Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XVIII. Multis de turba credentibus plurima loquitur, inter quae ait: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Nicodemo quoque de audientia ipsius resistitur a Pharisaeis.
| 1 | « De turba autem multi crediderunt in eum. |
| 2 | Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus: principes insaniebant, et ideo medicum non solum [non] agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. |
| 3 | Erat quaedam turba, quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. |
| 4 | » Quae commota miraculis credidit, principibus in infidelitate manentibus. |
| 5 | (VERS. 32.) Et audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec. |
| 6 | Ideo audita multitudinis fide murmurabant, quia Christus gloriabatur. |
| 7 | Et cito miserunt ministros, ut eum comprehenderent, quem apprehendere non potuerunt adhuc nolentem ut comprehenderetur; sed audierunt docentem, qui venerant apprehendere. (VERS. 33.) Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui misit me. |
| 8 | « Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo. |
| 9 | Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, et tunc vado ad eum qui misit me. |
| 10 | Implere debeo dispensationem meam, et [sic] pervenire ad passionem meam. (VERS. 34.) Quaeretis me, et non invenietis, et ubi sum ego, vos non potestis venire. |
| 11 | « Hic iam resurrectionem suam praedixit: noluerunt eum agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderent multitudinem iam credentem. |
| 12 | Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit et ascendit in coelum. |
| 13 | Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, [qui] et per se ipsum: ipse quippe illis dixerat: Sine me nihil potestis facere » (Ioan. XV, 5). |
| 14 | Quare non potuerunt venire? Quia noluerunt credere, quia nullus sine fide salvari potest. (VERS. 35.) « Dixerunt ergo Iudaei, non ad ipsum, sed ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? Non enim sciebant quid dixerint [Ms., quod dixerunt]; sed quia ille voluit, prophetaverunt. |
| 15 | Iturus enim erat Dominus ad gentes, non praesentia corporis sui, » sed potestate divina in discipulis suis, de quibus dixit Propheta: Quam pulchri sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15)? In his pedibus Christus iturus erat ad gentes, et per eos docturus gentes, ut fidem accepissent gentes, quam Iudaei spreverunt. |
| 16 | Qui verum nescientes, prophetaverunt, qui [Ms., quia] et ignoraverunt Christum dicentem: Et ubi ego sum, vos non potestis venire. |
| 17 | Quare non potestis venire? quia non vultis credere. |
| 18 | Quid est quod dixit, ubi sum ego, nisi in sinu Patris, consempiternus Patri sum? In terra loquebatur, sed in Patris sinu se esse monstrabat. |
| 19 | « Inter caeteras dispensationes Domini nostri, et doctrinas salutis nostrae, et dubitationes Iudaeorum de Domino Iesu Christo quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo festivitatis illius die (tunc enim ista agebantur, quae appellantur Scenopegia, id est, tabernaculorum constructio), [de] qua festivitate iam antea meminit charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Christus, et hoc non utcunque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. |
| 20 | Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. |
| 21 | Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. |
| 22 | Sed aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore, qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. |
| 23 | Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es, ubi eras. |
| 24 | Clamabat ergo nobis Dominus: Stabat et clamabat: VERS. 38, 39. - Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. |
| 25 | Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. |
| 26 | « Quid hoc esset, quando evangelista exposuit, immorari non debemus. |
| 27 | Unde enim dixerit Dominus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. |
| 28 | Hoc tantum sciamus, quod de charitate hoc clamabat Dominus Iesus. |
| 29 | « Clamat ergo et dicit, ut veniamus et bibamus, si intus sitit animus [Aug., si intus sitiamus], quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. |
| 30 | Venter interioris hominis conscientia cordis est [Ms., eius]. |
| 31 | Bibito ergo isto liquore, reviviscit purgata conscientia, et hauriens fontem habebit; etiam ipsa fons erit. |
| 32 | Quid est fons, vel quid est fluvius qui emanat de ventre interioris hominis? Benevolentia qua vult consulere proximo. |
| 33 | Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua viva de ventre eius: si autem proximo festinat consulere, ideo non siccat, quia emanat. |
| 34 | Videbimus quid nunc sit quod bibunt qui credunt in Deum: quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. |
| 35 | Et unusquisque in se debet cognoscere, si bibit. |
| 36 | Et si bibit, largiatur ex eo quod bibit [Aug., et si vivit ex eo, quod bibit]; non enim nos deserit fons, si non deseramus fontem. |
| 37 | « Exposuit evangelista et dixit, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quidve ex bibentibus [Ms., quid bibentibus] propinasset, dicens: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. |
| 38 | Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. |
| 39 | Quem dicit spiritum, nisi sanctum [Spiritum?] Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, id est, animam. |
| 40 | Anima [Ms., animum. Animus] enim cuiusque eius est spiritus. |
| 41 | De quo dicit Paulus apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Sed quid est quod ait: Non enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus? Nunquid non spiritus fuit in sanctis Dei prophetis et patriarchis, qui multa per Spiritum sanctum futura praedixerunt? Igitur et Elisabeth legitur Spiritu sancto repleta esse, et Zacharias similiter, dicente evangelista: Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu sancto, et prophetavit (Luc. I, 67). |
| 42 | Quid est, quod dicit: Spiritus sanctus necdum fuerat datus? « Multa ergo indicia praecedentis [Aug., praecedentia] Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae; non enim alium spiritum etiam prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. |
| 43 | Sed modus quidam futurus erat donationis [Aug., dationis] huius, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. |
| 44 | Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. |
| 45 | Post resurrectionem autem suam primum, quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22). |
| 46 | De hoc ergo dictum est: Non erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. |
| 47 | Et insufflavit in faciem eorum (Gen. II, 7). |
| 48 | Quo flatu primum hominem quem fecit, vivificavit, et de limo erexit; quo flatu animam membris eius dedit; significans enim eumdem esse spiritum, quem insufflavit [Aug., significans eum se esse, qui insufflavit] in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. |
| 49 | Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. |
| 50 | Deinde commoratus cum eis XL diebus, ut liber Actuum apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9). |
| 51 | Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum, qui, sicut dixi, fuerant uno in loco congregati. |
| 52 | Quo accepto Spiritu sancto, omnium gentium linguis locuti sunt. |
| 53 | Quaerit aliquis forsitan, si baptizati in Christo, et in charitate praeceptorum eius viventes, quare omnium gentium linguis non loquantur, dum certum est Spiritum sanctum eos accepisse? Quia ipsa Ecclesia, quae est corpus Christi, omnium gentium linguis loquitur. |
| 54 | Quod tunc in primitiva Ecclesia praesignatum est, quae in Iudaea una tantummodo gente initiata est, nunc vero ex omnibus gentibus congregata. |
| 55 | Quomodo vero unus tunc homo loquebatur omnibus linguis, ita modo unitas sanctae Ecclesiae omnibus loquitur linguis. |
| 56 | « Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. |
| 57 | Igitur quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. |
| 58 | Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam; amamus autem, si in eius compage et charitate consentimus [Ms., consistimus], quam Apostolus omnibus virtutibus fiducialiter praeposuit. |
| 59 | Quicunque ipsam habet, cuncta habebit bona; quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potuerit homo » (I Cor. XIII). |
| 60 | De qua beatus Iacobus apostolus ait: Qui autem offenderit in uno, factus est omnium reus (Iacob. II, 10). |
| 61 | De hac etiam et ipsa Veritas ait: In hoc enim cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. |
| 62 | Cum ergo haec loquebatur Christus in die novissimo festivitatis, quae modo proposuimus, et ut potuimus, tractavimus, VERS. 40, 41. - Ex illa ergo turba cum audissent quidam de turba sermones Iesu, dicebant: Hic est vere propheta. |
| 63 | Alii dicebant, hic est Christus. |
| 64 | « Nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus, quod ipse esset Christus; aliis dicentibus, quia de Galilaea non exsurget Christus. |
| 65 | Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine et pleni admirationis. |
| 66 | Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae eius, cum dicerent, a quibus missi fuerant: (VERS. 45.) Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audivisse hominem sic locutum. (VERS. 46.) Non enim quisquam sic loquitur homo. |
| 67 | Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. |
| 68 | Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: (VERS. 47, 48.) Nunquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. |
| 69 | Nunquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. |
| 70 | Qui non noverant legem, ipsi credebant in eum; et qui docebant legem, eum qui miserat legem, contemnebant: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus: Ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant. |
| 71 | Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi legem nescientes, et in auctorem legis credentes. |
| 72 | « Nicodemus tamen [unus] ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse quidem non incredulus, sed timidus; nam ideo et nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat et sciri timebat. |
| 73 | Respondit [Iudaeis]: (VERS. 51.) Nunquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perversi [Aug., perverse] ante esse damnatores quam cognitores. |
| 74 | Sciebat autem Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum patienter vellent audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere eum, et maluerunt credere illi quam tenere illum. |
| 75 | Responderunt ex praeiudicio cordis sui, quod et illis: (VERS. 52.) Nunquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. |
| 76 | Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes eius. |
| 77 | Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui iam habebat desuper Patrem. |
| 78 | Nam utraque eius nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine Patre homine. |
| 79 | Quid ergo illi quasi legis doctores ad Nicodemum? (VERS. 53.) Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surget. |
| 80 | Sed Dominus prophetarum inde surrexit. |
| 81 | Reversi sunt, inquit evangelista, unusquisque in domum suam. |