monumenta.ch > Alcuinus > quod omnium Dominum fecisse probantur. > ante Abraham se esse affirmans exivit de templo.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XXII. Iudaeis credentibus ait: Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos. Quibus respondentibus se esse liberos, dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati. <<<    

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XXIII. Qui sermonem suum servaverit, eum mortem non visurum in aeternum dicit. Et inter caetera plurima, ante Abraham se esse affirmans exivit de templo.

1 VERS. 46. - Quis ex vobis arguet me de peccato, sicut ego arguo vos, vestrumque patrem de peccato et mendacio? Ecce qualis est mansuetudo Christi.
2 « Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores iustificare.
3 » Interrogat eos quare veritatem non velint credere dicentem: Si veritatem locutus sum vobis, quare non creditis mihi, nisi quia filii diaboli estis, et non veritatis; filii diaboli non natura, sed imitatione? Reddiditque [Al., retulitque] causam cur veritati non crederent, cum dicit: (VERS. 47.) « Ideo vos non auditis, quia ex Deo non estis.
4 Iterum noli attendere naturam, sed vitium.
5 Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo, natura ex Deo, vitio non ex Deo.
6 Natura vero bona quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est: ideo medicum quaerat, quia sana non est.
7 Agnoscatur natura unde Creator laudetur; agnoscatur vitium propter quod medicus advocetur.
8 Terribile est quod subdit: » « Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
9 Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba eius non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelligit unde sit.
10 Coelestem patriam desiderare Veritas iubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non rapere, propria largiri.
11 Penset ergo apud se unusquisque vestrum si haec vox Dei in cordis eius aure convaluit, et quia [iam] ex Deo sit, agnoscit. Dixerunt ergo Iudaei: (VERS. 48.) Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat, audiamus: (VERS. 49.) Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me.
12 Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam (Psalm. CXXVI, 1).
13 Et cui per Isaiam: Custos quid de nocte? custos quid de nocte (Isai. XXI, 11)? Respondere noluit Dominus, Samaritanus non sum; sed ego daemonium non habeo.
14 Duo quippe ei illata fuerant, unum negavit, et aliud tacendo consensit.
15 Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret.
16 Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo.
17 Hic vero in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum; quia si respondere voluisset Iudaeis, Vos daemonium habetis, verum utique dixisset: quia nisi impleti daemonio, tam perverse [Greg., tam perversa] de Deo loqui non possent.
18 Sed accepta iniuria, etiam quod verum erat dicere Veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur.
19 Ex qua re, quid vobis innuitur, nisi ut eo tempore, quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium iustae correptionis in arma vertamus furoris? Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subiungit: (VERS. 50.) Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et iudicet.
20 Scimus certe quod scriptum est, quia Pater omne iudicium dedit Filio (Ioan. V, 22): et tamen ecce idem Filius iniurias accipiens, gloriam suam non quaerit.
21 Illatas contumelias Patris iudicio reservat, ut nobis profecto insinuet quantum nos esse patientes debemus, dum adhuc se ulcisci non vult et ipse qui iudicat.
22 Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri.
23 Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit dicens: (VERS. 51.) Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
24 Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt.
25 Nam accepta praedicatione, iterum dicunt: (VERS. 52.) Nunc cognovimus quia daemonium habes.
26 Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant, non videbant, dum solam mortis carnem [Al., mortem carnis] aspicerent, in veritatis sermone caligabant, dicentes: Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum.
27 Unde et ipsi veritati eumdem Abraham et prophetas quasi venerantes praeferunt.
28 Sed aperta nobis ratio ostenditur, quia qui Deum nesciunt, Dei quoque famulos false venerantur.
29 » Vos, inquit, dicitis: Daemonium habes.
30 Ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini.
31 Illi audiebant, mortem non videbit in aeternum, qui servaverit sermonem meum, et irascebantur, quia iam mortui erant illa morte quae vitanda erat.
32 Nam illam mortem vitare non potuerunt, qua mortuus est Abraham, et prophetae, id est, carnis mortem; nam Abraham spiritu vivebat: et ideo de eo ipsa Veritas ait alio loco: Non est Deus mortuorum, sed vivorum.
33 Quid est quod dicit, mortem non videbit in aeternum? (Matth. XXII.) Id est, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius.
34 Nam ista mors corporis, migratio quaedam est sanctis ad meliorem vitam: impiis vero ad poenas perpetuas, quas hic mortis nomine Veritas designare voluit.
35 Sed ista morte, quam Dominus voluit intelligi, nec Abraham mortuus est, nec prophetae mortui sunt.
36 Illi enim mortui sunt, et vivunt, isti vivebant, et mortui erant.
37 VERS. 53. - « Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, mortem non videbit in aeternum, qui servaverit sermonem meum; cum scias et Abraham mortuum et prophetas mortuos? Respondit Iesus: (VERS. 54.) Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.
38 Est Pater meus, qui glorificat me.
39 Hoc ait propter illud quod dixerunt: Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.
40 Dicit Patrem suum Dominus Iesus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt; si enim ipsum cognovissent, eius Filium recepissent. (VERS. 55.) Ego autem, inquit, novi eum.
41 Secundum carnem iudicantibus, potuit et hinc arrogans videri, quia dixit: Ego novi eum.
42 Sed vide quid sequitur: Si dixero, non novi eum, ero similis vobis mendax.
43 Ergo arrogantia non ita vitatur, ut veritas relinquatur.
44 Sed scio eum, et sermonem eius servo.
45 Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur, et ipse erat Verbum Patris quod hominibus loquebatur.
46 VERS. 56. - « Et notandum quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens: Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est.
47 Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio recepit: quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis est.
48 Sed carnales mentes audientium oculos a carne non sublevant; in eo solam carnis aetatem [Al., sola carnis aetate] pensant, dicentes. (VERS. 57.) Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit dicens: (VERS. 58.) Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
49 Ante enim praeteriti temporis est, sum, praesentis.
50 Et quia praeteritum tempus et futurum divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui: sed, ante Abraham ego sum.
51 Unde ad Moysen dicitur: Ego sum, qui sum; et, dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14).
52 Ante ergo vel post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae.
53 Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priore tempore incipitur, nec subsequenti terminatur.
54 Sed sustinere ista aeternitatis verba, mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant.
55 Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecit, ostenditur cum protinus subinfertur: (VERS. 59.) Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.
56 Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus sese abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena mortis subitae obrueret.
57 Sed quia pati venerat, exercere iudicium nolebat.
58 Certe sub ipso passionis tempore, et quantum poterat ostendit, et tamen hoc ad quod venerat, pertulit.
59 Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum, sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit (Ioan. XVIII, 6).
60 Qui ergo hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi, ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus? »
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XXII. Iudaeis credentibus ait: Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos. Quibus respondentibus se esse liberos, dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati. <<<    
monumenta.ch > Alcuinus > quod omnium Dominum fecisse probantur. > ante Abraham se esse affirmans exivit de templo.