Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT XIV. Panem vitae se dicit, et resurrecturos credentes in se in novissimo die.
| 1 | VERS. 35 - Dixit ergo eis Iesus: Ego sum panis vitae [Ms., vivus]. |
| 2 | Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. |
| 3 | Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me: et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. |
| 4 | Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. |
| 5 | Panem de coelo desideratis, ante vos habetis, et non manducatis. (VERS. 36). |
| 6 | Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis (Rom. III, 3). |
| 7 | Sed non ideo ego populum perdidi. |
| 8 | Nunquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit? Videamus enim quod sequitur: (VERS. 37) Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me non eiiciam foras. |
| 9 | Quale est illud intus, unde non exitur foras? Magnum penetrale et dulce secretum. |
| 10 | O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne illud secretum est quo intrabit ille cui dicturus est Deus: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23)? Et: Eum, qui veniet ad me, non eiiciam foras. (VERS. 38.) Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me. |
| 11 | Ideo ergo eum qui veniet ad te non eiicies foras, quia descendisti de coelo non facere voluntatem tuam, sed voluntatem eius qui te misit. |
| 12 | Magnum sacramentum est, quod ait: Qui venit ad me non eiiciam foras. |
| 13 | Causam mox subiungens [Ms., subiunxit] quare foras non eiecerit ad se venientem, id est, in se credentem dicit [Ms., dicens]: Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. |
| 14 | » Quis est qui eiicitur foras, de illo dulci et suavissimo secreto, quo intrare praecipitur servus faciens voluntatem Domini sui, nisi superbus, nisi anima in se ipsa confidens et suae potestatis esse quaerens, nec cum propheta habens dicere: Nonne Deo anima mea subiecta est (Psal. LXI)? Anima vero per humilitatem Dei subiecta gratiae, nunquam eiicietur foras, sed intrat in gaudium Domini Dei sui. |
| 15 | « Igitur ut causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit humilitas, id est, humiliavit se Filius Dei. |
| 16 | Quid superbis homo? Deus humilis propter te factus est. |
| 17 | Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. |
| 18 | Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est: praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine facias [Ms., fias] pecus. |
| 19 | Ille Deus factus est homo, tu homo, cognosce quia es homo. |
| 20 | Tota humilitas tua est ut cognoscas te. |
| 21 | Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit. |
| 22 | Haec enim commendatio humilitatis est. |
| 23 | Superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas facit voluntatem Dei. |
| 24 | Ideo qui ad me venerit, non eiiciam foras. |
| 25 | Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit. |
| 26 | Humilis veni, humilitatem docere veni, magister humilitatis veni. |
| 27 | Qui ad me venit, incorporetur [Ms., incorporatur] mihi; qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeserit [Al., aderit; Ms., adhaeret], humilis erit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei: et ideo non eiicietur foras, quia Adam, cum superbus esset, proiectus est foras. |
| 28 | » Christus vero humilis factus, exaltatus est super omne nomen, quod nominatur vel in coelo, vel in terra (Philip. II). |
| 29 | « Qui doctor humilitatis venit, non facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit illum: veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei; et non nos eiiciet foras, quia membra eius sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. |
| 30 | » Ad quem venire non potest nisi humilis, a quo non mittitur foras, nisi superbus. |
| 31 | VERS. 39. - Haec est voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. |
| 32 | « Ipse ille datus est. |
| 33 | Qui servat humilitatem, hoc accipit; qui non servat [Aug., Ipse illi datus est, qui servat humilitatem; hunc accipit: qui non servat] humilitatem, longe est a magistro humilitatis. |
| 34 | Ut omne, quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo. |
| 35 | Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri ut pereat unus de pusillis istis. |
| 36 | De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit; quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 4). |
| 37 | Omne, quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitabo ego eum in novissimo die. |
| 38 | Videte quemadmodum et nic geminam illam resurrectionem delineat [Ms., deliniet; Aug., delineet]. |
| 39 | Qui venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis; sed resuscitabo eum in novissimo die secundum carnem. |
| 40 | VERS. 40. - Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. |
| 41 | Et ego resuscitabo eum in novissimo die. |
| 42 | Superius dixit: Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me; modo autem: Qui videt Filium, et credit in eum. |
| 43 | Non dixit, videt Filium et credit in Patrem: hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. |
| 44 | Quia sicut habet vitam Pater in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ioan. V, 26). |
| 45 | Ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam. |
| 46 | Credendo et transeundo ad vitam, tanquam primam illam resurrectionem [Aug., prima illa resurrectione]. |
| 47 | Et quia non est sola, et resuscitabo, inquit, eum in novissimo die. |
| 48 | » Sequitur: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. |
| 49 | Ideo panis, qui vita; et ideo vita, quia de coelo descendit, dicente ipso: Ego sum via, veritas, et vita. |
| 50 | Ille est panis supersubstantialis, qui ut nobis detur quotidie deprecari iubemur, cum Dominus noster Iesus Christus panem se dicebat de coelo descendisse. |