monumenta.ch > Varro > LVIII. > XVII. > servus est peccati.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XXI. Dicit Iudaeis quod in peccato suo morientur. A quibus cum esset interrogatus quis esset, respondit principium se esse, addens hoc: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. <<<     >>> XXIII. Qui sermonem suum servaverit, eum mortem non visurum in aeternum dicit. Et inter caetera plurima, ante Abraham se esse affirmans exivit de templo.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XXII. Iudaeis credentibus ait: Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos. Quibus respondentibus se esse liberos, dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati.

1 VERS. 31. - « Si vos manseritis in verbo meo.
2 Ideo manseritis, quia initiati estis, quia esse ibi coepistis.
3 Si manseritis, hoc est, in fide quae in vobis esse credentibus coepit, quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducitur [Al. perducit].
4 Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere.
5 Fides enim humilitatem habet; cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem, et erectionem, nullam defectionem; aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem.
6 Magnum est quod incipit a fide, » sed maius quo pervenitur per fidem.
7 Audi igitur quo perveniat, et vide quanta sit fides. (VERS. 32.) Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo in quo credidistis, vere discipuli mei eritis; subiunxit quoque: et cognoscetis veritatem.
8 Qui cognoscit veritatem, cognoscit Deum, quia Deus veritas est, dicente ipso Domino: Ego sum via, et veritas, et vita (Ioan. XIV, 6).
9 Credamus ergo, ut cognoscamus veritatem, quia sine fide ad cognitionem veritatis nullus pervenire poterit.
10 « Quid cognituri sumus? Illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isa. LXIV, 4; I Cor. II, 9).
11 Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre.
12 Quid est, quod videre nobis promittitur? Dicit enim Dominus in alio loco quid esset quod visuri erimus: Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum » (Ioan. XIV, 21).
13 Haec est promissio, haec est merces fidei quae per dilectionem operatur.
14 Haec est satietas quam Psalmista optavit, dicens: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psalm. XVI, 15).
15 O Domine, fac nos digne amare te, et non amare saeculum, ut valeamus ad illam libertatem pervenire, ad quam per cognitionem veritatis pervenitur; de qua subiunxisti, dicens: « Et veritas liberabit vos.
16 Quid est, liberabit vos? Liberos faciet.
17 Denique Iudaei carnales, et secundum carnem iudicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, iniuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis: Veritas liberabit vos: indignati sunt servos se esse significatos.
18 Et vere servi erant.
19 Et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit.
20 » Nihil enim aliud est dicere: Et veritas liberabit vos, nisi liberos vos faciet, sicut nihil est salvabit, nisi salvos faciet.
21 Audivimus ergo quid libera veritas dixit: audiamus quid superba falsitas respondeat. Dixerunt ergo Iudaei: (VERS. 33.) « Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam.
22 Quomodo tu dicis, liberi eritis? Non enim dixerat Dominus, liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos.
23 In quo tamen verbo, illi nihil aliud intellexerunt, nisi libertatem carnalem, et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam, quomodo tu dicis: Liberi eritis? O vana superbia! o falsa iactantia! quomodo verum dixistis: Nemini servivimus unquam? Ioseph non est venundatus? Prophetae sancti non sunt ducti in captivitatem? Denique nonne ille ipse est populus, qui in Aegypto lateres faciebat, et operibus duris [Aug., regibus duris], non saltem in argento et auro, sed in luto serviebat? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod vobis assidue imputat Deus, quomodo vos de domo servitutis liberavit? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini nulli servistis unquam? Quomodo ergo solvebatis tributum Romanis? Unde et ipsi veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis: Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset, licet, teneretis eum, quasi malam optasset libertatem semini Abrahae [Aug., quasi male optasset libertati seminis Abrahae].
24 Si autem diceret, non licet, calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi.
25 Deinde prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi.
26 Ibi enim vobis est dictum: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21); cum vos ipsi respondissetis, quod nummus habet imaginem Caesaris: quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam.
27 » Nec alienum quid quaerit Deus ab homine, sed quod condidit in homine.
28 Ideo Deus homo factus est, ut in homine reformaret, quod in homine formavit.
29 Ergo mentientibus et de vana libertate tumentibus, quid respondisset Dominus Iudaeis, audiamus.
30 VERS. 34. - Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
31 Quis non sub his verbis contremiscat? Si omnis homo peccator, omnis homo servus peccati.
32 Sed intentius audiamus, qualiter liberemur de hac servitute.
33 Terrorem incutit, medicinam adhibet.
34 Nam ait Dominus: Amen, amen dico vobis: Quid est, amen, amen, nisi verum, verum dico vobis? Quod verbum nec Graecus interpres, nec Latinus ausus est in aliam transferre linguam, ut honorem haberet velamento secreti testificatio veritatis in Christo.
35 Veritas dicit: Verum verum dico vobis, ingeminat, replicat verbum veritatis, ut excitaret dormientes, intus [Ms. et Aug., intentos] faceret audientes, nec contemneretur, qui ait: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. « O mirabilis [Aug., miserabilis] servitus, servire peccato, servire diabolo, qui peccati est auctor! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare.
36 Servus peccati quid faciat, quem interpellet, apud quem interpellet, apud quem venalem se petat? » Saepe homines malos dominos fugiunt ne serviant malis, et non fugiunt peccatum, cuius servus est qui peccator est.
37 Et quanto felicius esset fugere peccatum, et servire homini libera conscientia? « Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum trahit peccatum quocunque fugerit.
38 Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est.
39 Fecit peccatum ut aliquam corporalem caperet voluntatem: voluntas [Ms., voluptatem: voluptas] transiit, peccatum remanet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat.
40 Mala servitus.
41 Aliquando fugiunt homines improbos dominos, volentes carere dominis, qui nolunt carere peccatis.
42 » Quanto felicius si deserat homo peccatum, fugiat ad Christum, Deum liberatorem interpellet? Liberat ergo ab hac servitute peccati solus Dominus, qui illam non habuit, qui solus sine peccato venit in mundum.
43 Ille solus liberare potest de peccato, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato.
44 « Cum ergo omnis qui facit peccatum servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite: (VERS. 35.) Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum.
45 Ecclesia est domus, servus est peccator.
46 » Non maneat homo in peccato, nec [Al., ne] sit servus peccati, ut possit manere in domo, id est, in Ecclesia.
47 Maneat in corpore capitis sui, ut sit filius, non servus.
48 Longe aliud est peccare, aliud manere in peccato.
49 Qui manet in peccato, servus est peccati; qui fugit a peccato, servus erit iustitiae.
50 « Terruit itaque, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus.
51 Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati.
52 Servus autem non manet [in domo] in aeternum.
53 Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam: Filius manet in aeternum.
54 VERS. 36. - Si ergo filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis.
55 Haec spes est nostra, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat; servi enim eramus cupiditatis, liberati efficimur servi charitatis.
56 Prima libertas est non permanere in peccato, servire iustitiae, dicente Apostolo: Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae (Rom. VI, 20).
57 Nunc autem habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. » Perfecta vero libertas est [Deo] Christo servire, illum diligere qui vere nos liberavit, qui verus est Filius Dei, et Dominus in forma servi.
58 « Non servus, sed in forma servi Dominus.
59 Fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati, non erat caro peccati.
60 Libertatem promisit credentibus in se; Iudaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati.
61 Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen Abrahae erant.
62 Quid ergo eis ad haec respondit Dominus, audiamus: (VERS. 37.) Scio, inquit, quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere.
63 Agnosco carnis originem, non cordis fidem.
64 Filii Abrahae estis, sed secundum carnem.
65 Ideo quaeritis me occidere, inquit; sermo enim meus non capit in vobis, id est, non habet locum in vobis.
66 Si sermo meus caperetur a vobis, caperet utique vos.
67 Quid est ergo, non capitur a vobis? Id est, non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro.
68 « Audistis Dominum certe dicentem: Scio quia filii Abrahae estis.
69 Audite quid postea dicat: Ego quod vidi apud Patrem meum loquor; et vos, quod audistis apud patrem vestrum, facitis.
70 Quid autem faciunt? Quod eis dixit: Quaeritis me occidere.
71 Hoc apud Abraham nunquam viderunt.
72 Dicit: Quae vidi apud Patrem meum loquor.
73 Veritatem vidi, veritatem loquor, quia veritas sum.
74 Si enim Dominus veritatem loquitur, quia ipse est veritas Patris, quam vidit apud Patrem [se vidit, se loquitur, quia ipse est veritas Patris, quam vidit apud Patrem].
75 Ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum.
76 Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus obiurgat et corripit, ubi viderunt? Apud Patrem suum.
77 Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum.
78 Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit, ut homines essent; sed tamen filii erant eius, in quantum mali erant, non in quantum homines [erant], in quo imitati, non in quo creati.
79 VERS. 39. - Responderunt et dixerunt ei: Pater noster Abraham est.
80 Quasi: Tu quid dicturus es contra Abraham? aut si aliquod potes audere, reprehende [Aug., aude reprehendere] Abraham.
81 Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham, sed talis erat Abraham, qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur.
82 Tamen isti videbantur eum provocare ut aliquid male diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant.
83 Pater noster Abraham est.
84 « Audiamus, quomodo eis respondit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham. (VERS 40.) Dicit eis Iesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
85 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo.
86 Hoc Abraham non fecit.
87 Ecce ille laudatus, isti damnati: Abraham non erat homicida.
88 Non dico, inquit, ego Deus sum [Aug., Dominus sum] Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem.
89 Nam dixit de alio loco: Ante Abraham ego sum.
90 Tunc eum illi lapidare voluerunt.
91 Non dixit hoc.
92 Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum.
93 Hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait: Scio quia filii Abrahae estis.
94 Non negavit eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat.
95 « Ergo Christiani facti sunt semen Abrahae gratia Dei.
96 Non de carne Abrahae facti illi cohaeredes: Deus illos exhaereditavit, istos adoptavit.
97 » Isti sunt de quibus alio loco a Ioanne Baptista dictum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9).
98 Illi erunt filii Abrahae, qui fidem Abrahae imitantur.
99 Ideo subiunxit Dominus, dicens: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
100 Factis probate nobilitatem, non verbis.
101 Sed quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis quam audivi a Deo, hoc Abraham non fecit.
102 Vos facitis opera Patris vestri; et adhuc non dicit quis est iste pater eorum.
103 « Modo illi quid responderunt? Coeperunt enim utcunque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione: et quia consuetudo Scripturarum est quam legebant, fornicationem spiritaliter appellari, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subiicitur, ad hoc responderunt: (VERS. 41.) Dixerunt itaque ei: Nos ex prostitutione non sumus nati, unum Patrem habemus Deum.
104 Iam viluit Abraham: repulsi sunt enim, quomodo repelli debuerunt [Ms., voluerunt] ore veridico; quia erat talis Abraham, cuius factum non imitabantur, et de illius genere gloriabantur.
105 Et mutaverunt responsionem, credendo [Aug. et Ms., credo] dicentes apud seipsos, quotiescunque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis: Quare non imitamini eum de cuius genere gloriamini? Nos sanctum, iustum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus Patrem nostrum; videamus quid nobis dicturus est.
106 « Nunquid si falsitas invenit quod diceret, et veritas non inveniret quod responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, Patrem habemus Deum. (VERS. 42.) Dixit ergo eis Iesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis me utique: Ego enim ex Deo processi et veni.
107 Neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
108 Dicitis Deum Patrem, agnoscite vel fratrem vestrum [Aug., agnoscite me vel fratrem].
109 Hic tetigit quod saepius solet dicere: Non a meipso veni, sed ille me misit, a Deo processi et veni.
110 Christi ergo missio, incarnatio est eius.
111 Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est, non habens tempus per quem factum est tempus.
112 Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris; venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis.
113 Adventus eius, humanitas eius; mansio eius, divinitas eius.
114 VERS. 43. - « Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
115 Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire.
116 Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos ex patre diabolo estis.
117 Quandiu patrem commemoratis? Quandiu patrem mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cuius filii estis.
118 A patre diabolo estis.
119 » Deus itaque creator omnium creaturarum creavit hominem.
120 Quomodo hic dicit: Vos a patre diabolo estis? Quidquid a Deo creatum est, bonum est, et omnis homo, quantum creatura Dei est, bonus est: quantum vero se subiicit per liberum arbitrium diabolo, a patre diabolo est.
121 « Bona est enim hominis natura, sed vitiata erat per malam voluntatem, et inde a patre erat diabolo.
122 Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus.
123 Inde ergo Iudaei dicti sunt filii diaboli, non nascendo, sed imitando.
124 Consuetudo vero sanctae Scripturae est ex imitatione vel similitudine operum filios saepe nominare, ut Propheta ad Iudaeos ait: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethea (Ezech. XVI, 3).
125 Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Iudaei non ducebant; Cethei et ipsi gentem suam habebant omnino alieni a genere Iudaeorum.
126 Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethei; Iudaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerant filii [Aug., invenerunt sibi] parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur.
127 Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique, unde et caeteri angeli.
128 Caeteri angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus.
129 « Sed modo audite quid dicat Dominus: Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.
130 Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico.
131 Et ille invidit homini, et occidit hominem.
132 Diabolus autem cum invideret homini, serpentem indutus, locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum.
133 Mortui sunt diabolum audiendo, quem non audissent si Deum audire voluissent: positus enim homo inter Deum qui creavit eum, qui [Aug. addit: et eum, qui lapsus est] obtemperare debuit creatori, non deceptori.
134 Ergo ille homicida erat ab initio.
135 Videte genus homicidii fratres.
136 Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus.
137 Ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit.
138 Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis.
139 Audi Psalmistam: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5).
140 Vos ergo desideria patris vestri facere vultis, ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem.
141 Ille homicida erat ab initio; utique in primo homine.
142 Ex illo, ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium [Aug. addit: ex illo potuit fieri homicidium], ex quo factus est homo.
143 Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo.
144 Homicida ergo ille ab initio.
145 Et unde homicida? Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.
146 Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas.
147 Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset.
148 Sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.
149 VERS. 44. - « Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
150 Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis.
151 De diabolo Dominus ea dicebat, quae de diabolo dici a Domino meruerunt [Aug., debuerunt].
152 Ille homicida erat ab initio.
153 Verum est: nam primum hominem occidit; et in veritate non stetit, quia de veritate lapsus est.
154 Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de proprio loquitur, quia mendax est et pater eius.
155 « Diabolus autem a semetipso mendax fuit, et mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit prius mendacium.
156 Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus genuit quasi filium mendacium.
157 » Mendacium genuit, quia in veritate non stetit.
158 Omnis enim qui in Deo manet, in veritate manet, quia Deus veritas est.
159 Si quis vero a Deo recesserit, mendax erit, dicente Psalmographo: Omnis homo mendax (Psal. CXV).
160 In quantum vero homo a Deo recedit, in tantum mendax erit, dum se a veritate declinaverit, et inde peccator erit: quia omne peccatum non est veritas, sed mendacium, quia recedendo a Deo non habet veritatem.
161 Diabolus vero bonus creatus est, sed per seipsum malus factus est, declinando se a summo bono.
162 Ideo ex propriis locutus est mendacium, quia in seipso invenit unde esset mendax.
163 Homo vero deceptus a diabolo, factus est a diabolo mendax.
164 Ideoque filius diaboli, non natura, sed imitatione.
165 Recedamus ergo a patre mendacii, curramus ad Patrem veritatis.
166 Amplectamur veritatem ut accipiamus veram libertatem.
167 « Iudaei apud patrem suum viderant quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi verbum Patris aeternum et Patri coaeternum? » Ideo subiunxit: (VERS. 45.) Ego veritatem dico vobis, et non creditis mihi.
168 Nam mendax mendacium loquitur, sed veritas veritatem profert.
169 Diabolus mendax, Christus vero veritas et veritatis assertor: quia ex veritatis ore nihil aliud poterit procedere, nisi veritas.
170 Sequitur ergo:
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XXI. Dicit Iudaeis quod in peccato suo morientur. A quibus cum esset interrogatus quis esset, respondit principium se esse, addens hoc: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. <<<     >>> XXIII. Qui sermonem suum servaverit, eum mortem non visurum in aeternum dicit. Et inter caetera plurima, ante Abraham se esse affirmans exivit de templo.
monumenta.ch > Varro > LVIII. > XVII. > servus est peccati.