Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT XVI. Verba sua spiritum vitamque pronuntiat, et unum ex duodecim diabolum appellat.
| 1 | « Proinde verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. |
| 2 | Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. |
| 3 | Manemus autem in illo, cum sumus membra eius; manet autem ipse in nobis, cum sumus templum eius. |
| 4 | Ut autem simus membra eius, unitas nos compaginet; ut enim compaginet nos unitas, quid hoc facit nisi charitas Dei? Unde? Apostolum [Ms. et Aug.: Unitas nos compaginat: ut compaginet unitas, quae facit nisi charitas? Charitas Dei unde? Apostolum] interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). |
| 5 | Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra; nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore, quod vegetat ipse, Christus [Aug., ipse spiritus] invenerit. |
| 6 | Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas, ut homo sis, nunquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam. |
| 7 | Anima tua non vivificat, nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, iam ex anima tua non vivificatur, quia unitati corporis tui non copulatur. |
| 8 | Haec dicuntur ut amemus unitatem et timeamus separationem. |
| 9 | Nihil enim sic debet formidare Christianus, quam separari a corpore Christi. |
| 10 | Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius, si non est membrum eius, non vegetatur spiritu eius. |
| 11 | Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est eius (Rom. VIII, 9). |
| 12 | Spiritus ergo est qui vivificat, caro non prodest quidquam. |
| 13 | Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. |
| 14 | Quid est, spiritus et vita sunt, nisi spiritaliter intelligenda sunt? Intellexisti spiritaliter? Spiritus et vita sunt. |
| 15 | Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt, » o homo, qui spiritaliter ea non intelligis, nec fide ea venerari nosti. |
| 16 | VERS. 65. - « Sunt enim quidam in vobis qui non credunt: et ideo non intelligunt, quia non credunt. |
| 17 | Propheta enim dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). |
| 18 | Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. |
| 19 | Prius haereamus per fidem, ut sic post vivificemur [Aug., ut sit, quod vivificetur] per intellectum. |
| 20 | Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. |
| 21 | Nam ibi Iudas erat inter eos qui scandalizati sunt, quem Christus nec siluit, nec aperte monstravit, ut omnes timerent, quamvis unus periret. |
| 22 | Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credebant. » (VERS. 66.) Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. |
| 23 | Dabitur enim a Patre credentibus fides, ut nemo glorietur in fide sua, quae a se non est quasi propria, sed a Deo data, quasi gratia. (VERS. 67) Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. |
| 24 | Abierunt retro, non post Christum, sed post Satanam. |
| 25 | Isti autem sic abierunt retro, quomodo praecisi a corpore Christi, nec ultra redientes ad eum, quia fortes [Ms., forte] fideliter in corpore eius non fuerunt. |
| 26 | Et hi non pauci, sed multi. |
| 27 | « Audiamus ergo, quid ad paucos dixerit, qui remanserunt. |
| 28 | (VERS. 68.) Dixit ergo Iesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? Non discessit nec Iudas: sed quare manebat Domino iam apparebat [nobis] postea manifestatus est. |
| 29 | Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro unitis [Aug., universis] Respondit ergo Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum [te] similem tui, ad quem eamus. |
| 30 | Si a te recedimus, ad quem ibimus? [Aug.: Da nobis alterum te. Ad quem ibimus? si a te recedimus, ad quem ibimus?] VERS. 69. - Verba vitae aeternae habes. |
| 31 | Videte, quemadmodum Petrus, dante Domino, recreante Spiritu sancto, intellexit. |
| 32 | Unde, nisi quia credidit verba vitae aeternae? Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. |
| 33 | (VERS. 70.) Et nos credidimus, et cognovimus. |
| 34 | Non cognovimus et credidimus; sed credidimus et cognovimus. |
| 35 | Credidimus enim ut cognosceremus; nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere, nec credere valeremus. |
| 36 | Quid credidimus et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei. |
| 37 | Id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo, nisi quod es. |
| 38 | » VERS. 71, 72. - Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Dicebat autem de Iuda Simone Scariotis. |
| 39 | Hic enim erat eum traditurus, cum esset unus ex duodecim. |
| 40 | Unus ex duodecim erat, non fide, sed numero; non veritate, sed simulatione. |
| 41 | Sed quomodo intelligendum est, nonne ego vos duodecim elegi, dum ille unus filius diaboli dicitur esse: nisi quia aliter electi sunt illi undecim, aliter et ille unus? Electi sunt illi ut manerent in Christo, et ut sonus illorum exiret per orbem terrarum; electus est ille unus ut dispensatio divinae misericordiae in salutem humani generis impleretur per eum. |
| 42 | Unde bonitas Dei bene utebatur malitia illius, sicut in venditione Ioseph bene usus est Deus malitia fratrum (Gen. XXXVII): ut ex opere malo illorum bonitas Dei ostenderetur in salutem [Ms., salute] multorum. |
| 43 | Sic malum Iudae in bonum versum est nostrum. |
| 44 | Quod facit malus male utendo bonis Dei, sibi nocet, non bonitatem Dei destruere poterit. |
| 45 | Quare duodecim elegit Christus? « Duodenarius numerus sacratus est. |
| 46 | Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est; nam in loco pereuntis alius subrogatus est. |
| 47 | Mansit numerus consecratus, hoc est, numerus duodenarius; quia per universum orbem, hoc est, per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerat annuntiaturus [Ms. et Aug., fuerant annuntiaturi]. |
| 48 | Ideo ter quaterni » electi sunt, ut sancta Trinitas per quatuor partes orbis praedicaretur. |
| 49 | Nam et annus duodenario numero currit, et ordo signorum in coelis, per quae solet luna currere, noscuntur, duodenario numero distinguuntur: ideo hoc numero primos praedicatores Deus Christus direxit in mundum. |
| 50 | Nec numerus Iuda pereunte violatus est, sed alius eius loco subrogatus. |
| 51 | De cuius numeri sacratissima significatione ipse Christus in Evangelio ait, de excellentissima sanctorum gloria: Cum autem sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). |