Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUINTUS., CAPUT XXX. Nuntiatus gentibus eum videre volentibus, horam suae clarificationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fructum pronuntiat allaturum. Ministrantem quoque sibi honorificandum promittit.
| 1 | VERS. 20-22. - Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. |
| 2 | Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erant a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Iesum videre. |
| 3 | Venit autem Philippus, et dicit Andraeae. |
| 4 | Andreas rursus et Philippus dixerunt Iesu. |
| 5 | Videamus quid Dominus ad ista responderit. |
| 6 | Ecce voluerunt eum Iudaei occidere, gentiles videre: sed etiam illi ex Iudaeis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. |
| 7 | Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes. Audiamus ergo vocem lapidis angularis. (VERS. 23.) Iesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. |
| 8 | Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles eum volebant videre. |
| 9 | Non ita est: sed videbat ipsos [Ms., ipse] gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros; quia, sicut dicit Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI, 25). |
| 10 | Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium, et promittit iam iamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, gentes fuerant crediturae. |
| 11 | Unde praedictum est: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloriam tuam (Psal. CVII, 7). |
| 12 | Haec est gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret. |
| 13 | Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis. |
| 14 | Ideo secutus adiunxit: (VERS. 24, 25) Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. |
| 15 | Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. |
| 16 | Se autem dicebat ipsum esse granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide omnium populorum. |
| 17 | Iam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia, Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. |
| 18 | Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, perdet, id est, si amas, perdes [Ms. et Aug., perde]: si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. |
| 19 | Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. |
| 20 | Noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. |
| 21 | Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus; sequitur enim: Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. |
| 22 | Ergo quod supra dictum est: Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo; ipse itaque [Aug., utique] perdet: Qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. |
| 23 | Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. |
| 24 | Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. |
| 25 | » Hic animae nomine vita praesens designatur; vel etiam huius vitae delectatio, quae perdenda est ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei, quam fortiter vicisti in hoc saeculo. |
| 26 | Nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam pro Christi nomine, dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere, quam Christum negare, implentes quod sequitur: VERS. 26. - Si quis mihi ministrat, me sequatur. |
| 27 | « Quid est, me sequatur, nisi me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait Apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius (I Petr. II, 21). |
| 28 | Ecce quod dictum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur. |
| 29 | Quo fructu, qua mercede, quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. |
| 30 | » Merces est amoris, et operis pretium, quo ministratur Christo, esse cum illo cui ministrat. |
| 31 | « Ubi enim bene erit sine illo? Aut quomodo [Aug., aut quando] [male] esse poterit cum illo? Audi evidentius: Et si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. |
| 32 | Quo honore, nisi ut sit cum Filio eius? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit: hoc intelligitur exposuisse, cum dicit: Honorificabit eum Pater meus. |
| 33 | Nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus [Ms., consocius] aeternitati? Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta promittitur, considerandum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur, hoc intelligi voluit, ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. |
| 34 | Ministrant ergo Iesu Christo qui non sua quaerunt, sed quae Iesu Christi (Philip. II, 21). |
| 35 | Hoc enim est, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Ioan. II, 6). |
| 36 | Etiam si porrigit esurienti panem, de misericordia facere debet, non de iactantia non aliud ibi quaeret quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera (Matth. VI, 3), id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. |
| 37 | Illi dicitur: Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti (Matth. XXV, 40). |
| 38 | Nec ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera propter Christum faciens, (tunc erunt bona, quoniam finis legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4] ) credens [Aug. om., credens] minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere; hoc est enim, et pro Christo ponere: quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecistis, pro me fecistis. |
| 39 | De tali quippe opere etiam se ministrum facere, et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis (Matth. XX, 28). |
| 40 | Hinc ergo est unusquisque minister Christi, unde est et minister Christus. |
| 41 | Sic ministrantem Christo honorificat Pater eius, honore illo magno, ut sit cum Filio eius, nec unquam deficiat fides eius [Aug., felicitas eius]. |
| 42 | » Communiter vero de omnibus ait: Si quis mihi ministrat; omnis enim quicunque bene agit, Christo ministrat. |
| 43 | « Unde unusquisque pro modulo suo ministret Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque eius, quibus potuerit praedicando. |
| 44 | » Qui vero bene viventes exhortatur ut permaneant in bene vivendo, ministrat Christo; qui vero humiliter admonenti se obedit, ministrat Christo; et qui fideliter in hoc saeculo ministrat Christo, feliciter in futuro saeculo regnabit cum Christo. |
| 45 | Cum Dominus Iesus praedixisset in grano frumenti [Ms., sinapis] passionem suam, et suos hortaretur ministros ut sequerentur eum, ad nostram rursum infirmitatem suum temperavit affectum, et ait: |