Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT XIII. A turbis quaesitus, et inventus ait: Operamini cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Et panem de coelis se dicit verum, vitamque mundi.
| 1 | VERS. 24. - Cum ergo vidisset turba, quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt in Capharnaum quaerentes Iesum. |
| 2 | « Insinuatum est tamen illis tam magnum miraculum. |
| 3 | Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia navis non erat ibi. |
| 4 | Venerunt autem inde, et naves iuxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt. |
| 5 | Cum discipulis ergo non ascenderat: alia navis illic non erat. |
| 6 | Unde subito trans mare factus est Iesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret? Et cum invenissent eum turbae. |
| 7 | Ecce praesentat se turbis, a quibus rapi timuerat, et in montem fugerat; omnino confirmans et insinuans nobis in mysterio dicta esse illa omnia: et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. |
| 8 | Ecce adest ille qui in montem fugerat turbas; nonne cum ipsis turbis loquitur? modo teneant, modo regem faciant. |
| 9 | VERS. 25. - Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus ventrem, satiet sermonibus mentem, sed sic, ut capiant; et si non capiunt, sumant quod capiant [Aug., sumatur quod non capiunt], ne fragmenta pereant. |
| 10 | Loquatur ergo Dominus, et audiamus [quod sequitur]: (VERS. 26) Respondit Iesus, et dixit eis: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis, et saturati estis. |
| 11 | Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. |
| 12 | Quam multi non quaerunt Iesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potente, refugit [Ms., a potentiore fugit] ad Ecclesiam; alius vult pro se interveniri apud eum contra quem [Aug., apud quem] parum valet: ille sic, iste vero sic; impletur quotidie talibus Ecclesia: vix quaeritur Iesus propter Iesum. |
| 13 | Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. |
| 14 | VERS. 27. - Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. |
| 15 | Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. |
| 16 | Seipsum enim insinuat istum cibum, qui [Al., quod] in consequentibus illucescit, quem Filius hominis dabit vobis. |
| 17 | Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, iterum saginari. Sed [Al., semetipsum] dixerat, cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. |
| 18 | » Superius diximus navem Ecclesiam Christi significare, quae tempestatibus huius saeculi turbatur, et laborantes in se portat [Ms., in ea hortatur], ut viriliter laborent, donec Christus comprimat fluctus persecutionum, et reddat serenitatem. |
| 19 | Hic vero dicit: Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia alia navicula non erat ibi nisi una. |
| 20 | Quid est altera die turbam stare super mare, nisi post ascensionem Christi turba stans in operibus bonis, non iacens in terrenis volutabris, sed exspectans unde veniat ad eos Iesus? Et hic una navis dicitur, sicut prius una fuit Ecclesia Christi, in qua ille praesentialiter corpore versabatur: nunc quoque una est, quae similiter in spe exspectat adventum illius. |
| 21 | Sed quid est quod aliae naves venerunt a Tiberiade, nisi haereticorum conventicula, quae Iesum non sincera fide quaerunt; quae sub dolo calliditatis sua quaerunt, non quae sunt Iesu (Philip. II, 21). |
| 22 | Unde consequenter respondit eis Iesus: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. |
| 23 | De illis vero qui saturati sunt, in alio dicit Evangelio: Vae vobis, qui saturati estis (Luc. VI, 25). |
| 24 | De esurientibus vero vitae panem et iustitiae cognitionem, dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam (Matth. V, 6); ad quem cibum hortabatur eos in sequenti mox Christus sermone dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. |
| 25 | Carnalis cibus perit, spiritalis vero permanet, quem Filius hominis vobis dabit. |
| 26 | Hunc ergo Pater significavit [Al., signavit] Deus. |
| 27 | « Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios hominis, quibus dictum est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV). |
| 28 | Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Dei est a caeteris filiis hominum. |
| 29 | Iste filius hominis, exceptus a numero hominum, filius hominis est. |
| 30 | Iste filius hominis et Filius Dei est, iste homo, etiam Deus est. |
| 31 | » Unde et ipsa Veritas quae tunc loquebatur ad Iudaeos et nunc omnibus loquitur per evangelicae praedicationis verba, et quis sit ostendit, non qualem esse plurimi tunc aestimaverunt, vel etiam nunc aestimant. |
| 32 | Subiunxit vero: Hunc enim Deus Pater significavit [Ms., signavit]. |
| 33 | « Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est signare, ponere aliquid, quod [Ms., quo] non confundatur cum caeteris. |
| 34 | Signare est signum rei ponere. |
| 35 | Cuicunque rei ponis signum, ideo ponis signum ne confusa cum aliis a te non possit agnosci. |
| 36 | Pater ergo eum signavit. |
| 37 | Quid est signavit? proprium quiddam illi dedit, ne caeteris compararetur hominibus, ideo dictum est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). |
| 38 | Ergo signare quid est? exceptum habere; hoc est prae participibus tuis. |
| 39 | Itaque nolite, inquit, me contemnere, quia filius hominis sum, et quaerite a me cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. |
| 40 | Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis; sic sum filius hominis, ut Deus Pater me signaret. |
| 41 | Quid est signare? proprium aliquid mihi dare, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum. |
| 42 | VERS. 28. - Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis: Operamini escam, non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. |
| 43 | Quid faciemus, inquiunt? quid observando, hoc praeceptum implere poterimus? (VERS. 29.) Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. |
| 44 | Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum [Ms., in vitam aeternam]. |
| 45 | Ut quid paras dentem et ventrem? Crede, et manducasti. |
| 46 | Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, iustificari hominem per fidem, sine operibus legis (Rom. III, 28). |
| 47 | Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt omnia bona. |
| 48 | Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4). |
| 49 | Ideo noluit discernere fidem ab opere, sed ipsam fidem dixit esse opus. |
| 50 | Ipsa est enim fides, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6). |
| 51 | Nec dixit: Hoc est opus vestrum; sed dixit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). |
| 52 | Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. |
| 53 | Vide si non Iudaei signa petunt? (VERS. 30.) Dixerunt ergo ei, quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. |
| 54 | Dominus autem Iesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeretur. |
| 55 | Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum, non qui perit, sed qui habet vitam aeternam [Aug., qui permanet in vitam aeternam]. |
| 56 | Aliquid plus promittebat Dominus quam Moyses. |
| 57 | Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia temporalia quidem, in figura tamen spiritalia, qui [Ms., et quia] veteri homini in veteri testamento promittebatur [Aug., promittebantur]. |
| 58 | Attendebant autem promissa per Moysen [Al., per Christum Moysi], et attendebant promissa per Iesum. |
| 59 | Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibum [Aug., cibo] qui perit; iste promittebat cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. |
| 60 | Attendebant enim [Al., autem; ms. et Aug., eum] plus promittentem, et quasi nondum videbant maiora facientem. |
| 61 | Attendebant utique qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua maiora volebant fieri ab eo, qui tam magna pollicebatur. |
| 62 | Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveritis, quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi maiora ista iudicabant, quam [Ms. et Aug., quasi minora ista iudicabant, quae] quae faciebat Iesus. |
| 63 | VERS. 31. - Patres nostri, inquiunt, manna manducaverunt in deserto. |
| 64 | Sed quid est manna? forte contemnitis; sicut scriptum est: Dedit illis manna manducare. |
| 65 | Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis datum [Ms. et Aug., dictum] est a Moyse: Operamini cibum, qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et tu non talia operaris, qualia Moyses. |
| 66 | Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de coelo. (VERS. 32, 33.) Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. |
| 67 | Verus enim panis est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. |
| 68 | Verus ergo ille panis est, qui dat vitam mundo, et ipse cibus est, de quo paulo ante locutus sum: Operamini cibum, qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam. |
| 69 | Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. |
| 70 | Signa mea dilexistis; quod significabant [Aug., qui significabatur], contemnitis. |
| 71 | Non ergo Moyses dedit panem de coelo; Deus dat panem; sed quem panem? forte manna? non; sed panem, quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Iesum. |
| 72 | Pater meus dat vobis panem verum. |
| 73 | Panis verus Dei est, qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. |
| 74 | VERS. 34. - Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. Quomodo mulier [illa] Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam, continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens; Da, inquit, mihi, Domine, de hac aqua; sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat. |