monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p8, XXVIII. Pontifices adversus eum concilium colligunt, in quo Caiphas, unum debere pro populo mori, ne cuncti perirent, prophetizat. Et ante sex dies Paschae de unguenti super pedes Domini profusi pretio murmur arguitur Iudae. <<<     >>> XXX. Nuntiatus gentibus eum videre volentibus, horam suae clarificationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fructum pronuntiat allaturum. Ministrantem quoque sibi honorificandum promittit.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUINTUS., CAPUT XXIX. Turba cum ramis palmarum occurrens, clamat, Osanna. Ipse vero super pullum sedit, Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit.

1 VERS. 12, 13. - In crastinum autem turba multa, quae convenerat ad diem festum, cum audissent, quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.
2 « Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis diabolum mortis principem [Ms., de diabolo . . . principe] triumphaturus.
3 » Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini.
4 Notandum sane quod Osanna verbum Hebraicum, compositum est ex duobus, corrupto et integro.
5 Salva namque sive salvifica apud eos dicitur [Osi. At vero anna] interiectio est deprecantis, quomodo apud Latinos interiectio est dolentis, heu! et interiectio admirantis, papae! Denique in Psalmo, ubi LXX interpretes transtulerunt, o Domine, salvum me fac, in Hebraeo scriptum est, Anna, Adonai, Osanna [Ms., Osianna], quod interpres noster Hieronymus diligentius elucidans transtulit: Obsecro, Domine, salva, obsecro.
6 Idem namque significat, o Domine, per interiectionem obsecrantis, quod, obsecro, Domine, per ipsum verbum obsecrationis.
7 Osanna itaque, salva, obsecro, significat, consumpta littera i vocali, quae verbum prius terminat, cum perfecte dicitur osi, per virtutem litterae vocalis Aleph, a qua verbum sequens incipit anna, quod metrici in versibus scandendis synalepham vocant: quamvis [illi] scriptam litteram scandentes transiliant.
8 In hoc autem verbo Osanna, iota littera, nec saltem [Ms., saltim] scribatur, sed sensu loquentium salvo funditus intermittatur.
9 Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.
10 « Sic accipiendum est ut in nomine Domini in nomine Dei Patris intelligatur, quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse est Dominus.
11 Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24).
12 Verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me.
13 Alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Ioan. V, 43).
14 Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8).
15 Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem.
16 In illa Patri est aequalis, in hac nobis similis; per quod Patri est aequalis, nos ut essemus, creavit; per quod nobis est similis, ne periremus, redemit.
17 Has ei laudes turba dicebat: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.
18 Quam vocem mentis invidentia principes Iudaeorum perpeti non poterant [Aug., quam crucem mentis invidentia principum Iudaeorum perpeti poterat], quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat.
19 Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum; vel ferro exercitum armandum hostesque debellandos: sed rex Israel, quod mentem regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat.
20 Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum; qui enim appellatus est rex Iudaeorum, in coelis est Dominus angelorum. (VERS. 14.) Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum.
21 Hic breviter dictum est; nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur.
22 Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Iudaeorum eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant: Invenit ergo Iesus asellum, et sedit super eum.
23 VERS. 15. - Sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae (Zach. IX, 9).
24 Haec filia Sion, cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat.
25 Ei dictum est: Noli timere; illum agnosce, qui ecce [Ms., qui a te] laudatur; et noli trepidare cum patitur, quia ille sanguis fundetur per quem tuum delictum deleatur et vita redimatur [Aug., reddatur].
26 Sed pullum asinae, in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus populum gentium, qui legem Domini non acceperat; asinam vero (quia utrumque iumentum Domino adductum est), plebem eius, quae veniebat ex populo Israel, non indomita tamen, sed quae praesepe Domini agnovit. (VERS. 16.) Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus.
27 Id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit.
28 Tunc recordati sunt, quia haec erant scripta de eo.
29 Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem vel in Domini passione completa sunt, ibi et hoc invenerunt, ut secundum eloquia prophetarum in pullo asinae sederet.
30 VERS. 17-19. - Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
31 Propterea et obviam venit ei turba, qui audierunt, eum fecisse hoc signum.
32 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis, quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit.
33 Turba turbavit turbam.
34 Quid autem invides, caeca turba, quia post eum vadit mundus, per quem factus est mundus?
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p8, XXVIII. Pontifices adversus eum concilium colligunt, in quo Caiphas, unum debere pro populo mori, ne cuncti perirent, prophetizat. Et ante sex dies Paschae de unguenti super pedes Domini profusi pretio murmur arguitur Iudae. <<<     >>> XXX. Nuntiatus gentibus eum videre volentibus, horam suae clarificationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fructum pronuntiat allaturum. Ministrantem quoque sibi honorificandum promittit.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit.