monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur.
>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p8, XXV. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, furem esse, ostiumque se et pastorem ovium, pro quibus se animam positurum suam, et alias oves adducturum, ut fiat unum ovile et unus pastor, dicit.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUINTUS., CAPUT XXIV. Caeco a nativitate illuminato, multaque Pharisaeis anxietate turbatis, mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur.

1 CAPUT IX, VERS. 1. - Postquam exiisset Dominus de templo Iudaeorum, quid fecisset in populo gentium, imo totius humani generis, audiamus.
2 Sequitur enim evangelista, et dicit: Praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
3 « Ea quippe quae fecit Dominus noster Iesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt, verba, quia signa sunt.
4 Si ergo quid significet hoc quod factum est, cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis.
5 Si enim caecitas est infidelitas et illuminatio fides; quem fidelem, quando venit, Christus invenit? » Ideo evangelista de Christo dicit: Et praeteriens.
6 Sic praeteriit enim Christus, et non in via peccatorum nostrorum stetit; sicut in quadam parabola ipse Dominus ait: Venit enim Samaritanus secus viam (Luc. X, 33), qui venit sanare vulneratum semivivum: praeteriit caecum illuminare [Apud Bedam, praeteriens caecum illuminat], qui vulneratus in parabola dicitur, hic in re gesta caecus illuminatur.
7 « Vidit ergo hominem caecum, non utcunque caecum, sed caecum a nativitate.
8 » Omnes enim homines praeter illum solum qui ex virgine natus est, originali peccato caeci, id est, cum peccato nati sunt, quod ex radice peccatrice primi parentes traxerunt. (VERS. 2.) Interrogaverunt eum discipuli eius: « Rabbi.
9 Scis [Ms., scitis], quia Rabbi magister est.
10 Magistrum appellabant, quia discere desiderabant.
11 Quaestionem quippe Domino proposuerunt, tanquam magistro: VERS. 3. - Quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius [ut caecus nasceretur].
12 Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, nunquid parentes huius caeci sine peccato erant? Nunquid ipse sine peccato originali natus erat, vel vivendo nihil addiderat? Si ergo et parentes eius habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum, quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes eius, nisi ad rem respondit, de qua interrogatus est, cur caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur.
13 Si ergo non peccato parentum factum est ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelligentem.
14 Ipse causam dicit quare sit ille caecus natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
15 » Non solum quid in hoc tantummodo caeco acturus sim, sed ut manifestetur quid in caecitate totius humani generis per me agendum sit. [Deinde secutus adiunxit]: Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est.
16 « Memento quomodo universam gloriam illi dat de quo est; quia ille habet Filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit.
17 » Quae sunt opera Domini propter quae venit Filius Dei in mundum, nisi caecitatem humani generis illuminare, vulnerata quaeque sanare, perdita requirere, deformia reformare? Sed quid est quod dixit? (VERS. 4.) Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est.
18 Venit enim nox, quando nemo potest operari.
19 « Constat expressum ac definitum diem commemorasse Dominum in hoc loco seipsum, id est, lumen mundi. (VERS. 5) Quandiu, inquit, sum in hoc mundo, lumen sum mundi.
20 Ergo ipse operatur.
21 Quandiu est autem in hoc mundo? Putamus, fratres, eum fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si hoc putamus, iam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari.
22 » Si post ascensionem facta est nox ista, quid est, quod ait discipulis suis ascendens in coelum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? Qui tunc corporali praesentia fuit in mundo, nunc divina potentia praesens est ubique in mundo.
23 Audivimus diem, audiamus quae sit nox ista.
24 « Quid igitur? Quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit; nox ista eorum erit, quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41).
25 Sed et nox dicta est, non flamma, non ignis.
26 Audi, quia et nox est.
27 De quodam servo dicitur: Ligate illi manus et pedes, et proiicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13).
28 Operetur ergo homo [Aug. add. dum vivit], ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari.
29 Modo est ut operetur fides per dilectionem; et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus.
30 Audi promittentem, et ne arbitreris absentem: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
31 Ibi enim erit nox ubi nemo possit operari, sed recipere quod operatus est.
32 Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim unicuique secundum opera sua.
33 » Audiamus sollicita mente Apostolum exhortantem nos operari, dum tempus habemus.
34 Dicit enim: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10).
35 Quid enim Christus dixerit, admonendo bonos, terrendo malos, audivimus; sed videamus quid fecerit. (VERS. 6, 7.) Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, et dixit ei: Vade et lava in natatoria Siloe, quod interpretatur missus.
36 Quid fecit Dominus, perspicuum est.
37 Illuminatio facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere.
38 « Exspuit in terram, de saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est.
39 Et unxit oculos caeci.
40 Inunctus erat, et nondum videbat.
41 Mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe.
42 Pertinuit autem ad evangelistam commendare nobis nomen huius piscinae, et ait: Quod interpretatur missus.
43 Iam quis est missus, agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus.
44 Lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur missus, baptizatus est in Christo.
45 Si ergo quando eum in se ipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit, quando inunxit, fortasse catechumenum fecit.
46 Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi et pertractari profunditas; sed hoc sufficiat charitati vestrae.
47 » Ungitur catechumenus, id est, docetur ut credat in Christum; mittitur ad piscinam baptismi, ut illuminetur, ut lumen verum agnoscat, ut remissionem peccatorum accipiat, ut ex filio irae efficiatur filius Dei, illuminatusque veniat praedicare Christum.
48 VERS. 8, 9. - Itaque vicini, et qui videbant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant, quia hic est: alii autem nequaquam, sed similis est eius.
49 « Aperti oculi vultum mutaverant.
50 Ille dicebat, quia ego sum.
51 Vox grata, ne damnaretur ingrata.
52 (VERS. 10, 11.) Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Iesus [Ms., Christus] lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe, et lava.
53 Et abii, et lavi, et vidi.
54 Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns.
55 Caecus illum confitebatur, et cor impiorum ringebatur [Al., stringebatur; Aug. frangebatur], quia non habebant in corde quod ille iam habebat in facie. (VERS. 12.) Dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
56 In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat nondum videnti.
57 Sed ponamus, fratres, tanquam illam unctionem in animo habuerit.
58 Et praedicat, et nescit quem praedicat. (VERS. 13, 15.) « Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat.
59 Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius.
60 Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei, quomodo vidisset? Ille autem dixit: Lutum posuit super oculos meos, et lavi, et video.
61 Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam.
62 Non omnes, sed quidam: iam enim inungebantur quidam.
63 Quid ergo dicebant, nec videntes nec uncti? (VERS. 16.) Non est iste homo a Deo, qui sabbatum non custodit.
64 Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat.
65 Sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum.
66 Denique, fratres, hoc admonet Deus quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 8).
67 Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis.
68 Iam superiores lectiones interrogate, quid [Ms., quod] sit opus servile, et Dominum audite: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34).
69 Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritaliter violabant.
70 Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti.
71 Et schisma erat in eis.
72 Dies ille divisus erat [Aug., diviserat] inter lucem et tenebras.
73 VERS. 17. - Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? Quid existimas? Quid iudicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur.
74 Sed ille constanter quod sentiebat, expressit.
75 Ait enim: Quia propheta est.
76 Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen.
77 Ipse Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57).
78 VERS. 18. - « Non crediderunt ergo Iudaei de illo, quia caecus fuisset [et vidisset], donec vocaverunt parentes eius qui viderat.
79 Id est, qui caecus erat et viderat.
80 (VERS. 19, 20, 21.) Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est.
81 Quomodo autem nunc videat, nescimus.
82 Et dixerunt: Ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.
83 Scimus autem quia filius noster est; sed iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset; olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini. (VERS. 22.) Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos.
84 Iam enim conspiraverant Iudaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
85 Iam non erat malum extra synagogam fieri.
86 Illi expellebant, sed Christus excipiebat VERS. 23, 24. - Propterea parentes eius dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate.
87 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
88 « Quid est, da gloriam Deo? Nega quod accepisti.
89 Hoc plane non est Deo gloriam dare, sed Deum potius blasphemare. Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. (VERS. 25, 26.) Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.
90 Dixerunt ergo illi: Quid fecit, quomodo aperuit tibi oculos? Et ille iam stomachans adversus duritiam Iudaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos, respondit eis: (VERS. 27) Dixi vobis iam, et audistis: quid iterum vultis audire? Nunquid et vos vultis discipuli eius fieri? Quid est, Nunquid et vos, nisi quia ego iam sum? Nunquid et vos vultis? Iam video, sed non video vos videre [Aug., sed non invideo]. (VERS. 28.) « Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus eius sis.
91 Tale maledictum super nos et super filios nostros.
92 Maledictum est enim si cor discutias, non si verba perpendas. (VERS. 29.) Nos autem Moysi discipuli sumus.
93 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus.
94 Utinam sciretis, quia Moysi locutus est Deus; sic sciretis, quia per Moysen praedictus [Aug., praedicatus] est Deus.
95 Habetis enim Deum dicentem: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim scripsit (Ioan. V, 46).
96 Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini.
97 VERS. 30, 31. - Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos.
98 Scimus autem, quia peccatores Deus non exaudit, sed qui [Ms., si quis] Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit Deus.
99 « Adhuc inunctus loquitur.
100 Nam et peccatores exaudit Deus.
101 Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille publicanus oculos in terram dimittens, et pectus suum percutiens diceret: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13).
102 Et ista confessione meruit iustificationem, quomodo iste caecus illuminationem.
103 » Sed peccatoribus lavandum est cor poenitentiae lacrymis, ut exaudiantur; et fiat [Ms., et fiet] in corde illorum quod factum est in facie caeci huius; et sentiunt Deum illos exaudire, qui ut peccatores salvaret venit in hunc mundum.
104 VERS. 32, 33. - A saeculo non est auditum, quia aperuit quis oculos caeci nati.
105 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
106 Libere constanterque confessus est veritatem.
107 Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret? (VERS. 34.) « Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus.
108 Quid est totus? Cum oculis clausis.
109 Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit in corde resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem.
110 In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
111 Ipsi illum magistrum fecerant, ipsi ut discerent; toties interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt.
112 Sed ut dixi iamdudum, fratres, illi pellunt, Dominus suscipit: magis enim, quia expulsus est, Christianus factus est.
113 » Certe proiectus est iste de synagoga.
114 Audivit Iesus, et invenit eum, et dixit ei: (VERS. 35, 36.) Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat, videbat oculis tantum, sed corde adhuc non videbat.
115 Ait illi Dominus: Et vidisti eum, quando illuminatus fuisti, hoc est oculis; Et qui loquitur tecum, ipse est.
116 « Dum ergo audivit Iesus, quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis.
117 Respondit ille, et dixit, quasi adhuc inunctus: Quis est, Domine, ut credam in eum? (VERS. 37.) Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
118 Tunc prostratus adoravit eum. Tunc [Al., Nunc] lavit faciem cordis.
119 Denique iam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscens illum non Filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam Filium Dei, quem videbat [Aug., Filium Dei, qui carnem susceperat], ait: (VERS. 38.) Credo, Domine.
120 Sed parum est dicere, credo.
121 Vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum.
122 » Si Dominum Dei Filium non credidisset quem videbat, nullatenus adorasset eum.
123 Incumbite ergo orationibus, peccatores, confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant.
124 Tamen nolite desperare, et peccatores orate.
125 Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe.
126 Sacerdotibus dictum est: Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo (Hebr. VII, 27).
127 Sequitur: VERS. 39. - In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant.
128 Quid est, quod dicit, In iudicium ego in hunc mundum veni, dum alio loco dicit: Non enim veni, ut iudicem mundum (Ioan. III, 17, 18)? nisi quia aliud est iudicium discretionis, aliud est iudicium damnationis, de quo ipse Dominus ait alibi: Qui non credit in me, iam iudicatus est, id est, damnatus.
129 Hic enim in hoc loco, sicut in sequentibus verbis patet, iudicium discretionis significat, dum ait: Ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant.
130 « Quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt ut videant.
131 Et qui vident, caeci fiant.
132 Quid est, qui vident, caeci fiant? Id est, qui se putant videre, et medicum non quaerunt, sed in sua caecitate permanent [Aug., permaneant].
133 Ergo istam discretionem vocavit iudicium; » quia discernit humiles a superbis, credentes a non credentibus, medicum quaerentes ab eis qui medicum quaerere contemnunt.
134 O Domine, venisti, ut qui non vident, videant; recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas homines.
135 Hoc omnis anima accipiat, hoc omnis anima intelligat, ut non maneat in tenebris; sed illuminetur ab eo, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
136 VERS. 40. - Commoti sunt enim verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: « Nunquid et nos caeci sumus? Audiant [Ms., audi iam] quid est quod movebat: Et qui vident, caeci fiant.
137 VERS. 41. - Dixit eis Iesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum.
138 Cum sit caecitas ipsa peccatum.
139 Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum.
140 Nunc vero dicitis, quia videmus, vestrum peccatum manet.
141 Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis.
142 » Sequitur:
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p8, XXV. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, furem esse, ostiumque se et pastorem ovium, pro quibus se animam positurum suam, et alias oves adducturum, ut fiat unum ovile et unus pastor, dicit.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur.