Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XIX. Mulierem in adulterio deprehensam, adductamque ad se, nec ab accusatoribus condemnatam, ipse sub conditione, qua ulterius non peccaret, absolvit.
| 1 | CAPUT VIII, VERS. 1, 2. - Inde Iesus perrexit in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum. |
| 2 | « Mons quippe Oliveti sublimitatem Dominicae pietatis et misericordiae designat. |
| 3 | Quia et Graece ἔλεος misericordia, olivetum vocatur ἐλαιών; et ipsa unctio olei fessis ac dolentibus membris solet afferre levamen. |
| 4 | Sed et hoc quod oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere, eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est: Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius (Psalm. CXLIV, 9). |
| 5 | Tempus quoque diluculi exortum eiusdem gratiae [Al., eiusdem gratiam exortam], qua remota legis umbra, lux evangelicae veritatis erat revelanda, demonstrat. |
| 6 | Pergit ergo Iesus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet. |
| 7 | Venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam, cum incipiente novi testamenti lumine fidelibus, templo videlicet suo, pandendam praebendamque significet. |
| 8 | Et omnis, inquit, populus venit ad eum, et sedens docebat eos. |
| 9 | Sessio Domini humilitatem incarnationis eius, per quam nobis misereri dignatus est, insinuat. |
| 10 | Bene autem dicitur quia cum sedens doceret Iesus, omnis populus venit ad eum: quia postquam humilitate suae incarnationis proximus hominum factus est, libentius est a multis eius sermo receptus; a multis, inquam, est [eius] sermo receptus; namque a pluribus est superba impietate contemptus. |
| 11 | Audierunt enim mansueti, et laetati sunt (Psalm. XXXIII, 3). |
| 12 | (VERS. 3.) Denique Iudaei tentantes, adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam, interrogantes quid de ea fieri iuberet. |
| 13 | Quoniam Moyses talem lapidare mandaverat (Levit. XX), ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum, quasi misericordiae quam semper docebat oblitum; si lapidari vetaret, striderent dentibus suis in eum, et quasi fautorem scelerum legisque contrarium, velut merito damnarent. (VERS. 6.) Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. |
| 14 | Per inclinationem Iesu humilitas, per digitum, qui articulorum compositione flexibilis est, subtilitas discretionis exprimitur; porro per terram, cor humanum, quod vel bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus, ostenditur. |
| 15 | Postulatus ergo Dominus iudicare de peccatrice, non statim dat iudicium, sed prius se inclinans deorsum, digito scribit in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur [Ms., quam enixe rogatus], iudicat: nos videlicet typice instituens [Ms., instruens], ut cum quaelibet proximorum errata conspicimus, non haec antea reprehendendo iudicemus, quam ad conscientiam nostram Lumiliter reversi, digito eam discretionis solerter exculpamus [Ms., exsculpamus]; et quid in ea conditori placeat, quidve displiceat, sedula examinatione dirimamus, iuxta illud Apostoli: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). |
| 16 | VERS. 7. - Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. |
| 17 | Quia hinc et inde Domino Scribae et Pharisaei tendebant laqueos insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in iudicando, vel iniustum: praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, et iudicium iustitiae per omnia et mansuetudinem pietatis ostendens. |
| 18 | Ecce temperantia miserandi, qui sine peccato est vestrum; ecce iterum iustitia iudicandi, primus in illam lapidem mittat. |
| 19 | Ac si dixisset: Si Moyses mandavit vobis mulierem huiusmodi lapidare, videte quia non hoc peccatores, sed iustos facere praecepit. |
| 20 | Primo vos ipsi iustitiam legis implete, et sic innocentes manibus et mundo corde, ad lapidandam ream concurrite. |
| 21 | Primo spiritalia legis edicta, fidem, misericordiam et charitatem perficite, et sic ad carnalia iudicanda divertite. |
| 22 | Dato autem iudicio, Dominus iterum se inclinans scribebat in terra. |
| 23 | Et quidem iuxta morem consuetudinis humanae potest intelligi, quod ideo Dominus coram tentatoribus improbis inclinari, et in terra scribere voluerit, ut alio vultum intendens, libertatem eis daret exire [Al., liberum eis daret exitum; Beda, exire arbitrium], quos sua responsione perculsos citius exituros, quam plura interrogaturos esse praeviderat. |
| 24 | VERS. 9. - Denique audientes unus post unum exibant, incipientes a senioribus. |
| 25 | Sed figurate nos admonet in eo, quod et ante datam et post datam sententiam inclinans scripsit in terra; ut et prius quam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus, nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus, ne forte aut eisdem, quae in ipsis reprehendimus, aut aliis quibuslibet simus facinoribus irretiti. |
| 26 | » Sicut forte fieri potest, ut ipse qui homicidam reum mortis esse iudicaverit, ipse in seipso per odium fraternae mortis reus esse ante oculum conditoris inveniatur. |
| 27 | Similiter qui fornicationis crimen in fratre accusat, in se ipso superbiae facinus non videat. |
| 28 | Ideo iubetur iudex alieni criminis digito discretionis in corde suo describere, ne forte in seipso reus inveniatur. |
| 29 | « Quid igitur nobis in huiusmodi periculis remedii, quid restat salutis, nisi ut cum peccantem conspicimus alium, mox inclinemus deorsum, id est, quam deiecti ex nostrae conditione fragilitatis simus, si non nos divina pietas sustineat [Al., sustentet], humiliter inspiciamus? Digito scribamus in terra, id est, discrimine solerti pensemus, an cum beato Iob dicere possimus: Neque enim reprehendit nos cor nostrum in omni vita nostra (Iob. XXVII, 6). |
| 30 | Bene qui inclinatus scripsit in terra, erectus misericordiae verba depromit, quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae hominibus donum pietatis impendit. |
| 31 | VERS. 10, 11. - Erigens, inquit, se Iesus dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: Nemo, Domine. |
| 32 | Nemo condemnare ausus est peccatricem, quia in se singuli cernere coeperant quod magis damnandum cognoscerent. |
| 33 | Sed quia accusantium turbas prolato iustitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. |
| 34 | » Sequitur: Dixit autem Iesus: Nec ego te condemnabo. |
| 35 | Vade, et amplius noli peccare. |
| 36 | Quoniam misericors et pius est, praeterita peccata relaxat. |
| 37 | Quoniam iustus est, et iustitiam diligit, ne amplius iam peccet, interdicit. |
| 38 | « Verum quia poterant dubitare aliqui an posset Iesus, quem verum hominem noverant, dimittere peccata, dignatur ipse apertius, quid divinitus valeat, ostendere. |
| 39 | Post repulsam namque tentatorum nequitiam, post solutam peccatricis culpam, iterum locutus est. |