monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XIX. Mulierem in adulterio deprehensam, adductamque ad se, nec ab accusatoribus condemnatam, ipse sub conditione, qua ulterius non peccaret, absolvit. <<<     >>> XXI. Dicit Iudaeis quod in peccato suo morientur. A quibus cum esset interrogatus quis esset, respondit principium se esse, addens hoc: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat.

1 VERS. 12. - Ego sum lux mundi.
2 Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae.
3 Ubi manifeste docet non solum qua auctoritate mulieri peccata dimiserit; sed etiam, quod ipse sit vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: cuius perpetuum splendorem humana fragilitas videre non potuisset, nisi nube carnis tegeretur, per quam quasi per quoddam lucidissimum speculum divini luminis claritas humanis mentibus innotesceret, quae fide purganda est, ut tanti luminis aspectui digna efficiatur.
4 Unde secutus ait: Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem [Ms., lumen] vitae.
5 Qui meis modo iussis et exemplis obsequitur, non timebit in futuro tenebras damnationis, sed lucem potius vitae, ubi nunquam prorsus moriatur, habebit.
6 » « Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris.
7 Tenebrae metuendae sunt morum, non oculorum; et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.
8 Cum hoc ergo dixisset Dominus noster Iesus Christus, responderunt Iudaei: (VERS. 13.) Tu de te testimonium dicis [Al., perhibes], testimonium tuum non est verum.
9 Antequam veniret Dominus noster Iesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit.
10 De his erat etiam Ioannes Baptista [cui tam magnum ipsum lumen, quod est Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum; ait enim: In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista (Matth. XI, 11)].
11 Hic tamen quo nemo erat maior in natis mulierum, dicit de Domino nostro Iesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua, qui autem venit post me, fortior me est, cui non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Ioan. I, 26).
12 Videte quemadmodum se lucerna Dei [Al., diei] submittat.
13 Lucernam vero ipsum Ioannem fuisse, Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens, et vos voluistis ad horam exsultare in lumine eius (Ioan. V, 35).
14 « Responderunt ergo Iudaei: Tu de te testimonium dicis, testimonium tuum non est verum.
15 Videamus, quid audiunt: audiamus et nos, sed non sicut illi.
16 Illi contemnentes, nos credentes; illi Christum occidere volentes, nos Christum [Aug., per Christum] vivere cupientes.
17 Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Iudaeis responderit Dominus: VERS. 14. - Respondit Iesus, et dicit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quia scio unde veni et quo vado.
18 Lumen et alia demonstrat et seipsum.
19 Christus et se ostendit et Patrem ostendit, et de Iudaeis quid esset venturum.
20 Ergo ait Dominus, et verum ait: Et si ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado.
21 Patrem volebat intelligi, Patri gloriam dabat Filius; aequalis glorificabat eum, a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum, a quo est creatus? Scio unde veni et quo vado.
22 « Iste, qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit; non enim veniendo inde discessit, aut rediendo nos dereliquit.
23 Quid miramini? Deus est.
24 Non potest hoc fieri, sed ab homine: non potest hoc fieri ab ipso sole oriente.
25 Sol oriens pergit ad occidentem, et deserit orientem.
26 Non eo more Dominus noster Iesus Christus: et venit enim, et ibi est; et rediit, et hic est.
27 Audi ipsum evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede.
28 Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ioan. I, 18).
29 Non dixit: Qui fuit in sinu Patris.
30 Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
31 « Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia: quia sine lumine non potest videri lumen; et sine lumine non potest videri quodlibet aliud quod non est lumen.
32 » Itaque et lumen et seipsum ostendit, et quae circa se sunt; ita et Christus, et seipsum ostendit, et alios illuminat qui charitate circa se sunt, et sequuntur illum non pedum gressibus, sed charitatis officiis.
33 Duos adventus Domini nostri Iesu Christi legimus in Scripturis sanctis a prophetis esse praedictos, unum misericordiae qui peractus est, alterum iudicii qui venturus est.
34 « Prima ergo dispensatio Domini nostri Iesu Christi medicinalis, non iudicialis; nam si primo venisset iudicaturus, neminem invenisset cui praemia iustitiae redderet.
35 Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino esse neminem immunem a morte peccati, prius eius erat misericordia praeroganda, et post exercendum [Aug., exserendum] iudicium: quia de illo cantaverat Psalmus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Psalm. C, 1).
36 Non enim ante iudicium et post misericordiam: nam si primum esset iudicium, nulla esset misericordia; sed primo misericordia, postea iudicium.
37 Quae est primo [Ms., prima] misericordia? Creator hominis homo esse dignatus est, factus quod fecerat, ne periret quod fecerat.
38 Quid huic misericordiae addi potest? Addidit tamen.
39 » Nam reprobatus est ab omnibus [Al., hominibus], pro quorum salute venerat in mundum, irrisiones sustinuit, flagella, sputa, opprobria inimicorum, turpissimam mortem crucis.
40 Haec omnia sustinuit quia voluit, ut salvaret hominem quem creaverat.
41 Nullum genus mortis intolerabilius fuit cruce, propter longos cruciatus: sed nihil nunc gloriosius quam signum crucis portare in fronte.
42 Unde Apostolus ait, gloriam crucis praedicans: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14).
43 VERS. 15. - Quia venit neminem iudicare, consequenter Iudaeis respondit: Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam.
44 « Pertulit iniustum iudicium, ut ageret iustum.
45 Sed in eo quod pertulit iniustum, misericordiae fuit.
46 Denique ita humilis factus est, ut perveniret ad crucem; distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam.
47 Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere.
48 Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 24).
49 Sive ergo propter hoc, quia non venerat iudicare mundum, sed salvare mundum, dixit: [Ego] non iudico quemquam; sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat: Vos secundum carnem iudicatis, addidit: Ego non iudico quemquam, ut intelligamus Christum, non secundum carnem iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est.
50 « Nam ut cognoscatis iam et iudicem Christum, audite quid sequitur: (VERS. 16.) Et si iudico ego, iudicium meum verum est.
51 Ecce habet et iudicium [Aug., et iudicem . . . ne sentias iudicem], sed agnosce Salvatorem, ne sentias iudicium.
52 Quare autem dixit iudicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego, et qui me misit Pater.
53 » Quid est missio Christi, nisi incarnatio eius? Missus est Christus, idem est ut si dicas, incarnatus est Christus.
54 Et a Patre missus erat, et a Patre nunquam recessit: et hic fuit per incarnationem, et hic est modo per divinitatem.
55 Fides ergo mundet corda nostra, et intellectus impleat corda nostra, ut intelligamus mysterium salutis nostrae.
56 Altum est, profundum est, secretum est.
57 Una est substantia, una divinitas, una maiestas Patris et Filii.
58 Pater non passus est, sed solus Filius.
59 Ergo intelligamus missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credamus.
60 Unde ergo verum [est] iudicium eius, nisi quia verus est Filius Patris? Ideo dixit: Iudicium meum verum est, quia solus non sum, inquit, sed ego, et qui me misit Pater.
61 Idem ergo in alio loco dixit: Ego et Pater unum sumus; unum in substantia, duo in persona.
62 Unum dixit, propter substantiae unitatem, sumus dixit, propter personarum distinctionem.
63 Audi [agnosce], quid dixit, Ego et qui me misit Pater.
64 Distingue personas, et agnosce quia Pater pater est, et Filius filius est, ne in barathrum Sabelliani pervenias. Et noli dicere: alius [Ms., aliud] et aliud, sed dic, alius et alius.
65 Non aliud in substantia, sed alius in persona.
66 Non Pater maior, non Filius minor in divinitatis gloria; sed crede, unum sumus.
67 « In eo quod dixit ipsa Veritas unum, liberat te ab Ario; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio.
68 Si unum, non ergo diversum; si sumus, non ergo unus.
69 » De iudicio dixerat, dum dixit: Ego non iudico quemquam; de testimonio nunc vult dicere, ut intellectus impleat corda nostra.
70 VERS. 17. - In lege vestra, inquit, scriptum est.
71 Vestram dixit, tanquam diceret: In lege quae vobis a Deo data est; sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum, quem a Deo nobis dari poscimus.
72 Quid est quod in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est? Nunquid semper duo homines verum dicunt testimonium? Nonne duo falsi testes contra Susannam falsum protulerunt testimonium (Dan. XIII, 36)? Et Iudaeis quaerentibus falsum testimonium contra Christum, dicit Evangelista: Novissime venerunt duo falsi testes.
73 « Nunquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? Quid de duobus dicimus vel tribus? Universus populus mentitus est contra Christum.
74 Si ergo totus populus, qui constat ex magna hominum multitudine, falsum testimonium dicere inventus est, quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua perpetua stabilitas veritatis est? Si vis habere bonam causam, habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum.
75 Denique quando Susanna casta femina fidelisque coniux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit.
76 Ergo quia in lege vestra scriptum est: Duorum hominum testimonium verum esse, accipite verum testimonium, ne sentiatis iudicium.
77 Ego enim, inquit, non iudico quemquam, sed testimonium perhibeo de me; differo iudicium, non differo testimonium.
78 » Eligamus, fratres, testimonium Dei; quia testimonium Dei verum est; et qui modo testis es omnium quae agimus, iudex erit omnium quae fecimus.
79 Et alium non quaerit testem nisi seipsum, quia omnia secreta cordis nostri considerat, et quid et ex quo fonte procedat.
80 Ideo testis, quia non quaerit alium unde cognoscat quis sis vel qualis sit vita tua, qui reddet unicuique secundum opera sua.
81 « Responderunt ergo Iudaei Domino loquenti de Patre suo, et dixerunt: (VERS. 19.) Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem iudicaverunt.
82 Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum; homo manifestus, Deus occultus: videbant indumentum, et contemnebant indutum.
83 « Videamus ergo quid ad haec Dominus respondit: Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere: Solus non sum, sed ego, et qui me misit Pater.
84 Nam solum te videmus, Patrem tuum tecum non videmus: quomodo te dicis solum non esse, sed cum Patre tuo esse? [aut] ostende nobis tecum esse Patrem tuum.
85 Et Dominus: Nunquid me videtis, et Patrem meum non videtis [Aug., ut Patrem ostendam vobis]? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus.
86 Videte enim quid dixerit: Neque me scitis, neque Patrem meum.
87 Si me sciretis, forte et Patrem meum sciretis.
88 Dicitis ergo: Ubi est Pater tuus? Quasi me iam sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis.
89 Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo.
90 Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem iudicatis.
91 Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis, Patrem meum loquor occultum [Aug., occultus occultum]; prius est ut me noveritis, tunc et Patrem meum scietis.
92 « Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis.
93 Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat.
94 Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis.
95 Sed dubitationis verbum est, quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente; cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Domino [Ms., Deum] nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas.
96 Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpatione [Aug., increpative] dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitant: velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me; considera, forsitan Dominus tuus sum.
97 Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40).
98 Qui dicit puto, dubitare videtur; sed ille increpabat, non dubitabat.
99 Et Dominus Iesus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? « Scit ergo omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpabat.
100 Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
101 Increpabat infideles, admonet fideles; » ut sciant unam esse cogitationem Patris et Filii, quatenus sciant cognitionem Filii cognitionem esse et Patris.
102 Ideo discipulo electo poscenti ut ostenderet eis Patrem, respondit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me.
103 Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum (Ioan. XIV, 8).
104 Si dissimilis esset Filius Patri, nunquid diceret discipulis suis: Qui me videt, videt et Patrem? nunquid diceret Iudaeis: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis? VERS. 20. - « Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo.
105 Magna fiducia sine timore.
106 Non enim pateretur, si nollet; quia nec nasceretur, si nollet.
107 » Quid est quod haec verba [Iesus] in gazophylacio docens in templo locutus est? Gazophylacium locus est ubi thesauri conduntur.
108 Iesus in gazophylacio loquebatur Iudaeis, dum in parabolis locutus est turbis.
109 Nam gazophylacium fuit Christus, in quo omnia latuerunt mysteria tunc aperienda, dum ipse, qui latuit in littera, loquebatur, non in proverbiis, sed palam omnia fidelibus suis enarrans.
110 Nam et gazophylacia adhaerebant templo, quia ipse Christus templum est, de quo ipse ait: Solvite templum hoc (Ioan. II, 19), cui omnia mysteria veteris legis adhaerebant, et ad eum omnia respiciebant, donec veniret ad aperienda singulorum gazophylacia mysteriorum, aperiente eo sensus fidelium suorum, ut intelligerent quae latebant, sicut evangelista ait: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45).
111 Denique quid sequitur? Nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
112 Scilicet omnia dispositionis suae, omnia voluntatis suae.
113 Quia qui voluntate natus est, voluntate et passus est.
114 « Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur.
115 Agamus itaque gratias et potestati divinitatis et miserationi infirmitatis eius, de occulta potentia quam Iudaei non noverant; unde illis modo dictum est: Neque me nostis, neque Patrem meum (Ioan. VIII, 19); et de carne suscepta, quam Iudaei noverant, et cuius patriam sciebant; unde illis alio loco dixit: Et me nostis, et unde sim scitis (Ioan. VII, 28).
116 Utrumque noverimus in Christo, et unde aequalis [est] Patri, et unde illo maior est Pater.
117 Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo.
118 Sed unus Christus Deus et homo.
119 » Modo de sua passione, quid loquatur Christus, audiamus.
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XIX. Mulierem in adulterio deprehensam, adductamque ad se, nec ab accusatoribus condemnatam, ipse sub conditione, qua ulterius non peccaret, absolvit. <<<     >>> XXI. Dicit Iudaeis quod in peccato suo morientur. A quibus cum esset interrogatus quis esset, respondit principium se esse, addens hoc: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo. > XXVII. > XXXIV. > LIX. > XLIV. > XLIX. > XI. > CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat.