimus, et illud quod [Aug., quo] videmus, et illud quod [Aug., quo] visibiles et contractabiles sumus.
56 Qui enim dixit: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18), omnia trahit post se.
57 Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus, ait, nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur (Ioan. X, 28).
58 Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnium, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest, secundum innumerabiles differentias quibus inter se, praeter sola peccata, homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum: Omnia, inquit, traham post me, ut sit caput eorum, et illa membra eius.
59 Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra, hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere.
60 Hoc refertur ad illud, quo superius ait: Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert (Ioan. XII, 24).
61 Nam exaltationem suam quid aliud dixit, quam in cruce passionem? Quod et ipse evangelista non tacuit; subiunxit enim, et ait: (VERS. 33, 34.) Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.
62 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue Filium hominis se esse.
63 Nam hoc loco non ait: si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed sicut superius dixerat, quando nuntiati sunt gentiles illi, qui eum videre cupiebant: Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
64 Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait: Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra? Id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant.
65 Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia. (VERS. 35.) Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est.
66 Hinc est, quod intelligitis [Ms., intelligetis], quod Christus manet in aeternum.
67 Ergo ambulate, dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant.
68 Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum et victurum in aeternum; et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat.
69 Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem.
70 Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
71 Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Iudaeis (I Petr. II, 8); sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22).
72 Hinc indignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia.
73 VERS. 36. - Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.
74 Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate.
75 Haec locutus est Iesus, et abscondit se ab eis.
76 Non ab eis qui credere et diligere coeperant; non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant; sed ab eis qui videbant et invidebant, quia nec videbant, sed in lapidem illum caecati [Aug., caecitate] offendebant.
77 Cum autem se abscondisset Iesus ab eis qui illum occidere cupiebant, (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.
78 » Praenuntiata Dominus Christus passione sua in exaltatione crucis (quod Iudaei intelligentes, quaestionem proposuerunt quomodo diceret se esse moriturum, cum ex lege audierint, quod Christus manet in aeternum), deinde intulit evangelista, et ait: (VERS. 37, 38) Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.
79 Ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Quis, pro raritate posuit, quia quod sancti prophetae a Deo audierunt et populo praedicaverunt, paucissimi crediderunt.
80 In eo quod ait, Brachium Domini cui revelatum est? « ubi satis ostendit brachium Domini, ipsum Dei Filium nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est.
81 Sicut enim tuum brachium per quod operaris, sic Dei brachium dictum est eius Verbum, quia per Verbum operatus est Deus mundum.
82 Cur enim homo brachium, ut aliquid operetur, extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo corporis motu sui quod diceret, fieret, brachium eius esset verbum eius.
83 Sed Dominus Iesus Dei Patris unigenitus Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile, vel sonabile ac transitorium verbum: quia cum omnia per ipsum facta sunt, Deus erat Verbum [Aug., Dei Verbum erat].
84 » Quem evangelista Verbum nominavit esse apud Deum, hunc propheta brachium Domini nominavit.
85 Dum brachium Domini audiamus, Dei virtutem, et Dei sapientiam Christum agnoscamus, per quem facta sunt omnia.
86 Omnia enim in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24), dicit Psalmista.
87 « Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater, et aequalis Patri, ubique totus.
88 Hic quaestio difficilis oritur quid fecissent Iudaei mali; vel quae culpa illorum esset, ut non crederent, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Cui quaestioni respondemus, Dominum praescium futurorum per prophetam praedixisse infidelitatem Iudaeorum: praedixisse tamen, non fecisse.
89 Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam novit.
90 Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cuiusquam alterius, sed ipsorum.
91 Quapropter si ea, quae ille praescivit, ipsorum non sunt, ipsorum non vera praescivit.
92 Sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccatores [Aug., peccaturos] esse praescivit.
93 Fecerunt ergo peccatum Iudaei, quod eos facere non compulit, cui peccatum non placet: sed facturos esse praedixit, quem nihil latet.
94 Sed ea quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem quaestionem faciunt.
95 Dicitur enim hic, quasi causa sit Deus incredulitatis illorum, qui illorum oculos excaecavit et cor induravit.
96 Hoc omnino de Deo dicitur, non de diabolo.
97 Sed causa quaerenda est cur propheta dixisset hoc Deum fecisse: quam eo donante quantum poterimus, exponemus.
98 Non poterant credere, quia hoc propheta praedixit: [hoc autem propheta praedixit], quia Deus hoc futurum esse praescivit.
99 Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo: Quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per prophetam praenuntiavit ille, cui abscondi futura non possunt: et hanc excaecationem vel indurationem malam eorum meruisse voluntatem [Ms., mala . . . . voluntate].
100 Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adiuvando, quod occulto nobis iudicio facit, sed nunquam iniusto.
101 Cum ergo Apostolus hanc ipsam difficillimam quaestionem tractaret, ait: Nunquid iniquitas est apud Deum (Rom. IX, 14)? Absit.
102 Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum, sive quando adiuvat, misericorditer facit; sive quando non adiuvat, iuste facit; quia omnia non temeritate, sed iusto iudicio facit.
103 Porro si iudicia sanctorum iusta sunt, quanto magis sanctificantis et iustificantis Dei? Iusta ergo sunt, sed occulta.
104 Ideo cum quaestiones huiusmodi in medium venerint, quare alius sic, et alius sic iudicetur; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adiuvante illuminetur: non nobis iudicium de iudicio tanti iudicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius (Rom. XII, 33)! De talibus vero quaestionibus vel iudiciis Dei, admonentem audiamus Scripturam atque dicentem: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne perscrutatus fueris (Eccle. III, 22).
105 Perveniamus ergo in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducit ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi.
106 Non enim Dominus ipse Iesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Ioan. XVI, 12).
107 Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum, quas capere modo non possumus.
108 Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus, quod hic non potuimus.
109 Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere [Ms., vellent statuere], sicut de illis dicit Apostolus, iustitiae Dei non essent subiecti (Rom. X, 3).
110 Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt: ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis.
111 Sic autem dictum est, non poterant credere, ubi intelligendum est, quod nolebant: quemadmodum dictum est de Domino Deo: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II Tim. II, 13).
112 Sicut laus est voluntatis divinae [quod illos salvos fieri voluit], ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae.
113 Hoc de Iudaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in eius spiritu propheta praedixit.
114 Quod vero addidit: Et convertantur, et sanem eos, utrum subaudiendum sit [Aug. add., non], id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, Ut non videant oculis, et intelligant corde: quia et hic utique dictum est, ut non intelligant; et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur: Deus virtutum converte nos (Psal. LXXIX, 4).
115 An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, quoniam perversae et superbae voluntatis erant, et iustitiam suam constituere volebant, ob hoc [Ms., ad hoc] desererentur, ut caecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et implerentur facies eorum ignominia: ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam iustitiam qua inflatur superbus: sed iustitiam Dei qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt, pro quibus et ipse oraverat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).
116 » Sequitur: VERS. 42, 43. - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
117 « Videte quemadmodum notaverit evangelista et improbaverit [quosdam] quos tamen in eum dixit credidisse: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus dicens: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14).
118 Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent, frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine eius fides non erubescat, et magis Dei gloriam, quam hominum diligant.
119 » « Loquente Domino Iesu Christo apud Iudaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt, praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas; quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto nec tamen iniusto iudicio Dei fuerant excaecati; » alii vero palam credentes, et cum ramis palmarum occurrentes; alii vero occulte credentes, sed propter Pharisaeos non confitentes, quos evangelista notavit, cum dixit: Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
120 Gloria Dei est publice confiteri Christum, sicut martyres sancti fecerunt, de quibus alio in loco ipse Dominus ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. X, 32).
121 Qui confitetur Christum in confessione laudis, confitebitur, id est laudabitur a Christo coram Deo Patre.
122 His ita se habentibus, et sua iam propinquante passione.
123 VERS. 44, 45. - Iesus clamavit et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; et qui videt me, videt eum qui me misit.
124 « Iam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit (Ioan. VII, 16).
125 Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris, quod est ipse; et hoc significasse dicendo: Doctrina mea non est mea, sed eius qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset.
126 Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii.
127 Nunc autem, quod ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, qui credit in me, inquit, non credit in me, id est quod videt, sed in eum qui misit me, id est in Patrem.
128 Sed qui credit in Patrem, necesse est ut eum credat Filium habere; » et dum eum Patrem credit aeternum, credat et Filium habere coaeternum sibi, et consubstantialem sibi.
129 Propterea dixit: Qui credit in me, non credit in me: nolens ut totum quod de Christo creditur secundum hominem crederetur.
130 Ille bene credit in me qui secundum id quod videt me non tantum credit in me; sed secundum id quod videt me aequalem esse Patri; « ac ne putaretur sic voluisse intelligi Patrem, tanquam patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subiecit: Et qui videt me, videt eum qui misit me.
131 » Usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt, videat eum qui misit me.
132 Haec visio, intellectualis, non carnalis debet intelligi, quae modo in laude est sanctorum, post resurrectionis ultimae diem in specie [Ms., in re] aeternae beatitudinis erit, de qua alibi ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
133 Attendamus caetera.
134 VERS. 46. - Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
135 Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lumen mundi: non potest abscondi civitas super montem constituta.
136 Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt.
137 Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 14).
138 Non tamen dixit: Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat.
139 Nusquam hoc legi posse confirmo.
140 Lumina ergo sunt omnes sancti: sed credendo illuminantur ab eo, a quo si quis recesserit, tenebrabitur.
141 Lumen autem illud quod illuminat, a se recedere non potest, quia incommutabile omnino est.
142 Cum autem dicit: Omnis qui credit in me, in tenebris non manet, satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris remaneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in hunc mundum, quia per illam factus est mundus.
143 VERS. 47. - Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit ea, ego non iudico eum.
144 « Audite, quomodo dicit Filius, ego non iudico eum; cum dicat alio loco: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio (Ioan. V, 22), nisi quia intelligendum est, quod sequitur: Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum? Nunc ergo tempus est misericordiae, postea erit iudicii.
145 Quia misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).
146 Sed de ipso etiam futuro novissimoque iudicio videte quid dicat: (VERS. 48) Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum.
147 Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
148 Non ait: Qui spernit me et non accipit verba mea, ego eum non iudico in novissimo die.
149 » Venit enim Filius Dei ad salvandum, non ad iudicandum.
150 Ideo dixit, non iudico eum, id est modo, in praesenti, sed iudico eum in novissimo die.
151 « Cum enim dixisset: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adiunxit: Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, satis manifestavit seipsum iudicaturum in novissimo die.
152 Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum ianuam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret.
153 Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, et aliter qui audierunt et contempserunt.
154 Qui enim sine lege peccaverunt, ait Apostolus, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur (Rom. II, 12).
155 (VERS. 49.) Quia ego, inquit, ex me non sum locutus.
156 Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso.
157 » Iam hoc saepe diximus quod Filius a se non est, sed a Patre; ideo adiunxit: Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
158 Non enim locorum spatio, non syllabarum expressione, non vocali sono Pater Filio loquitur, ut Filius mandatum Patris audiat: sicut filius hominis ab homine audire solet, quid Pater mandet illi.
159 « Sed unicus Filius est Verbum Patris et sapientia Patris: in illo sunt omnia mandata Patris.
160 Neque enim mandatum Patris aliquando Filius nescivit, ut eum necesse esset ex tempore habere quod accepit, ut nascendo acciperet, dederitque illi Pater gignendo, quod non haberet: sed eum genuit vitam habentem.
161 Sicut superius ait: Sicut Pater habet vitam, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, id est genuit Filium, vitam habentem in semetipso: sic dicit hic, sicut mandatum dedit mihi Pater.
162 Et quia aeterna ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius, qui est vita: et sicut est vita aeterna, sic est qui natus est, vita aeterna.
163 Ita et mandatum, non quod Filius non habeat, Pater dedit; sed sicut dixi, in sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris.
164 Sequitur enim: VERS. 50. - Et scio, quia mandatum eius vita aeterna est.
165 Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est quam ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adiungit et dicit: Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor: non accipiamus, dixit mihi, quasi per verba [Ms., quasi verbo. Aug., quasi Pater verba] locutus sit unico verbo, aut egebat Dei verbis Dei verbum.
166 Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat, vel non habebat, sed quod ipse Filius erat.
167 Quid est autem: Sicut dixit mihi, sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita iste loquitur ut veritas.
168 Verax autem genuit veritatem.
169 Quid ergo iam diceret veritati? Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderetur.
170 Dixit ergo veritati, quia genuit veritatem.
171 Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est: sed intelligentibus, quos docet ut nacta [Aug. et al., nata] est.
172 Ut autem crederent homines, quod intelligere nondum valerent, ex ore carnis verba sonuerunt et abierunt transvolantibus sonis; strepuerunt [Aug., transvolantes soni strepuerunt] peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae, quarum signa sunt soni, tractae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras, quae visibilia signa sunt, pervenerunt.
173 Non sic loquitur veritas: intelligentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili voce perfundit.
174 Qui ergo potest in ea videre nativitatis eius aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater, quod loqueretur.
175 Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capiamus, ambulando crescamus, proficiendo ambulemus, ut pervenire possimus » per seipsum ad seipsum, seipso docente nos et promittente nobis: Ego sum via, et veritas, et vita.
176 Via quaerentibus, veritas invenientibus, vita permanentibus.
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p8, XXX. Nuntiatus gentibus eum videre volentibus, horam suae clarificationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fructum pronuntiat allaturum. Ministrantem quoque sibi honorificandum promittit. <<<    
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II. > LXVIII. > XXXIII. > II. > sed ad salvandum mundum venisse testatur.