Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUINTUS., CAPUT XXVII. Lazarum amicum suum iam quatriduanum mortuum dormire dicit. Quem magna voce clamando resuscitans, solvi iubet simul et abire, plurimis credentibus ex Iudaeis.
| 1 | CAPUT XI, VERS. 1. - Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae. |
| 2 | « Plurima vero in hoc miraculo resuscitati Lazari manifesta sunt. |
| 3 | Expositionem in singulis non quaeramus, ut liberius necessaria pertractemus. |
| 4 | In superiori lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare eum voluerant, et discessit trans Iordanem ubi Ioannes baptizabat. |
| 5 | Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Hierosolymis. (VERS. 2, 3.) Maria autem erat quae unxerat Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. |
| 6 | Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes. |
| 7 | Iam intelligimus quo miserunt, ubi erat Dominus: quoniam absens erat, trans Iordanem scilicet. |
| 8 | Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum, ut si dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. |
| 9 | Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. |
| 10 | Quid ergo nuntiaverunt sorores eius? Domine, ecce quem amas infirmatur. |
| 11 | Non dixerunt, Veni: amanti enim tantummodo nuntiatum fuit. |
| 12 | Non ausae sunt dicere, Veni et sana; non sunt ausae dicere, ibi iube, et hic fiet. Cur enim non et istud [Al., istae?], si fides illius centurionis inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8). |
| 13 | Nihil horum istae, sed tantummodo: Domine, ecce quem amas infirmatur. |
| 14 | Sufficit ut noveris; non enim amas et deseris. |
| 15 | Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem: Non veni vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 13). |
| 16 | Si enim peccatores Dominus non amaret, de coelo ad terram non descenderet [Ms., nequaquam eos vocaret; al. non eos vocare venisset]. |
| 17 | VERS. 4. - Audiens autem Iesus dixit illis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. |
| 18 | « Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. |
| 19 | Hoc ergo ait: Non est ad mortem, quia ipsa mors non est ad mortem, sed potius ad miraculum: quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. |
| 20 | Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant. |
| 21 | Nam sunt haeretici qui hoc negant quod Filius Dei sit Dominus [Ms., Deus]. |
| 22 | Ecce audiant: Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. |
| 23 | Qua gloria? Cuius Dei? Audi quid sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. |
| 24 | Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. |
| 25 | Per quam? Per illam infirmitatem. (VERS. 5.) Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam, et Lazarum. |
| 26 | « Ille languens, illae tristes, omnes dilecti. |
| 27 | Sed diligebat eos, et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. (VERS. 6.) Ut ergo audivit quod infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. |
| 28 | Nuntiaverunt ergo illae, mansit illic ille. |
| 29 | Tandiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. |
| 30 | Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe, et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. (VERS. 7.) Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum ubi pene fuerat lapidatus; qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. |
| 31 | Discessit enim ut homo, sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. |
| 32 | Eamus, inquit, in Iudaeam. |
| 33 | Denique hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerunt. (VERS. 8, 9.) Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Iudaei, et iterum vadis illuc? Respondit Iesus: Nonne duodecim horae sunt diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt: Modo te volebant lapidare Iudaei, et iterum vadis illuc, ut te lapident? Et Dominus: Nonne duodecim horae sunt diei? VERS. 10. - Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt. |
| 34 | Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. |
| 35 | « De die quidem locutus est, sed ad nostram intelligentiam [Aug., in nostra intelligentia], quasi adhuc nox est. |
| 36 | Invocemus diem, ut repellat noctem, et cor lumine illustret. |
| 37 | Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum subiacet [Aug., sublucet] altitudo, profunditasque sententiae, redarguere voluit dubitationem illorum et infidelitatem. |
| 38 | voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. |
| 39 | Sic etiam quodam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit, id est, ipsi Domino (Matth. XVI, 22). |
| 40 | Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi domino, aegroti medico, corripuit eos et ait: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. |
| 41 | Me sequimini, si non vultis offendere; nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. |
| 42 | Quo ergo pertinet: Nonne duodecim horae sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. |
| 43 | Si ergo sum, inquit, dies, et vos horae, nunquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non horas dies. |
| 44 | Si ergo illi horae, quid ibi Iudas; et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo, non ipsum Iudam, sed successorem ipsius praevidebat. |
| 45 | Iuda enim cadente, successit Matthias, et duodenarius numerus mansit (Act. I, 26). |
| 46 | Non enim frustra duodecim discipulos elegit, nisi quia ipse spiritalis est dies. |
| 47 | Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. |
| 48 | Hoc ergo ait de compendio: Me sequimini, si non vultis errare. (VERS. 11.) Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno excitem eum. |
| 49 | Verum dixit. |
| 50 | Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. |
| 51 | Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta facilitate suscitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. |
| 52 | Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit: De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent (I Thess. IV, 22). |
| 53 | Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos pronuntiavit » [Aug., praenuntiavit]. |
| 54 | Et in alio loco: Omnes quidem dormiemus, sed non omnes resurgemus (I Cor. XV, 51); mortem nostram dormitionis nomine significans. |
| 55 | Nam corpus dum deseritur ab anima, dormit in sepulcro, resuscitandum in novissimo die: « Animae vero, dum deserunt corpora, diversas receptiones habent: gaudium bonae, malae tormenta; sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. |
| 56 | » Dum Dominus de dormitione amici dixerat discipulis, « responderunt quomodo intellexerunt. (VERS. 12, 13, 14, 15.) Domine, si dormit, salvus erit. |
| 57 | Solent enim esse somni aegrotantium salutis indicium. |
| 58 | Dixerat autem Iesus de morte eius; illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
| 59 | Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste. |
| 60 | Subobscure enim dixerat, dormit. |
| 61 | Ait ergo manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi, sed scio quia mortuus est. |
| 62 | Aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus. |
| 63 | Sed quid lateret eum qui creaverat et ad cuius manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait: Gaudeo propter vos, ut credatis quia non ibi eram: ut iam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, [quod] nec viderat, nec audierat. |
| 64 | Ubi sane meminisse debemus, quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum iam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae iam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. |
| 65 | Non enim ait: Gaudeo propter vos, ut vestra fides augeatur sive firmetur; sed ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis. |
| 66 | VERS. 16, 17. - Sed eamus ad eum. |
| 67 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos suos: Eamus et nos, ut [Al., et] moriamur cum eo. |
| 68 | Venit itaque Iesus, et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. |
| 69 | « De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium multos sensus pariunt. |
| 70 | « Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. |
| 71 | Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. |
| 72 | Homo quando nascitur, iam cum morte nascitur, quia de Adam peccatum trahit. |
| 73 | Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). |
| 74 | Ecce habes unum diem mortis, peccatum, quod homo trahit de mortis propagine. |
| 75 | Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam homines [Ms., omnes] habent in corde fixam: quod tibi fieri non vis, alii ne feceris. |
| 76 | Nunquid hoc de paganis dicitur [Aug., de paginis discitur], et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? utique non vis. |
| 77 | Ecce lex in corde tuo: quod non vis pati, facere noli. |
| 78 | Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. |
| 79 | Data est etiam lex divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illis [Aug. et Ms., illic]: Non occides; non moechaberis; non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem; non concupisces rem proximi tui (Exod. XX, 13, seq.). |
| 80 | Ecce lex scripta est, et ipsa contemnitur: adde [Aug., ecce] tertium diem mortis. |
| 81 | Quid restat? Venit ad Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipse contemnitur. |
| 82 | Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. |
| 83 | Merito iam putet. |
| 84 | Nunquid et talibus neganda est misericordia? Absit. |
| 85 | Etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere. (VERS. 19, 20.) Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. |
| 86 | Martha ergo, ut cognovit quia Iesus venit, occurrit illi. Maria autem domi sedebat. (VERS. 21, 22.) Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. |
| 87 | Sed et nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. |
| 88 | « Non dixit: Sed et modo rogo te, ut suscites fratrem meum. |
| 89 | Unde enim sciebat si frater eius resurgeret, quod utile fuerat [Al., ut si ille adesset. Aug., si fratri eius resurgere utile fuerit]? Hoc tantum dixit: Scio, quia potes; si vis, facis: utrum autem facies [Ms., facias], iudicii tui est, non praesumptionis meae. |
| 90 | Sed et nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo dabit tibi Deus. |
| 91 | VERS. 23-25. - Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus. |
| 92 | Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. |
| 93 | De illa resurrectione secura sum: de hac incerta sum. |
| 94 | Dicit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita. |
| 95 | Dicis: Resurget frater meus in novissimo die; verum est: sed per quem tunc resurget, potest et modo resurgere, quia ego sum resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita: [quia] qui credit in me, non morietur in aeternum. |
| 96 | « Quid est hoc? Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: sicut Lazarus mortuus est, et vivit; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. |
| 97 | De olim mortuis patribus, hoc est, de Abraham, de Isaac, de Iacob, tale responsum Iudaeis dedit. |
| 98 | Ego sum Deus Abraham, [et Deus Isaac] et Deus Iacob (Exod. III, 6). |
| 99 | Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32): omnes enim illi vivunt. |
| 100 | Crede ergo, et si mortuus fueris, vives; si autem non credis, et cum vivis, mortuus es. |
| 101 | Unde est ergo mors in anima? Quia non est fides in ea. |
| 102 | Unde est mors in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo animae tuae vita [Ms., anima] fides est. |
| 103 | » Sicut anima corporis vita est corporis, ita fides animae vita est animae. |
| 104 | « Qui credit in me, inquit, etiam si mortuus fuerit in carne, vivet in anima, donec resurget caro, nunquam postea moritura. |
| 105 | Hoc est, qui credit in me, licet moriatur, vivet: et omnis qui vivit in carne, et credit in me, et si morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus et immortalitatem resurrectionis. |
| 106 | Hoc est quod ait: (VERS. 26.) Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. |
| 107 | VERS. 27. - Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine. |
| 108 | Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum venisti. |
| 109 | Quando hoc credidi [Aug. repetit voc. credidi] quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita, credidi quia qui credit in te, et si moriatur, vivet; et qui vivit et credit [in te], non morietur in aeternum. (VERS. 28.) Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. |
| 110 | Advertendum est, quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. |
| 111 | Nam quomodo siluit, quae dixit: Magister adest, et vocat te? Advertendum est etiam quemadmodum evangelista non dixerit, ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit. |
| 112 | Ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis veritatem servat [Ms., veritate. Aug., brevitate servata]. (VERS. 29-31.) Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. |
| 113 | Nondum venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
| 114 | Iudaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. |
| 115 | Quare hoc pertinuit [ad] evangelistam narrare? [Ut] videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent, quando Lazarus resuscitatus est. |
| 116 | Putantes enim Iudaei, propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam, ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plurimos inveniret. (VERS. 32-34.) Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dixit ei: Domine, si hic fuisses, frater meus non esset mortuus. |
| 117 | Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Aliquid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. |
| 118 | Quis enim eum posset nisi ipse [Ms., seipsum] turbare? Itaque primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. |
| 119 | Turbaris tu nolens, turbatur Christus, quia voluit. |
| 120 | Esurivit Iesus, verum est, quia voluit; dormivit Iesus, verum est, quia voluit; contristatus est Iesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Iesus, verum est, sed quia voluit. |
| 121 | In illius potestate erat sic vel sic affici [vel non sic affici]. |
| 122 | Verbum [Al., Veram] enim animam suscepit, et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. |
| 123 | Nam et animae apostolorum Pauli et Petri verbo illustratae sunt; aliorum apostolorum, sanctorum, prophetarum Verbo illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est: Verbum caro factum est; de nullo dictum est: Ego et Pater unum sumus. |
| 124 | Anima Christi et caro Christi, cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. |
| 125 | Ac per hoc ubi summa potestas, ibi secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas. |
| 126 | Hoc est, turbavit semetipsum. |
| 127 | Dixi potestatem, attende significationem. |
| 128 | Magnus reatus est, quem mortis quatriduanae illa significat sepultura [Aug., Magnus reus est, quem mortis quatriduum, et illa significat sepultura]. |
| 129 | Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te reum; computasti tibi: Illud feci, et pepercit Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi. |
| 130 | Dic, dic lacrymando, baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, iam fremit Christus, quia fides fremit. |
| 131 | In voce frementis apparet spes resurgentis. |
| 132 | Ubi ipsa fides intus, ibi est Christus fremens; si fides in nobis, Christus in nobis. |
| 133 | Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17)? Ergo si fides tua in Christo [Ms., de Christo], Christus est in corde tuo. |
| 134 | » Ergo fremat Christus in corde tuo. |
| 135 | Flevit ergo Christus amicum mortuum, quem venit resuscitaturus. |
| 136 | Quare enim flevit, nisi quia hominem flere docuit oppressum pondere peccatorum? « Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere admodum debet in accusationem malorum operum, ut violentiae poenitentis [Aug., poenitendi] cedat consuetudo peccandi? Et dixit: Ubi posuistis eum? « Scis quia mortuus sit, et ubi sepultus ignoras? Et ista significatio est. |
| 137 | Non ausus sum dicere, nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. |
| 138 | Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in iudicio: Non novi vos, discedite a me (Matth. VII, 23). |
| 139 | Quid est, Non vos novi? Non vos video in luce mea, non vos video in illa iustitia quam novi. |
| 140 | Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit: Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in paradiso, posteaquam peccavit Adam, Ubi es (Gen. III, 9)? Dicunt ei: Domine, veni et vide. |
| 141 | Quid est, vide? Miserere. |
| 142 | Videt enim Dominus, quando miseretur. |
| 143 | Unde illi dicitur: Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV, 18). |
| 144 | (VERS. 35, 36.) Lacrymatus est Iesus. |
| 145 | Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum. |
| 146 | Quid est, amabat eum? Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam. (VERS. 37.) Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur. (VERS. 38.) Iesus rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. |
| 147 | Fremit et in te, si disponis reviviscere. |
| 148 | Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. |
| 149 | Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
| 150 | Mortuus sub lapide, reus sub lege. |
| 151 | Scitis enim quia lex, quae data est Iudaeis, in lapide scripta est (Exod. XXXI, 18). |
| 152 | Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes enim in lege non sunt [Aug., cum lege sunt]. |
| 153 | Iusto lex posita non est (I Tim. I, 9). |
| 154 | Quid est ergo lapidem removere? Gratiam praedicare. |
| 155 | Apostolus enim Paulus ministrum se dicit novi testamenti, non litterae, sed spiritus. |
| 156 | Nam littera, inquit, occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). |
| 157 | Littera occidens, quasi lapis est premens. (VERS. 39, 40.) Removete, inquit, lapidem. |
| 158 | Removete legis pondus, gratiam praedicate. |
| 159 | Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet, quatriduanus enim est. |
| 160 | Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? « Quid est, videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum suscitat. |
| 161 | Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). |
| 162 | Et ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). |
| 163 | (VERS. 41-43). |
| 164 | - Tulerunt ergo lapidem. |
| 165 | Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. |
| 166 | Ego autem sciebam, quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. |
| 167 | Haec cum dixisset, voce magna clamavit. |
| 168 | « Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. |
| 169 | Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit. |
| 170 | Sed tamen surgit, occulta gratia intus vivificatus: surgit post vocem magnam. Quid est factum? (VERS. 44.) Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. |
| 171 | Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. |
| 172 | Quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia resurrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. |
| 173 | Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen foras iam processit. |
| 174 | Quid significat? Quando contemnis, mortuus iaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus iaces: quando confiteris [surgis], tunc procedis. |
| 175 | Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit voce magna clamando, id est, magna gratia vocando. |
| 176 | Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus, ut solverentur peccata eius, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. |
| 177 | Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, erunt soluta et in coelis. |
| 178 | » Potuit enim ligamenta solvere, qui mortuum resuscitavit: sed propter unitatem sanctae Dei Ecclesiae, et individuam charitatem, dicitur ministris, id est, discipulis Christi: Solvite eum, quia sine unitate catholicae fidei et charitate ecclesiasticae sanctitatis, peccata non solvuntur. (VERS. 45, 46.) Multi autem ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam, et viderunt quae fecit Iesus, crediderunt in eum. |
| 179 | Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt quae fecit Iesus. |
| 180 | « Non omnes ex Iudaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt: sed tamen multi. |
| 181 | Quidam vero ex eis, sive ex Iudaeis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus; sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. |
| 182 | Sed quomodolibet, et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista prolata sunt. |