monumenta.ch > Alcuinus > quia nondum venerat hora eius.
>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XVIII. Multis de turba credentibus plurima loquitur, inter quae ait: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Nicodemo quoque de audientia ipsius resistitur a Pharisaeis.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER QUARTUS., CAPUT XVII. Iudaeis interficere eum quaerentibus, ascendit occulte ad diem festum Scenopegiae, ubi diversa de eo et ab eo dicuntur. Et quaerentes eum apprehendere, nequiverunt, quia nondum venerat hora eius.

1 CAPUT VII, VERS. 1. - Post haec, inquit evangelista, ambulabat Iesus in Galilaeam.
2 Non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
3 « Hoc infirmitati nostrae praebebat exemplum.
4 Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem.
5 Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiiceretur latibulum, praecessit in capite, quod in membris confirmaretur.
6 » Potuit enim Christus ambulare in Iudaeam [Ms., inter Iudaeos] et non occidi, qui ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Ioan. X, 18).
7 Hanc potestatem ostendit dum voluit, cum ad vocem illius retro ceciderunt qui eum cum armis venerunt apprehendere. (VERS. 2.) Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia [Ms., Scenophagiae].
8 Scenopegia est dies festus quo Iudaei mense septimo in tabernaculis sub ramis arborum habitare diebus septem iubebantur ad memoriam habitationis illorum in eremo.
9 Iste erat dies festus quem Iudaei magna solemnitate celebrabant, velut reminiscentes beneficiorum Domini, qui eos eduxit de terra Aegypti.
10 Dies festus more Iudaeorum dicitur, non unus dies, sed quotquot illius festivitatis fuerunt, quasi unum diem festum propter unius festivitatis consuetudinem nominare solebant. (VERS. 3.) Dixerunt ergo ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam.
11 » Fratres Domini usitatissimo sanctae Scripturae more consanguinei sanctae Mariae semper virginis dicebantur.
12 Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum Abraham patruus esset Lot; et Laban et Iacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Iacob (Gen. XIV, 14, et XXIX, 15).
13 Cum ergo audieritis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem.
14 « Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint.
15 Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis.
16 Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant.
17 Isti enim fratres, id est consanguinei Christi, consanguineum Christum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt.
18 Ideo continuo evangelista secutus est: (VERS. 4.) Neque enim fratres eius credebant in eum.
19 Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant, » dicentes ad eum: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. (VERS. 5.) Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse in palam esse.
20 Si haec facis, manifesta teipsum mundo.
21 Nam his verbis ostenditur gloriam illius carnaliter quaerere eos; quasi dixissent: Facis mirabilia, sed abscondis te; transi in Iudaeam, ut principatus gentis et civitas caput regni videant mirabilia tua.
22 Innotesce, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus.
23 Quid ergo ad haec Dominus Iesus dicit? (VERS. 6.) Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum.
24 Apostolus dicit, postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV, 4).
25 Tempus vero gloriae Christi necdum venit, cum haec locutus est.
26 Quod illi videbantur quaerere, qui ei suadebant ire in Iudaeam, miraculum facere, mundo innotescere, ne latens ignobilis putaretur.
27 Sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatis viam pervenire.
28 « Tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum.
29 Erit enim tempus gloriae, quia qui venit in humilitate, veniet in altitudine; qui venit iudicandus, veniet iudicaturus; qui venit occidi a mortuis, veniet iudicare de vivis et mortuis. (VERS. 8.) Vos ascendite ad diem festum hunc.
30 « Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis.
31 Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare.
32 Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est.
33 In die enim festo hoc gloriam vos humanam quaeritis, meum vero tempus, id est, gloriae meae, nondum venit.
34 Ipse erit dies festus meus, non diebus istis percurrens [Aug., praecurrens] et transiens, sed permanens in aeternum.
35 Ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube.
36 VERS. 9. - Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
37 Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto.
38 « Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriam [Ms., gloriari] temporaliter cupiebat, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem eorum ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere.
39 Quid est autem quod quasi latenter ascendit ad diem festum? non vacat et hoc Dei [Ms., Domini] opus.
40 » Nam omnes dies festi Iudaeorum in figura fuerunt.
41 Ideo Christus latenter ascendebat in eis, quia Christus latuit in illis.
42 Populo vero priori occultus, modo vero meliori populo manifestus; quia ille populus in umbra agebat, nos vero manifesta luce facimus.
43 Licet quidam intelligere velint hanc Domini responsionem, qua ait: Ego non ascendo ad diem festum hunc, ad passionem illius pertinere, qua [Ms., quia] Christus non in festivitate Scenopegiae, sed in festivitate paschali, qua agnus occidi solebat, crucem ascendit. (VERS. 11.) « Iudaei autem quaerebant eum in die festo, antequam ascenderet.
44 Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur, quod ait: Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem.
45 Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediante [Aug. et Ms., mediato] die festo, id est, cum iam illius diei festi tot dies praeteriissent, quot remansissent.
46 Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus plurimis celebrabant.
47 VERS. 12. - Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba.
48 Unde murmur? De contentione.
49 Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant: Quia bonus est.
50 Alii autem dicebant.
51 Non, sed seducit turbas.
52 De omnibus eius servis hoc dicitur modo, quicunque eminent in aliqua gratia: alii dicunt, bonus est; alii, non, sed seducit turbas.
53 Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo.
54 » Hoc patitur Christus [Ms., corpus Christi] usque in finem saeculi a mundi amatoribus, quod tunc passus est a Iudaeorum murmuratoribus.
55 Necdum frumentum a paleis segrega tum est, ut grana frumenti congregentur in horrea, et paleae comburantur igni aeterno.
56 « Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocunque hoc dictum fuerit Christiano. (VERS. 13.) Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum, qui dicebant: Bonus est; non [Ms., nam], qui dicebant: seducit turbas.
57 [Qui dicebant: seducit turbas], sonitus eorum apparebat, tanquam aridorum foliorum.
58 Seducit turbas, clarius sonabant; bonus est, pressius susurrabant.
59 Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia eius, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut etiam susurretur: Seducit turbas; sed clarius personet, bonus est.
60 » Nam nova haeresis in angulis occulte susurrat: Christus est adoptivus.
61 Sed clarius universalis sanctae Ecclesiae vox resonat: Christus Filius est Dei proprius.
62 Sibilant quoque serpentino ore: Christus nuncupatus [Ms., nuncupativus] est Deus; sed pressius firmiusque fidelium omnium unanimitas clamat: Christus bonus est Deus, verus est Deus; teste egregio praedicatore, qui ait: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus (Rom. IX, 5).
63 VERS. 15. - Ascendit ergo Dominus ad diem festum mediante die festo, et docebat.
64 Et mirabantur Iudaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? « Ille quia ( Al., qui] latebat, docebat; et palam loquebatur, et non tenebatur.
65 Illud enim ut lateret, [erat] exempli, hoc potestatis.
66 Sed cum doceret, mirabantur Iudaei - omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur, sed non omnes convertebantur.
67 Unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus et quemadmodum fuerat educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem, quae nemo potest proferre, nisi legisset, nemo legere, nisi litteras didicisset; et ideo mirabantur.
68 Eorum autem admiratio, magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio.
69 Ex eorum quippe admiratione et verbis, dixit Dominus aliquid profundum et diligentius inspiciendum.
70 « Quid ergo respondit Dominus eis admirantibus, quomodo sciret litteras, quas non didicerat? (VERS. 16.) Mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui me misit.
71 Haec enim profunditas [Ms. et Aug., Haec est prima profunditas]; videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus.
72 Non enim ait: ista doctrina non est mea; sed: mea doctrina non est mea.
73 Quomodo mea et non mea? Quaestio est quomodo fieri possit utrumque, et mea, et non mea.
74 Si enim diligenter intuemur quid ipse in exordio dicit sanctus evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: inde pendet huius solutio quaestionis.
75 Quae [est] ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris. Ipse [est] ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris.
76 Sed quia verbum non potest esse nullius, sed alicuius: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Verbum Patris est.
77 « Hoc dixisse videtur Dominus Christus, mea doctrina non est mea; ac si diceret: Ego non sum a meipso: quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae vel substantiae distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse intervallum [Aug., temporis intervallum]: tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius.
78 Pater autem non est, si non habeat Filium; Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio.
79 Pater non Deus de Deo, Filius vero Deus de Deo, lumen de lumine.
80 Pater lumen, Filius lumen.
81 Non duo lumina, sed unum lumen.
82 » Pater Deus, Filius Deus.
83 Non duo dii, sed unus Deus Pater et Filius.
84 Spiritus sanctus de Patre et Filio procedens, et ipse Deus.
85 Sicut Pater Deus, sicut Filius Deus, sic etiam Spiritus sanctus Deus.
86 Non tres dii, sed unus Deus.
87 Unum lumen, una substantia, una natura, una maiestas, una aeternitas, una magnitudo, una potentia, una bonitas.
88 « Vidit itaque ipse Dominus Christus, Dei sapientia, hoc tam profundum arcanum non omnes intellecturos: in consequenti dedit consilium.
89 Intelligere vis? crede.
90 Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
91 Ad hoc pertinet quod hic etiam Dominus secutus adiunxit: VERS. 17. - Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar.
92 Quid est hoc, Si quis voluntatem eius voluerit facere? Sed ego dixeram, si quis crediderit; et hoc consilium dederam, si non intellexisti, inquam, crede.
93 Intellectus enim merces est fidei.
94 Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligitis.
95 Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Iesum Christum hoc ipsum coniunxisse [Aug., adiunxisse], in consequenti sententia invenimus eum dixisse: Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc est, credere, cognoscet de doctrina.
96 Quid est cognoscet? Hoc est intelliget; sed quia cognoscet, hoc est, intelliget, omnes intelligunt.
97 Quia vero ait: Si quis voluerit voluntatem eius facere, hoc pertinet ad credere; ut diligentius intelligatur, opus est [Ms., opus esse] nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris eius.
98 Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Ioan. VI, 29).
99 Ut credatis in eum, non ut credatis ei.
100 Non autem continuo, qui credit ei, credit in eum.
101 Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum.
102 Rursus etiam de apostolis ipsius possumus dicere: Credimus Paulo, sed non credimus in Paulum; credimus Petro, sed non credimus in Petrum.
103 Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam (Rom. IV, 5).
104 Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo ad eum ire [Aug., in eum ire], et eius membris incorporari.
105 Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus, quae per dilectionem operatur.
106 Si intelligis verba Dei, intellige quia Christus [est] Filius Dei, qui est doctrina Patris, non ex seipso, sed Filius Patris; » non ex nihilo, non ex aliis subsistentibus, sed ex Patre tantum in Patre manens aequalis Patri.
107 VERS. 18. - Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. « Hoc erit [Ms., quaerit], qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus dicit, super omne quod dicitur Deus et quod colitur (II Thess. II, 4).
108 Ipsum quippe annuntians Dominus, gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Iudaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me.
109 Alius veniet in nomine suo et hunc suscipietis (Ioan. V, 43).
110 Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus.
111 Dominus autem noster Iesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis Patri; nempe, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et verissime dixit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me.
112 Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Ioan. XIV, 8).
113 Nempe ipse dixit, et verissime dixit: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30).
114 Si ergo cum Patre unum, aequalis Patri Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter [sine tempore, pariter] creator, dispensator temporum, tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo, quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu homo facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es, agnosce Creatorem; servus es, ne contemnas Dominum; adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere gloriam eius a quo habes hanc gratiam, o homo adoptatus, cuius gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus.
115 Qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
116 In Antichristo autem iniustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non eius a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus.
117 Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueum Antichristi, non quaeramus gloriam nostram; sed si ille quaesivit gloriam eius qui eum misit ad nos, quanto magis nos eius qui nos fecit? Sequitur: (VERS. 19, 20.) Nonne Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Quid me quaeritis interficere? « Ideo enim me quaeritis interficere, quia nemo ex vobis facit legem: nam si legem fecissetis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis.
118 Et illi responderunt: Respondit enim turba, et dixit.
119 Respondit quasi turba, non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem.
120 Denique turba turbata, videte quid responderit? Daemonium habes, quis te quaerit occidere? quasi non fuit [Al., fuerit] peius dicere, daemonium habes, quam eum occidere.
121 Ei quippe dictum est, daemonium habes, qui daemones expellebat.
122 Quid posset aliud dicere turba turbulenta? Quid posset aliud olere coenum commotum, nisi putidum? Turbatur turba, unde? A veritate.
123 Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis.
124 Oculi autem non habentes sanitatem non possunt ferre luminis claritatem.
125 « Dominus autem non plane turbatur; sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto.
126 Quibus si diceret, daemonium habetis vos, verum utique diceret.
127 Unde auderent dicere Veritati [Ms., unde hoc dicerent de Veritate], daemonium habes, nisi eos diaboli falsitas irritaret? Quid ergo respondeat tranquillus, audiamus, et tranquille vivamus [Aug. l. cit., Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus]. (VERS. 21.) Unum opus feci, et omnes admiramini.
128 Tanquam diceret: Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia, non videbant; fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in sabbato.
129 » Non intelligentes Dominum esse sabbati filium hominis, qui sabbatum propter hominem constituit, non hominem propter sabbatum.
130 Nec sabbatum destruxit, qui sanum fecit hominem in sabbato, quia ad salutem hominum, hominibus sabbati custodia data est.
131 VERS. 22. - Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem.
132 « Bene factum est, ut acciperetis circumcisionem a Moyse, non quia ex Moyse est, sed ex patribus.
133 Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino (Gen. XVII, 10).
134 Et in sabbato circumciditis hominem.
135 Convincit vos Moyses.
136 In lege accepistis ut circumcidatis octavo die; accepistis in lege, ut vacetis septimo die; si octavus dies illius qui natus est occurrerit ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis ut servetis sabbatum, an circumcidetis ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid facietis: Circumcidetis hominem.
137 Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute.
138 Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem in sabbato.
139 VERS. 23. - Si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi.
140 (Aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est) mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini? « Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur.
141 Iussa est enim adhiberi octava die: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo [Al., enim] sine causa data est, et in eo membro fieri iussa; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium.
142 Et per unum hominem mors, sicut per [unum] hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21); et per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12).
143 Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus, sive a vitio, cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, id est, Dominum Iesum Christum.
144 Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4).
145 Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant.
146 Quod vero circumciditis hominem in sabbato, intelligite hoc significari [Ms., significare] opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum in sabbato: quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in mente [Al., in anima].
147 VERS. 24. - Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate.
148 « Quid est hoc quia cum [Al., modo quasi per] per legem Moysi circumciditis in sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi? Personaliter iudicatis; veritatem attendite, et iustum iudicium iudicate.
149 Si secundum veritatem iudicatis, neque Moysen, neque me condemnabitis: et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas.
150 « Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter iudicare, sed rectum iudicium retinere.
151 Admonuit quidem Dominus Iudaeos, sed monuit nos; illos convincit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit.
152 Non putemus hoc nobis ideo non dictum, quia tunc ibi non fuimus.
153 » Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum.
154 Ne dicamus: O illi felices qui eum videre potuerunt! Multi in eis qui viderunt eum carnaliter, occiderunt: multi autem in nobis, qui non viderunt, crediderunt, de quibus dictum est: Beati qui non viderunt et crediderunt.
155 Quis est qui non iudicat personaliter, nisi qui aequaliter diligit? Qui aequaliter omnes diligit, aequaliter de omnibus iudicat.
156 Nec hoc dictum putemus de illis quos pro honore graduum diverso modo honoramus, sed de illis quorum causas diiudicare iubemur.
157 « Dominus igitur Iesus non manifeste, sed occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ut [Ms., ne] teneretur, cuius potestas erat ut non teneretur; sed ut significaret, iam [Ms., etiam] in ipso die festo, qui celebrabatur a Iudaeis, occultandum [Aug., se occultari] et suum esse mysterium.
158 Sed mox apparuit potestas, quae putabatur timiditas: loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent, quod audivimus, cum lectio legeretur: » VERS. 25, 26. - Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt.
159 Nunc vero cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur.
160 Deinde non plene [Ms., plane] intelligentes illius potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ipsi cognoverint eumdem esse Christum; ideo pepercerunt ei quem tanto tempore occidendum quaesierunt.
161 « Deinde illi ipsi qui dixerant apud semetipsos: Nunquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem, qua eis videretur non esse Christus [Ms., Christum]: adiungentes enim dixerunt: (VERS. 27.) Sed istum novimus, unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
162 » Quid est quod dixerunt Iudaei: Christus cum venerit, nemo scit unde sit, dum Herode interrogante locum nativitatis eius, demonstraverunt iuxta prophetiam Micheae prophetae, et ex hoc certum est locum nativitatis illius eos nosse? Sed considerandum est quid se nosse putarent, et quid se non scire dixerunt.
163 Locum vero nativitatis illius sciebant per prophetarum dicta: sed divinam eius nativitatem, qua ex Deo Patre aeternaliter natus est, propter impietatem cordis sui nesciebant, Isaia dicente: Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8)? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et de humilitatis fragilitate, et de nativitate maiestatis ( Ms., de divinitatis maiestate], dicens: (VERS. 28.) Clamabat ergo docens in templo Iesus: et me scitis, et unde sim, scitis.
164 Recte ergo dixit, et me nostis, et unde sim scitis.
165 Id est, secundum carnem nativitatem meam nostis, et nobilitatem parentum meorum, et effigiem vultus mei nostis: secundum divinitatem autem non nostis, quia a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis.
166 « Sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis quod nemo vidit Deum unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, et ipse narravit: et Patrem nemo cognovit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
167 « Denique cum dixisset: sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis, ut ostenderet eis, unde possint scire quod nesciebant, subiecit: (VERS. 29.) Ego scio eum.
168 Ergo a me quaerite, ut sciatis eum.
169 Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit.
170 Magnifice utrumque monstravit.
171 Ab ipso, inquit, sum, quia Filius de Patre: et quidquid est Filius, de illo est cuius est Filius.
172 Ideo Dominum Iesum dicimus, Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Iesum, lumen de lumine; Patrem non dicimus lumen de lumine, sed tantum lumen.
173 Ad hoc ergo pertinet, quod dixit: Ab ipso sum.
174 Quod autem videtis me in carne, ipse me misit.
175 Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.
176 » VERS. 30. - Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius; hoc est, quia nolebat.
177 Qui enim voluntate natus est, voluntate passus est, sicut horam praevidit sibi nativitatis suae, ita horam praedestinavit passionis suae. Si hora mortis nostrae [Al., suae] illius est voluntas, quanto magis hora passionis suae in arbitrio voluntatis suae venit? « Magna igitur misericordia Domini nostri Iesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit [Ms., quod factus est], ut salvaret quod fecerat.
178 Factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat.
179 Secundum hanc dispensationem iam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis; ideo nondum passus erat, » quia necdum venerat hora, in qua pati voluisset.
180 Ideo in cruce legitur eum dixisse, dum omnia perfecta fuerant secundum Scripturas prophetarum, consummatum est.
181 Et inclinato capite tradidit spiritum (Ioan. XIX, 30).
182 Dum vero voluit, consummata fuerunt quae de eo scripta sunt: et consummatis omnibus, potestate propria emisit spiritum.
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p7, XVIII. Multis de turba credentibus plurima loquitur, inter quae ait: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Nicodemo quoque de audientia ipsius resistitur a Pharisaeis.
monumenta.ch > Alcuinus > quia nondum venerat hora eius.