Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUINTUS., CAPUT XXV. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, furem esse, ostiumque se et pastorem ovium, pro quibus se animam positurum suam, et alias oves adducturum, ut fiat unum ovile et unus pastor, dicit.
| 1 | CAPUT X. VERS. 1-6. - Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro; [usque in eum locum]: Hoc proverbium dixit eis Iesus: Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. |
| 2 | « Propter Pharisaeorum qui se videre iactabant cum caeci erant, venenatam, et superbam, et insanabilem arrogantiam, Dominus Iesus ista contexuit, » quae in hac parabola leguntur, quam ipse illis non intelligentibus exponere dignatus est; in qua nos salubriter, si advertamus, admonuit, non gloriari in sapientia humana, non in morum dignitate, si humilitas fidei catholicae in Christum desit. |
| 3 | « Multi enim sunt pagani, qui secundum quamdam vitae huius consuetudinem dicuntur boni homines, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum adversus quemquam testimonium perhibentes; et caetera, quae in lege mandata sunt, velut observant [Ms., velut observantes], et Christiani non sunt; et plerumque se iactant, quomodo isti Pharisaei, dicentes: Nunquid et nos caeci sumus? » Sed haec omnia inaniter faciunt, quia non intrant per ostium, sed aliunde, tumido fastu quasi per se ipsos ascendere quaerunt. |
| 4 | « Quapropter Dominus similitudinem proposuit de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile. |
| 5 | » Quid enim prodest vana iactantium de bene vivendo inflatio, dum ad finem perpetualiter bene vivendo vita eorum non perveniat? « Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper bene vivere; nam si cui non datur semper bene vivere, quid prodest ei bene vivere ad tempus? Igitur nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. |
| 6 | Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam quae est Christus, et per ianuam intret in ovile. |
| 7 | » Sunt enim quidam homines qui in suis gloriantur moribus, et alios post se trahere quaerunt, non de Christi praeceptis instruentes suos sectatores, sed suis exemplis vivere eos suadentes, de quibus alio loco ipsa Veritas ait: Docentes doctrinas hominum (Matth. XV, 9), et mandata Dei contemnentes. |
| 8 | « Hi per aliam partem ascendere quaerunt, rapere et occidere; non ut pastor, salvare atque conservare. |
| 9 | » De talibus hic dictum est: Sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. |
| 10 | Non solum vero tales inveniuntur doctores inter eos qui sine nomine Christi sunt, sicut multi philosophorum qui suam sapientiam buccis crepantibus ventilabant, et vitam beatam [suis] sectatoribus promiserunt; verum etiam plurimi qui Christiano nomine censebantur, et illuminatos a Christo se esse iactabant, fingentes sibi nova quaeque nomina de Christo, et fidei catholicae contraria, sicut innumerabiles haeretici faciebant, aestimantes se falso nomine per ianuam, quae Christus est, intrare. |
| 11 | « Sabellius dicit: Qui Filius est, ipse est Pater: sed Filius [Aug., si Filius] non est Pater. |
| 12 | Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arianus [Ms., Arius] dicit: Aliud est Pater, aliud Filius. |
| 13 | Recte diceret, si diceret alius, non aliud. |
| 14 | Quando enim dicit aliud, ei contradicit a quo audit: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). |
| 15 | Nec ipse ergo intrat per ostium: praedicat enim Christum qualem sibi pingit [Aug., fingit], non qualem veritas habet [Aug., dicit]. |
| 16 | Photinus dicit: Christus homo tantum est, non Deus. |
| 17 | Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. |
| 18 | » Huic enim nova haeresis quae nostris temporibus orta est, consentire videtur affirmando et praedicando: Christus, sicut quilibet sanctus, nuncupativus Deus est, et non verus. |
| 19 | « Quid est opus multa percurrere? et multa vana haeresum dinumerare? Hoc tenete; in ovili Christi Ecclesiam catholicam esse, credite [Aug., Hoc tenete, ovile Christi esse catholicam Ecclesiam]. |
| 20 | Quicunque vult intrare ad ovile, per ostium intret, id est, per Christum intret, et Christum verum Deum, et verum Filium Dei praedicet. |
| 21 | Non solum Christum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. |
| 22 | Humilis est enim ianua Christus Dominus Deus noster: qui intrat per hanc ianuam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. |
| 23 | » Hi sunt qui vocem veri pastoris audiunt; hi sunt quos proprias oves nominatim verus pastor vocat. |
| 24 | De his dictum est: Gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). |
| 25 | Hinc enim eas vocat nominatim. |
| 26 | « Et quis eas alius emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint? Et quis eas praecessit, quo eum sequantur, nisi qui resurgens a mortuis iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9)? » Has vero educit a fide ad speciem, et ante istas vadit, quia prior omnium ascendit in coelum: et quae sunt oves suae, illum sequuntur, quia sciunt vocem doctrinae eius; alienos vero doctores non sequuntur, sed fugiunt ab eis, quia non noverunt vocem, id est, doctrinam alienorum. |
| 27 | Sed loquente Domino Iesu non intellexerunt qui audierunt. |
| 28 | Incrassatum enim habuerunt cor, et graviter audierunt. |
| 29 | « Nominat ostium, nominat ovile, nominat oves: commendat haec omnia, sed nondum exponit. |
| 30 | Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba, in quibus nobis aliqua, quae dixit, dignetur exponere: ex quorum expositione dabit nobis fortasse [etiam] illa quae non exposuit intelligere. |
| 31 | Pascit enim manifestis, exercet obscuris. |
| 32 | « Audiamus exponentem, qui audivimus proponentem. |
| 33 | VERS. 7. - Dicit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. |
| 34 | Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. |
| 35 | Ipse est ostium: agnovimus, intremus, ut nos intrasse gaudeamus. (VERS. 8.) Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones. |
| 36 | Quid est hoc, Domine, Omnes, quotquot venerunt? Quid enim, tu non venisti? Sed intellige: Omnes, quotquot venerunt, dixit [Aug., dixi], utique praeter me. |
| 37 | Recolamus ergo. |
| 38 | Ante adventum ipsius venerunt prophetae: nunquid fures fuerunt et latrones? Absit. |
| 39 | Non praeter illum venerunt, sed cum illo venerunt. |
| 40 | Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. |
| 41 | Cum illo ergo venerunt, quia cum verbo Dei venerunt. |
| 42 | Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Ioan. XIV, 6). |
| 43 | Ipse est veritas; cum illo venerunt, quia veraces fuerunt et veritatem praedicaverunt. |
| 44 | Quotquot autem praeter illum venerunt, fures fuerunt et latrones. |
| 45 | » Per se venerunt, quia per eum missi non fuerunt, dicente Apostolo: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 15)? Et qui [Ms., quia] per se venerunt, et non sunt ab eo missi, fures sunt et latrones. |
| 46 | Nam ante adventum Christi falsi fuerunt in populo Dei prophetae, falsi doctores. |
| 47 | Sicut post adventum illius sub nomine Christiano, quamplurimi falsi fuerunt doctores, nec doctores, sed seductores; non praedicatores, sed falsi praedicatores [Ms., sed praedatores], latrocinia exercentes, non sanae doctrinae inhaerentes. |
| 48 | De quibus dictum est: Fures sunt et latrones, id est, ad furandum et occidendum venerunt. |
| 49 | Sed non audierunt eos illae quae verae sunt oves, non sub pelle ovina lupinum cor abscondentes. |
| 50 | Igitur qui ante adventum Christi praedicaverunt, eodem spiritu praedicaverunt quo apostoli et sancti doctores, qui post adventum Christi veritatis viam mundo ostenderunt. |
| 51 | « Quotquot autem illo tempore crediderunt vel Abraham, vel Isaac, vel Iacob, vel Moysi, vel aliis patriarchis, aliisque prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius Christi audierunt. |
| 52 | Nam iudex clamat in praecone, dum praeco iudicem annuntiat venturum. |
| 53 | Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes, » sicut pseudoprophetae, sicut Scribae et Pharisaei temporibus ipsius Domini. |
| 54 | Hi sunt qui venerunt per se, et non sunt a iudice missi. |
| 55 | His vero cum doctrinis suis procul expulsis, videamus quo nos pastor bonus vocat. |
| 56 | Dicit enim: (VERS. 9.) Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. |
| 57 | « Et hoc evidenter ostendit non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium. |
| 58 | Sed quid est, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet? Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait ipse Ioannes evangelista in epistola sua: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Ioan. II, 20); non est utique bonum. |
| 59 | Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari, ut diceret: Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. |
| 60 | Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. |
| 61 | Sed quis est ille laudabilis et beatus egressus? Possim quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus: egredi autem, quando exterius aliquid operamur; et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris (Ephes. III, 17), ingredi per Christum, esset secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari. |
| 62 | Unde et in Psalmo dicitur: Exiet homo ad opus suum (Psalm. CIII, 23). |
| 63 | Et ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V, 16). |
| 64 | Sed plus me delectat quod ipsa Veritas tanquam pastor bonus, et ideo doctor bonus, quodammodo nos admonuit: secundum quem modum intelligere debeamus, quod ait: Ingredietur, et egredietur et pascua inveniet. Tunc [Aug., Cum] secutus adiunxit: (VERS. 10.) Fur non venit, nisi ut furetur et mactet, et perdat. |
| 65 | Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. |
| 66 | Videtur enim dixisse, ut vitam habeant ingredientes [In Aug. add.: et abundantius habeant egredientes]: non autem potest quisque per ostium, id est, per Christum egredi ad aeternam vitam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est, per eumdem Christum, in Ecclesiam eius, quae est ovile eius, intraverit ad vitam temporalem quae est in fide [Al., in finem]. |
| 67 | Ideo ait: Ego veni, ut vitam habeant, hoc est, fidem quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), per quam fidem in ovile ingrediuntur, ut vivant, quia iustus ex fide vivit (Habac. II, 4); et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur; quoniam veri fideles moriuntur, et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. |
| 68 | Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint pascua [Ms., pascuae], quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est: Et pascua [Ms., pascuam, et ita porro] inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen vere pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt iustitiam (Matth. V, 6). |
| 69 | Qualem [Ms., Talem] pascuam invenit, cui dictum est, hodie mecum eris in paradiso » (Luc. XXIII, 43). |
| 70 | Sequitur de boni pastoris perfectione sententia Domini, et de mali pastoris fuga quem mercenarium nominat. |
| 71 | VERS. 11, 12. - Ego sum pastor bonus, inquit. |
| 72 | Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis. |
| 73 | Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. |
| 74 | « Loquens Dominus Iesus ovibus suis, et praesentibus et futuris, quae tunc aderant, qui erant [Ms., aderant] ibi. |
| 75 | Iam [in praesentia] oves eius erant, quae futurae erant oves eius. |
| 76 | Item: praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves eius, [suas iam] ostendit. Omnes ergo audiant [Aug., audiunt] vocem pastoris sui dicentis: Ego sum pastor bonus. |
| 77 | Non adderet, bonus, nisi essent pastores mali. |
| 78 | Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. |
| 79 | Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere et nosse debemus. |
| 80 | Aperuit enim iam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat. |
| 81 | Iam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. |
| 82 | Fures et latrones qui sint, priore sententia patefactum est: nunc autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum, nominatus est et ostiarius. |
| 83 | In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis, fures et latrones, mercenarius et lupus. |
| 84 | Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum; ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis quaerendum reliquit. |
| 85 | Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit. |
| 86 | Cui aperit? Pastori. |
| 87 | Quid aperit pastori? Ostium. |
| 88 | Et quis est ipsum ostium? Ipse etiam pastor. |
| 89 | » Diversa sunt nomina, pastor, [ostium], ovis, unum aliquid significantia. |
| 90 | Nam ipsius Domini verba paulo ante audivimus: Ego sum ostium; et hic modo lectum est nobis: Ego sum pastor. |
| 91 | Qui etiam ab amico sponsi Agnus nominatur, sicut in hoc praesenti Evangelio audivimus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ioan. I, 29). |
| 92 | De quo multo ante Propheta praedixit: Tanquam ovis ad occisionem ductus est (Isai. LIII, 7): quamvis totum corpus suum, oves illius intelligantur. |
| 93 | Potest et ille ostiarius intelligi, quia nemo ingreditur vel egreditur, nisi eo aperiente, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7). |
| 94 | « Non ergo pigeat nos secundum quamdam similitudinem, ipsum ostiarium accipere, quem et ostium. |
| 95 | Quis est ostiarius, nisi qui aperit? Quis aperit, nisi qui se exponit? dicente seipso de seipso: Ego sum via, et veritas, et vita. |
| 96 | Si forte tibi voluntas est aliam quaerere personam ostiarii, Spiritus sanctus est, de quo ipse Dominus discipulis suis ait: Ipse vos docebit omnem veritatem (Ioan. XVI, 13). |
| 97 | Ostium quid est? Christus. |
| 98 | Christus quid est? Veritas. |
| 99 | Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem? » Dum Dominus boni pastoris opus ostendere voluit, seipsum proposuit in exemplo dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. |
| 100 | Fecit quod monuit, ostendit quod iussit: animam suam posuit pro ovibus suis. |
| 101 | Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. |
| 102 | Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus eius impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. |
| 103 | Qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro eis daturus est animam suam? Exposuimus, vel magis, Domino docente, intelleximus, quis sit pastor, quis ostium, quis ostiarius, quis etiam et ovis: nec non qui sint fures et latrones cognovimus. |
| 104 | Sed modo de mercenario et lupo consideremus, de quibus ipse Dominus dixit: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. |
| 105 | « Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. |
| 106 | Mercenarius quippe est qui locum [quidem] pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit: terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. |
| 107 | Istae sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quaerit, inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. |
| 108 | Lupus enim super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. |
| 109 | Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et fugit; quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. |
| 110 | Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium; fugit qui iniustitiam vidit et tacuit; fugit qui se sub silentio abscondit. |
| 111 | « Sed est alius lupus qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians circumit, et mortes animarum quaerit. |
| 112 | De quo lupo mox subditur: Et lupus rapit, et dispergit oves. |
| 113 | Lupus venit et mercenarius fugit; quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet. |
| 114 | Animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. |
| 115 | Lupus rapit et dispergit oves, cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. |
| 116 | Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelem populum diabolus per tentationes necat. |
| 117 | Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur; quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. |
| 118 | Unde et mox adiungitur: (VERS. 13.) Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. |
| 119 | Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. |
| 120 | Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. |
| 121 | Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit, amittat. |
| 122 | Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam cui debeamus imprimi, ostendit dicens: (VERS. 14.) Ego sum pastor bonus: atque subiungit: Et cognosco meas, hoc est, diligo, et cognoscunt me meae. |
| 123 | Ac si patenter dicat: Diligentes obsequuntur. |
| 124 | « Unde mox subiunxit: (VERS. 15.) Sicut novit me Pater, et ego cognosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. |
| 125 | Ac si patenter dicat: In hoc constat quia et cognosco Patrem et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; id est, ea charitate qua pro ovibus morior, quantum Patrem diligam ostendo. |
| 126 | Quia vero non solum Iudaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adiungit: (VERS. 16.) Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. |
| 127 | Redemptionem nostram qui ex gentili populo venimus Dominus aspexerat, cum se adducere et alias oves dicebat. |
| 128 | Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis; hoc reconciliatis gentibus factum hodie videtis. |
| 129 | Quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit, Paulo attestante, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). |
| 130 | Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, ad ovile proprium oves deducit. |
| 131 | « De quibus profecto ovibus rursum dixit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; de quibus et paulo superius dicit: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. |
| 132 | Ingredietur quippe ad fidem; egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem; pascua autem inveniet in aeterna refectione. |
| 133 | Oves ergo eius pascua invenient, quia quisquis illum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. |
| 134 | Quae autem sunt istarum ovium pascua, nisi aeterna gaudia sempiterne virentis paradisi? Pascua namque electorum sunt, vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur. |
| 135 | » Sequitur: VERS. 17. - Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumo eam. |
| 136 | « Quid ait: Propterea me Pater diligit? Quia morior, ut resurgam. |
| 137 | Cum magno enim pondere dictum est: Ego. |
| 138 | Quia ego, inquit, pono animam meam. |
| 139 | Ego pono. |
| 140 | Quid est: ego pono? Ego, inquit, illam pono. |
| 141 | Non glorientur Iudaei: saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt. |
| 142 | Saeviant quantum possunt: si ego noluero ponere animam meam, quid saeviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt, quando eis dictum est: Quem quaeritis (Ioan. XVIII, 6)? Dixerunt, Iesum; et ait eis: Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt. |
| 143 | Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce [Ms., sub vocem] iudicaturi? Ego, inquit, pono animam meam. |
| 144 | Non glorientur Iudaei, quasi qui praevaluerint: ipse posuit animam suam. |
| 145 | » Sicut potestatem habuit ponendi, ita potestatem resumendi. |
| 146 | Quod aliis verbis in hoc ipso Evangelio ostendit, dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Ioan. II, 19, 21): quod evangelista secutus exposuit: Hoc enim dicebat de templo corporis sui. |
| 147 | Et adiunxit discipulos suos haec verba rememorasse, cum resurrexisset Christus a mortuis. |
| 148 | Hoc suscitabatur, quod moriebatur; nam Verbum mori non potuit, nec anima illa mortua fuit. |
| 149 | Caro tantum mortua est, et resurrexit tertia die. |
| 150 | Sed quaerendum est quid sit quod dixit: « Ego pono animam meam? Quis posuit? Quem posuit? Quis est qui posuit? Quid est Christus? Verbum et homo. |
| 151 | Nec sic homo, ut sola caro: sed quia homo constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. |
| 152 | Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est anima quam corpus. |
| 153 | Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. |
| 154 | Verbum caro factum est, id est, Deus homo factus est; dicit enim: |