monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. <<<     >>> XXII. Iudaeis credentibus ait: Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos. Quibus respondentibus se esse liberos, dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XXI. Dicit Iudaeis quod in peccato suo morientur. A quibus cum esset interrogatus quis esset, respondit principium se esse, addens hoc: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.

1 VERS. 21. - « Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini.
2 Quo ego vado, vos non potestis venire.
3 Ego vado, inquit, et quaeretis me: non desiderio, sed odio.
4 Nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderant, et qui amabant: illi persequendo, illi habere cupiendo.
5 Bonum est animam Christi quaerere, sed quomodo discipuli eam quaesierunt; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Iudaei quaesierunt; illi enim ut haberent, isti, ut perderent.
6 Denique isti, quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adiunxit? Quaeretis me; et ne putetis, quia bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini; hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori.
7 » In peccato suo moritur, qui in peccato permanet usque ad mortem.
8 Ille Christum non quaerit qui salutem animae suae per poenitentiam non quaerit.
9 Ad quem Propheta clamat: Quaerite Dominum, dum inveniri potest (Isai. LV, 6).
10 Modo qui misericordem, dum tempus habet, non quaerit, inveniet eum iratum.
11 Iudaeis dixit: In peccato vestro moriemini, quia praesciebat eos in peccato suo permanere.
12 Singulari [vero] numero dixit in peccato, et plurali numero moriemini, quia omnibus illis ad quos loquebatur, unam esse voluntatem, aequalem malitiam perdendi eum [sciebat], qui salvare eos venerat.
13 « Alio vero loco discipulis suis dixit: Quo ego vado, [vos] non potestis modo venire (Ioan. XXI, 22).
14 Non abstulit eis spem, sed praedixit dilationem.
15 Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam quibus praesciens [Ms., praescius] dixit: In peccato vestro moriemini.
16 « His autem auditis verbis, quomodo solent carnalia cogitantes, et secundum carnem iudicantes, et totum carnaliter audientes et sapientes, dixerunt: (VERS. 22.) Nunquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba et omnino insipientiae plena.
17 Quid enim? Non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Nunquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, nunquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis hominum non moritur? Ergo, quo ego vado dixit, non quo itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem, ut occideret mortem.
18 « Illis itaque non intelligentibus ista, respondit Dominus: Vos deorsum estis.
19 Ideo terram [Al., terrena] sapitis, quia sicut serpens terram manducatis.
20 Quid est, terram manducatis, nisi terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis? Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
21 Quomodo ergo non erat de hoc mundo, per quem factus est mundus, et semper ubique est? Sed omnes de mundo: sed prius mundus, postea homo.
22 Sed Christus ante mundum, ante Christum nihil.
23 Quia in principio erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt.
24 Sic enim erat ille de supernis; de quibus supernis Christus? Ab ipso Patre, nihil illo superius; quia Pater Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum sibi, sine tempore, per quem conderet tempora.
25 » Ideo Christus ante omnes creaturas, et ante omnia tempora, quia de Patre coaeternus Patri genitus est.
26 Ego de supernis sum, vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo.
27 VERS. 24. - « Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris.
28 Exposuit nobis, fratres, quod [Ms., quid] intelligi voluit, vos de mundo hoc estis.
29 Ideo quippe dixit: Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant.
30 » Nunquid apostoli et sancti Dei de hoc mundo non erant? Erant siquidem, quia de Adam nati sunt, sed ipsa Veritas de eis ait: Ego elegi vos de mundo (Ioan. XV, 19), id est, de carnali conversatione, quae mundi nomine hoc loco significari videtur.
31 « Qui ergo erant de mundo, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus.
32 Isti autem remanserunt esse in mundo, quibus dictum est: Moriemini in peccatis vestris.
33 « Nemo dicat, de hoc mundo non sum.
34 Quisquis es, o homo, de hoc mundo es: sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo.
35 Si delectat te mundus, semper vis esse in mundo [Aug. et Ms., immundus].
36 Si autem iam non delectat te hic mundus, iam non eris [Ms., iam tu eris] mundus, et non audies, quod Iudaei audierunt: Moriemini in peccato vestro.
37 » Et qui plus peccat, plus est [in mundo et plus] immundus; et quanto quis se mundat a peccato, tanto se elevat de mundo non esse.
38 « Merito audierunt Iudaei: Moriemini in peccatis vestris; quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui cum peccato nati estis; sed tamen, si in me, inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis.
39 Tota ergo infelicitas ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori.
40 Hoc est quod debet fugere omnis Christianus; propter hoc ad baptismum curritur, propter hoc qui aegritudine vel aliunde periclitatur, sibi desiderat subveniri; propter hoc etiam sugens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine baptismo exeat, et in peccato qui natus est, non moriatur [Aug. et Ms., quo natus est, moriatur].
41 Adiunxit enim dicens: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris.
42 Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris.
43 « Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus; cordibus evigilaverunt, inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testatur, ubi ait: Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
44 In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri: erant etiam qui in ipsum qui loquebatur fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi.
45 « Tamen hoc attende, quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
46 Quid est, si non credideritis quia ego sum? Quid? Nihil addidit.
47 Multum est quod commendavit.
48 » Dixit, ego sum, et non addidit quid, sive Christus, sive Filius Dei, sive ille quem prophetae praedixerunt, sive Salvator mundi, sive [aliud] aliquid, quod de eo in Scripturis legitur.
49 Multum est, quod ait, ipse [Ms., ipsum]: Ego sum.
50 Quia dixerat Deus Moysi: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14); et hic modo: Nisi credideritis quia ego sum, eodem verbo essentiae sempiternae usus est ad populum Iudaeorum, quo tunc ad Moysen per angelum in rubo flammae ignis, quem missurus erat ad liberandum populum suum.
51 Quid est quod hic dixit: Ego sum, nisi ille ipse qui tunc venit in angelum [Ms., veni in angelo] mittere Moysen servum meum ad liberandum populum meum; ego ipse modo per meipsum veni incarnatus, homo factus liberare homines quos creavi; salvare qui perditi fuerant.
52 Quidquid enim aliquo modo mutari potest, vel in melius vel in deterius, quodammodo moritur eo quod fuit ante, dum incipit aliud esse, vel aliter esse quam fuit.
53 Solus vero Deus semper idem est. Immutabilis [veritas], immutabilis bonitas, immutabilis sempiternitas, immutabilis natura, immutabilis substantia.
54 Et quidquid de eo dici potest, semper idem est quod fuit et quod erit.
55 Prorsus nihil aliud melius videtur intelligi in hoc verbo, quod ait Dominus: Ego sum, nisi ego sum Deus.
56 Moriemini in peccato vestro.
57 « Sed illi semper terrena sapientes, et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt? VERS. 25. - Tu quis es? Non enim, cum dixisti: Nisi credideritis, quia ego sum, addidisti, quis esses [Aug., quid esses].
58 Quis es, ut credamus? Et ille: Principium.
59 Ecce quod est, esse.
60 Principium mutari non potest; principium in se manet et innovat omnia; principium est, cui dictum est: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psalm. CI, 28).
61 Principium, ait, quod et loquor vobis.
62 Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris.
63 Tanquam enim in eo quod dixerunt: Tu quis es? nihil aliud dixerunt quam quid te esse credemus? Respondit: Principium me esse credite, et addidit: quod et loquor vobis.
64 Id est, quia humilis propter vos factus ad ista verba descendi.
65 Nam si principium, sicuti est, ita maneret apud Patrem ut non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire [Al., sine voce, sed sensibili, videre] non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium, quia ut credatis non solum sum, sed et loquor vobis.
66 « Verba Domini nostri Iesu Christi quae habuit cum Iudaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent et fideles oculos aperirent [Adde: ista sunt].
67 Dicebant ergo Iudaei: Tu quis es? quia dixerat supra Dominus: Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris.
68 Ad haec ergo illi: Tu quis es? veluti quaerentes nosse, in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur.
69 Respondit dicentibus: Tu quis es? et ait: Principium, quod et loquor vobis.
70 » Quare se dicit Dominus Iesus principium? Quia omnia per ipsum facta sunt, sicut Psalmus [Ms., Psalmista] dicit: Omnia in sapientia fecisti (Psalm. CIII, 24).
71 Si igitur omnia in sapientia fecit Deus, id est, in Filio suo coaeterno sibi et consubstantiali, Filius utique omnium principium est.
72 Nunquid et Pater potest dici principium? Utique recte dicitur [et] Pater principium, et Filius principium; non tamen duo principia.
73 Sicut Pater Deus, et Filius Deus, non tamen duo dii, sed unus Deus dicendus est; sic Pater principium, et Filius principium, non tamen duo principia, sed unum principium fatendum est.
74 Ergo et Spiritus sanctus principium est, non tamen tria principia, Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed unum principium; sicut Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, non tamen tres dii, sed unus Deus.
75 Pater omnipotens Filius omnipotens, Spiritus sanctus omnipotens, non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
76 Id enim quod Pater [ad] se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater est; quod Filius ad seipsum, Deus est; quod a Patre est, Filius est.
77 Et Spiritus sanctus quod ad se est, Deus est; quod a Patre et Filio, Spiritus sanctus est: quia Patris et Filii Spiritus est, ex Patre et Filio procedens, unius substantiae, potestatis, maiestatis cum Patre et Filio.
78 Audiamus ergo principium, quod loquitur nobis. (VERS. 25) Multa, inquit, habeo de vobis loqui et iudicare.
79 In alio vero loco dixit: Non iudico quemquam, praesentem eius ostendens adventum, quo venit salvare, non iudicare: quia venerat, ut salvaret mundum, non ut iudicaret mundum.
80 « Quod autem nunc dicitur [Ms., dicit]: Multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futurum dicit.
81 Ideo enim ascendit, ut veniat iudicare vivos et mortuos.
82 Nemo iustius iudicabit, quam qui iniuste iudicatus est.
83 Multa habeo, inquit, loqui et iudicare de vobis; sed qui me misit, verax est.
84 Videte, quemadmodum Patri det [Ms., dat] gloriam aequalis Filius Patri.
85 » Exemplum enim nobis praebet gloriam dare Deo, gloriam Dei quaerere, non nostram, quasi diceret: O homo fidelis, si ego Filius Patris aequalis Patri, consubstantialis Patri, coaeternus Patri, do gloriam ei a quo sum, quomodo tu superbus es apud eum cuius es servus: Multa, inquit, habeo de vobis loqui et iudicare, sed qui me misit, verax est; tanquam diceret: Ideo verum dico, quia Filius veracis, veritas sum.
86 Pater verax est, Filius veritas.
87 « Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum via, et veritas, et vita.
88 Ergo si Filius veritas, Pater quid, nisi quod ait veritas: Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax.
89 » Sicut a Patre Filius, ita a veraci veritas.
90 Pater verax est, sed non a veritate; Filius veritas, sed a Patre, quasi [Al., quia] Filius a Patre, non a seipso. Et ideo [ait] alio loco: A me ipso non veni, id est, a me ipso non sum.
91 Pater utique verax est, non participando veritati [Ms., veritatem], sed generando veritatem; quia Pater genuit Filium, qui de se ipso ait: Ego sum via et veritas.
92 Cum autem dixisset Dominus Iesus, verax est, qui me misit, non intellexerunt illi, quod de Patre eis dicebat, necdum habuerunt oculos cordis apertos, ut intelligere possent aequalitatem veracis et veritatis.
93 VERS. 28. - Dicebat Iesus turbis Iudaeorum: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil: sed sicut docuit me Pater, haec loquor.
94 « Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quid esset [Aug., quis esset].
95 Procul dubio ergo videbat ibi aliquos quos ipse [noverat, quos ipse] cum caeteris sanctis suis ante mundi constitutionem praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros.
96 Ipsi sunt illi quos assidue commendamus et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus.
97 Misso desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in eius nomine, quem tanquam mortuum persequentes Iudaei contempserunt, compuncti sunt corde (Act. II, 37); et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt (Act. IV, 4); illa tria millia, et illa quinque millia Iudaeorum quos ibi videbat, quando dicebat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; tanquam dicens: Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam; ordine vestro cognoscetis qui sim.
98 Non quia omnes tunc erant credituri ex his qui audiebant, id est, post Domini passionem: nam paulo ante [Leg., paulo post] dicit: Haec eo loquente multi crediderunt in eum; et nondum exaltatus erat filius hominis.
99 Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli, nam ibi exaltatus est, quando pependit in ligno; sed illa exaltatio, humiliatio fuit.
100 Tunc enim factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).
101 Propter quod exaltavit illum Deus.
102 » Altera exaltatio fuit, quando elevatus est in crucem; altera dum ascendit in coelum.
103 Illa humiliationis, ista glorificationis.
104 « Exaltationem crucis oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
105 Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocunque scelere male [sibi] conscius, quando videbat eis donari homicidium, qui occiderant Christum? » Addidit: Tunc cognoscetis quia ego sum.
106 Quid est, ego sum, nisi unius substantiae cum Patre? Sicut et ad Moysen superius diximus, dictum esse: Ego sum, qui sum.
107 Verbo substantiali utitur de seipso Dominus, ut intelligatur aeternam esse substantiam, et unam esse substantiam Patris et Filii.
108 Tamen ne ipse intelligeretur Pater, continuo adiunxit: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor.
109 Quod vero ait: A meipso facio nihil.
110 Quid est, A meipso facio nihil? Id est, a meipso non sum.
111 Quod autem addidit: Sicut docuit me Pater, haec loquor, sensus altissimus est.
112 Cor enim mundandum, ut intelligatur quod ait: Sicut docuit me Pater, sic loquor; non enim ita intelligendum est, quasi homo Pater homini Filio loqueretur: sed excellentius et sacratius.
113 Aliter vero intelligendum est quod ait evangelista: In principio erat Verbum; et aliter intelligendum, Verbum caro factum est.
114 Aliter de divinitate Christi, in qua aequalis est Deo Patri; aliter de humanitate eius, in qua consimilis est nobis.
115 Cogitandum est non uno modo intelligendum esse, quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30), et illud quod dixit: Pater maior me est (Ioan. XIV, 28).
116 « Ergo incorporaliter cogitetur Pater locutus Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium.
117 Nec eum sic docuit, quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod scientem me Pater genuit.
118 Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis, hoc est Filio esse, quod nosse.
119 Ab illo ergo habet quod noverit, a quo habet ut sit; non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset: sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset; quia simplicis indicium est naturae veritatis [Al. veritas] est, esse et nosse: non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum.
120 « Dixit ergo ista Iudaeis et addidit: (VERS. 29.) Et qui me misit, mecum est.
121 Iam hoc antea dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: Misit me, et mecum est.
122 Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis.
123 Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio, incarnatio est; ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris.
124 Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio.
125 Ergo, inquit, qui me misit, non reliquit me solum: cuius auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me dereliquit.
126 Quare me non dereliquit? Non dereliquit me, inquit; solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper.
127 Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et sine fine.
128 Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora. » (VERS. 30.) Haec illo loquente multi crediderunt in eum.
129 Multi crediderunt, necdum in omnem terram exivit sonus eorum, necdum omnibus praedicatum est, necdum dictum est: (VERS. 31.) Ite, docete omnes gentes.
130 Ergo Dominus ad eos, qui crediderunt in eum, ait Iudaeos:
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. <<<     >>> XXII. Iudaeis credentibus ait: Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos. Quibus respondentibus se esse liberos, dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati.
monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat. > LXIII. > VIII. > VII. > II. > XLVI. > XXVIII. > et resurrecturos credentes in se in novissimo die. > LXVII. > . . . > tunc cognoscetis quia ego sum.