Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT XII. Appropinquante Iudaeorum Pascha de quinque panibus, et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit. Pro quo signo cum regem vellent eum facere, fugit in montem. Dehinc ambulans super mare paventibus ait discipulis: Ego sum, nolite timere.
| 1 | CAPUT VI. VERS. 1, 2. - Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et sequebatur illum multitudo maxima, quia videbant signa quae fiebant super his qui infirmabantur [Ms., quae faciebat super infirmos]. |
| 2 | Abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. |
| 3 | « Primo dicendum iuxta historiam, quia mare Galilaeae, quod multis pro diversitate circumiacentium regionum vocabulis distinguitur, illis tantum in locis mare Tiberiadis vocabatur [Ms., vocatur], ubi Tiberiadem civitatem aquis, ut aiunt, calidis salubrem habitationem ab occidente praemonstrat. |
| 4 | Siquidem interfluente Iordane, duo de viginti passuum millibus in longum, et quinque extenditur in latum. |
| 5 | Mystice autem mare, turbida ac tumentia saeculi huius volumina significat; in quibus pravi quilibet iniuste delectati, quasi profundis dediti pisces, mente [Ms., mentem] ad superna gaudia non intendunt. |
| 6 | Unde bene idem mare Galilaeae, id est, rota cognominatur, quia nimirum amor labentis saeculi quasi in vertiginem [Al., voraginem] corda mittit, quae ad perennis vitae desideria non permittit erigi. |
| 7 | De qualibus Psalmista: In circuitu, inquit, impii ambulant (Psal. XI, 9). |
| 8 | Sed abeuntem trans mare Galilaeae Iesum multitudo maxima sequebatur, quae doctrinae, sanationis et refectionis ab eo coelestis munere summa [Beda, summa munera] perciperet. |
| 9 | Quia priusquam Dominus in carne appareret, sola illum gens Iudaea sequebatur credendo; postquam vero per incarnationis suae dispensationem fluctus vitae corruptibilis adiit, calcavit, transiit, maxima mox eum multitudo credentium secuta est nationum, spiritaliter instrui, sanari, ac satiari desiderans, et cum Psalmista deprecans: Domine ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam (Psal. CXLII, 9, 10). Et iterum: Miserere mihi [Al., mei], Domine, quoniam infirmus sum, sana me Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea (Psal. VI, 3). |
| 10 | Et iterum de percipiendis ab eo vitae perpetuae alimoniis confisa: Dominus, inquit, pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 1, 2). |
| 11 | VERS. 3, 4. - Subiit ergo Iesus in montem, et ibi sedebat cum discipulis suis. |
| 12 | Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum. |
| 13 | Quod autem subiens in montem Iesus, ibi sedebat cum discipulis suis; sed veniente ad eum multitudine descendit, atque hanc in superioribus [Ms., inferioribus] reficit, quam in inferioribus paulo ante curaverat, nequaquam frustra factum credamus, sed ad significandum mystice quia doctrinam et charismata sua Dominus iuxta percipientium capacitatem distribuit, infirmis quidem adhuc mentibus ac parvulis spiritu simpliciora monita committens et apertiora credens sacramenta; celsioribus autem quibusque, et perfectioribus sensu, secretiora suae maiestatis arcana reserans, arctiora devotae conversationis itinera suggerens, et altiora praemiorum coelestium dona promittens. |
| 14 | Denique cuidam sciscitanti quid faciens vitam aeternam possideret, quasi inferius adhuc posito communia suae dona largitatis impendit dicens: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem. |
| 15 | Cui postmodum maiora quaerenti, et velut ad montem virtutum ascendere cupienti, si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 18, 19, 21). |
| 16 | Cuius discretionem moderaminis, non per se solum Dominus in carne docens exhibuit, verum nunc quoque per verbi sui ministros exhibere non cessat Unde de eisdem sub unius boni servi persona testatur quia dare debeant conservis in tempore tritici mensuram, id est, pro captu audientium, opportune et mensurate verbi dapes suggerere (Luc. XII, 42). |
| 17 | Quod vero propinquante Pascha Dominus turbas docet, et sanat, et reficit, possumus ita mystice interpretari, quia Pascha transitus dicitur; et quoscunque Dominus in terra munerum suorum suavitate recuperat, ad salubrem profecto transitum praeparat, ut carnales videlicet concupiscentias mentis sublimitate transcendant; infima mundi desideria, prospera pariter et adversa, coelesti spe et amore conculcent; et si necdum anima vel carne ad superna valent pertingere, quia hoc nimirum in futuro promittitur; quidquid tamen carnales quasi altum amplecti conspiciunt, comparatione aeternorum, quasi nihili despiciant, iuxta exempla [Ms., exemplum] illius, qui videns impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, transiit temporalia, contemplando aeterna, et quasi iam non esse videbat, quem cito tollendum praevidebat (Psal. XXXVI, 35). |
| 18 | VERS. 5, 6, 7. - Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Hoc autem dicebat, tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. |
| 19 | Respondens autem Philippus dixit ei: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. |
| 20 | Quod sublevasse oculos Iesus, et venientem ad se multitudinem vidisse perhibetur, divinae pietatis indicium est: quia videlicet cunctis ad se venire quaerentibus, gratia misericordiae coelestis occurrere consuevit; et ne quaerendo errare possint, lucem sui spiritus aperire currentibus [Ms., quaerentibus]. |
| 21 | Nam quod oculi Iesu dona Spiritus eius mystice designent, testatur in Apocalypsi Ioannes, qui figurate de illo loquens: Et vidi, inquit, agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Spiritus Dei missi in omnem terram (Apoc. V, 6). |
| 22 | Quod tentans Philippum Dominus, unde, inquit, ememus panes, ut manducent hi; provida utique dispensatione facit, non ut ipse, quae non noverat, discat, sed ut Philippus tarditatem suae fidei, quam magistro sciente ipse nesciebat, tentatus agnoscat, et miraculo facto castiget. |
| 23 | Neque enim dubitare debuerat praesente rerum creatore, qui educit panem de terra, et vinum [Beda, vino] laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15), paucorum denariorum panes sufficere turbarum millibus, non paucis, ut unusquisque sufficienter acciperet, et iam saturatus abiret. |
| 24 | VERS. 8-11. - Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces. |
| 25 | Sed haec quid sunt inter tantos? Dicit ergo ei Iesus: Facite homines discumbere. |
| 26 | Erat autem fenum multum in loco. |
| 27 | Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. |
| 28 | Accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. |
| 29 | Similiter et ex piscibus, quantum volebant. |
| 30 | Quinque autem panes, quibus multitudinem populi saturavit, quinque sunt libri Moysi, quibus spiritali intellectu patefactis, et abundantiori iam sensu multiplicatis, auditorum fidelium quotidie corda reficit. |
| 31 | Qui bene hordeacei fuisse referuntur, propter nimirum austeriora legis edicta, et integumenta litterae grossiora [Beda, grossioris], quae interiorem intelligentiam spiritalis sensus quasi medullam celabant. |
| 32 | Duo autem pisces quos addidit, psalmistarum non inconvenienter et prophetarum scripta significant, quorum uni canendo, alteri [Beda, unum . . . alterum] colloquendo, suis auditoribus futura Christi, et Ecclesiae sacramenta narrabant. |
| 33 | Et bene per aquatilia animantia figurantur illius aevi praecones; in quo populus fidelium sine aquis baptismi vivere nullatenus posset. |
| 34 | » Sunt, qui putant, duos pisces qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem; ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat; quarum officium erat procellosis fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi; et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium, tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. |
| 35 | Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant; ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. |
| 36 | « Puer, qui quinque panes et duos pisces habuit, nec tamen hos esurientibus turbis distribuit, sed Domino distribuendos obtulit, populus est Iudaeorum, litterali sensu puerilis, qui Scripturarum dicta clausa secum tenuit, quae tamen Dominus in carne apparens accepit, et quid intus haberent utilitatis ac dulcedinis, ostendit; quam multiplici spiritus gratia, quae pauca ac despecta videbantur, exuberarent, patefecit; et haec per apostolos suos, apostolorumque successores, cunctis nationibus ministranda porrexit. |
| 37 | Unde bene alii evangelistae referunt, quia panes et pisces Dominus discipulis, discipuli autem ministraverunt turbis (Matth. XIX; Luc. IX; Marc. VI). |
| 38 | Cum enim ministerium humanae salutis initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmatum est. |
| 39 | Quinque siquidem panes, et duos pisces fregit, et distribuit discipulis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent omnia quae scripta essent in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de ipso (Luc. XXIV). |
| 40 | Discipuli apposuerunt turbis, quando profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 20). |
| 41 | Fenum, in quo discumbens turba reficitur, concupiscentia carnalis intelligitur, quam calcare ac premere debet omnis qui spiritalibus alimentis satiari desiderat. |
| 42 | Omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni (Isai. XL, 6). |
| 43 | Discumbat ergo super fenum, florem feni conterat, id est, castiget corpus suum, et servituti subiiciat (I Cor. IX, 27); voluptates carnis edomet, luxuriae fluxa restringat, quisquis panis vivi cupit suavitate refici, quisquis supernae gratiae dapibus renovari, ne infima vetustate deficiat, amet. |
| 44 | Quinque millia virorum qui manducaverunt, perfectionem vitae eorum qui verbo reficiuntur [Beda, perfectionem eorum, qui verbo vitae reficiuntur], insinuant. |
| 45 | Virorum quippe nomine solent in Scripturis perfectiores quique figurari, quos feminea mollities nulla corrumpit: quales esse cupit eos, quibus dicit apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini (I Cor. XVI, 13). |
| 46 | Millenarius autem numerus, ultra quem nulla nostra computatio succrescit, plenitudinem rerum de quibus agitur indicare consuevit. |
| 47 | Quinario vero numero quinque notissimi corporis nostri sensus exprimuntur, visus videlicet, auditus, gustus, olfactus et tactus. |
| 48 | In quibus singulis quicunque viriliter agere, et confortari satagunt, sobrie, et iuste, et pie vivendo, ut coelestis sapientiae mereantur dulcedine recreari; hi nimirum quinque millibus virorum, quos Dominus mysticis dapibus satiavit, figurantur. |
| 49 | Nec praetereundum quod refecturus multitudinem gratias egit. |
| 50 | Egit quippe gratias, ut et nos de perceptis coelitus muneribus gratias semper agere doceret, et ipse quantum de nostris profectibus gratuletur, de nostra spiritali refectione gaudeat, intimaret. |
| 51 | Vultis etenim nosse, fratres, quantum Salvator noster nostrae gaudeat saluti? Narrat evangelista Lucas, dedisse eum discipulis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici, eorumque nomina scripta indicasse in coelis (Luc. X, 19, 20); et statim infert: In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21; Matth. XI, 25). |
| 52 | Claret ergo, quia saluti ac vitae fidelium congratuletur, qui Patrem gratias agendo collaudat, quod ea quae superbientibus abscondit, humilibus spiritu secreta revelavit. |
| 53 | VERS. 12. - Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. |
| 54 | Quod autem saturata multitudine, iussit discipulos colligere quae superaverunt fragmentorum, ne perirent, hoc profecto signat quia pleraque sunt arcana divinorum eloquiorum, quae vulgi sensus non capit; nonnulla, quae per se quidem minus docti assequi nequeunt, sed a doctoribus exposita mox intelligere queunt. |
| 55 | Haec ergo necesse est, ut qui valent, diligenter scrutando colligant, et ad eruditionem minorum suo dicto vel scripto faciant pervenire, ne alimenta verbi illorum desidia pereant, plebibusque tollantur, qui haec Domino donante interpretando colligere norunt. Sequitur: (VERS. 13) Collegerunt ergo, inquit, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. |
| 56 | Quia duodenario numero solet perfectionis cuiuslibet summa figurari, recte per duodecim cophinos fragmentorum plenos, omnis doctorum spiritalium chorus exprimitur, qui obscura Scripturarum, quae [per se] turbae nequeunt, et meditando colligere, [et meditata] et mandata litteris suo pariter ac turbarum usui conservare iubentur. |
| 57 | Hoc ipsi fecere apostoli et evangelistae, non pauca legis et prophetarum dicta, mystica suis interpretatione addita inserendo opusculis; hoc sequaces eorum Ecclesiae toto orbe magistri, etiam integros nonnulli utriusque Testamenti libros, diligentiori explanatione discutiendo: qui quamlibet hominibus despecti, coelestis tamen gratiae sunt pane fecundi. |
| 58 | Nam servilia cophinis solent opera fieri, unde de populo, qui in luto ac lateribus serviebat in Aegypto, dicit Psalmista: Manus eius in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7). |
| 59 | VERS. 14. - Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. |
| 60 | Recte quidem dicebant Dominum prophetam magnum, magnae salutis praeconem iam mundo futurum. |
| 61 | Nam et ipse prophetam se vocare dignatur, ubi ait: Quia non capit prophetam perire extra Ierusalem (Luc. XIII, 33). |
| 62 | Sed necdum plena fide proficiebant, qui hunc etiam Deum dicere nesciebant. |
| 63 | Ergo illi videntes signum quod fecerat Iesus, dixerunt: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. |
| 64 | Nos certiori agnitione veritatis et fidei, videntes mundum quem fecit Iesus, et signa quibus illum replevit, dicamus: Quia hic est vere mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5), qui in mundo erat [Beda, qui mundum implet] divinitate, et mundus per ipsum factus est; qui in propria venit humanitate, quaerere et salvare quod perierat (Ioan. I), ac recreare mundum quem fecerat; qui cum suis fidelibus per praesentiam divinitatis est in mundo, omnibus [diebus] usque ad consummationem saeculi. » (VERS. 15.) Iesus autem cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. |
| 65 | « Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte et circa inferiora loca turbas paverat. |
| 66 | Nam quomodo fieri potest ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? Significat ergo aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas. |
| 67 | Pavit et ascendit. |
| 68 | Quare ascendit, cum cognovisset quod vellent eum rapere et regem facere? Quid enim? Non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. |
| 69 | Nunquid forte et hic aliquid significat nobis Iesus, cuius facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo [Ms., ipso] factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni eius? Etenim venerat modo, non iam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus: Adveniat regnum tuum. |
| 70 | Semper quidem ille cum Patre regnat, secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. |
| 71 | Praedixerunt autem prophetae regnum eius, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. |
| 72 | Erit ergo regnum Christianorum, quod modo colligitur, quod modo commoratur [Al. et Aug., comparatur], quod modo emitur sanguine Christi; erit aliquando manifestum regnum, quando erit aperta claritas sanctorum eius, post iudicium ab eo factum: quod iudicium superius ipse dixit, quod Filius hominis facturus sit; de quo regno etiam Apostolus dicit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24). |
| 73 | Unde etiam ipse dicit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). |
| 74 | Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut iam regnaret: hoc est velle rapere et regem facere, praevenire velle tempus eius, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet et opportune in fine saeculi declararet. |
| 75 | Quare autem dictum est, fugit? Neque enim si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet, nec agnosceretur. |
| 76 | » Sed hoc significative factum est. |
| 77 | Solus fugit, ne carnaliter regnaret, quia solus ascendit in coelum, unde spiritaliter regnaret in sanctis suis (Hebr. IX). |
| 78 | « Fugit in montem ipse solus, primogenitus a mortuis, ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis. |
| 79 | » Quem sacerdos significat semel in anno sancta sanctorum ingrediens, non sine sanguine, ut interpellaret pro populo. |
| 80 | Sic rursus [Ms., sursum] posito solo in monte magno, qui intravit in interiora veli, foris populo constituto. |
| 81 | Sed videamus quid illo intra velum coelestis altitudinis morante, quid discipuli in navicula patiebantur? Quid est navicula quae a fluctibus iactabatur, nisi Ecclesia, quae persecutionibus fatigatur et foris et intus? Foris a paganis aperta persecutione: intus a falsis fratribus occulta seditione. |
| 82 | Ideo addidit: VERS. 16, 17. - Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. |
| 83 | « Cito dixit finitum, quod postea factum est. |
| 84 | Venerunt trans mare in Capharnaum. |
| 85 | Et redit, ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt. |
| 86 | Et cum navigarent ad eum locum quo eos venisse iam dixit, recapitulando exponit quid acciderit: (VERS. 18) Tenebrae iam factae erant, et non venerat ad illos Iesus. |
| 87 | Mare autem vento magno flante exsurgebat. |
| 88 | Merito tenebrae, quia lux non venerat. |
| 89 | Tenebrae iam factae erant, et non venerat ad illos Iesus; quia, quantum propius accedit finis mundi, tanto vehementius crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas. |
| 90 | Lux denique quae charitas apud Ioannem ipsum evangelistam satis aperteque monstratur, ita ut diceret: Qui odit fratrem suum, in tenebris est (I Ioan. II, 11), creberrime exstinguitur » refrigescente charitate, abundante iniquitate. |
| 91 | Ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestas et venti clamores sunt maledictorum. |
| 92 | Inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur. |
| 93 | Turbabatur navis, vento magno flante mare exsurgebat; tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. |
| 94 | Tamen inter haec omnia navis ibat ad terram, properabat, portum quaerebat. |
| 95 | Ita inter omnia tentamentorum genera, Ecclesia proficit; laborat, sed non mergitur. |
| 96 | Christum exspectat, quando per eum ad portum perveniat tranquillitatis. |
| 97 | VERS. 19, 20. - Cum ergo remigrassent stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare, et proximum navi fieri. |
| 98 | Et timuerunt. |
| 99 | Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. |
| 100 | « Crescunt fluctus, augentur tenebrae, saeviunt tempestates; sed tamen navis ambulat, quia qui perseveraverit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). |
| 101 | Nec ipse stadiorum numerus contemnendus esse videtur. |
| 102 | Et quare dixit [Ms., dixisset] evangelista: Quasi stadiis viginti quinque aut triginta? Sufficeret dicere: viginti quinque, aut triginta; nisi quod hos numeros aestimantis voce, non affirmantis protulit idem evangelista. |
| 103 | Quaeramus ergo numerum. |
| 104 | Viginti quinque unde constant, unde fiunt? De quinario. |
| 105 | Quinarius ille numerus ad legem pertinet. |
| 106 | Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsi sunt quinque porticus illi [Ms., illae] languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. |
| 107 | Ergo legem significat numerus viginti quinque, quoniam quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti quadrato numero, quinario superaddito [Ms. et Aug., faciunt viginti quinque, quadratum quinarium]. |
| 108 | Sed huic legi, antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. |
| 109 | Perfectio autem in senario numero comprehenditur. |
| 110 | » Nam senarius numerus perfectus est, et partibus suis implebitur [Ms., impletur]. |
| 111 | Id est, unum, duo, tres. |
| 112 | Nec aliae partes in eo inveniri possunt, nec illae partes coniunctae aliud quid [Al., aliquid] conficere possunt, nisi senarium numerum. |
| 113 | Propterea sex diebus Deus mundum perfecit, et quinque ipse per sex multiplicantur, ut lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini, triginta. Ad eos ergo [Al., igitur], qui implent legem, venit Iesus. |
| 114 | Et quomodo venit? Calcans fluctus, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. |
| 115 | « Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Iesum, et qui conantur perseverare, expavescant nec [Ms. et Aug., ne] deficiant, Christo fluctus calcante saeculi. |
| 116 | Cur timet Christianus, dum Christus loquitur? Ego sum, nolite timere. |
| 117 | Confidite, ego vici mundum (Ioan. XVI). |
| 118 | VERS. 21. - Voluerunt ergo eum accipere in navi. |
| 119 | Agnoscentes ac gaudentes, securi facti. |
| 120 | Et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. |
| 121 | Factus est finis ad terram, de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem, » id est, ad perfectam tranquillitatem, quae non erit nisi in portu aeternae serenitatis. |
| 122 | Ibi tota charitas, et nulla iniquitas, tota felicitas, et nulla perturbatio, ubi sine fine regnabunt, qui hic fortiter usque in finem vitae suae laborant. |
| 123 | VERS. 22, 23. - Altera die turba quae stabat trans mare, vidit quia alia navicula non esset ibi nisi una, et quia non introiisset Iesus cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli eius abiissent. |
| 124 | Aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade, iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Deo. |