monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II. > LXVIII. > XXXIII. > II. > sed ad salvandum mundum venisse testatur. > XLI. > pacemque relinquere pollicetur. > CAPUT XV. Murmurantes Pharisaei filium Ioseph eum dicunt. Et ipse inter plura carnem suam panem se daturum dicit pro mundi vita. Et caetera his similia plurima de pane et carne sua testatur > plurimis credentibus ex Iudaeis. > XLVIII. > LXV. > impetrare. > prophetizat. Et ante sex dies Paschae de unguenti super pedes Domini profusi pretio murmur arguitur Iudae. > XXXII. > dicentes: Vere hic est Salvator mundi. > alium in nomine suo venturum recepturos. De se autem Moysen scripsisse testatur.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p6, X. Quod sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius; et quod aequaliter cum Patre sit honorandus; et in quod credentes transeant de morte ad vitam. Venturam quoque pronuntiat horam, qua de monumentis boni malique resurgent. <<<     >>> XII. Appropinquante Iudaeorum Pascha de quinque panibus, et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit. Pro quo signo cum regem vellent eum facere, fugit in montem. Dehinc ambulans super mare paventibus ait discipulis: Ego sum, nolite timere.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT XI. Ioannem lucernam appellat. Patrem quoque, et Scripturas de se testimonium perhibere. Iudaeos se non recipientes venientem in nomine Patris, alium in nomine suo venturum recepturos. De se autem Moysen scripsisse testatur.

1 VERS. 33-36. - Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati.
2 Ego autem non ab homine accipio testimonium; sed haec dico, ut vos salvi sitis.
3 Ille erat lucerna ardens et lucens.
4 Vos autem voluistis exsultare ad horam in lucem eius.
5 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne.
6 Omnes enim homines lucernae sunt, quia et incendi [Aug., accendi] possunt et exstingui.
7 Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent.
8 Nam et si ardebant, et exstinctae sunt, etiam putent.
9 Permanserunt autem servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis.
10 Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est.
11 Plus enim illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10), ait quaedam lucerna: et ne viribus suis ardere videretur, adiunxit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum.
12 Omnis ergo propheta ante Domini adventum lucerna est, de quo apostolus Petrus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem; cui benefacitis intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19).
13 Lucernae itaque prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna.
14 Quid apostoli, nonne lucernae? Etiam ipsi lucernae plane. Sol [Ms. et Aug., solus] enim ille, non lucerna.
15 Non accenditur et exstinguitur, sed est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
16 De Ioanne dicitur: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Ioan. I, 8, 9).
17 ยป De Christo autem: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
18 Quid est, quod de Apostolis ipsa Veritas dicit? Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Et Ioannes [Et de Ioanne] evangelista: Non erat ille lumen.
19 Nec Ioannes per se erat lucerna, nec apostoli per se lumen, sed a lumine Christo ille lucerna, et illi illuminati ab eo, qui est sol verus oriens in cordibus fidelium [Al. credentium].
20 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne.
21 Opera enim, quae dedit mihi Pater, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit.
22 (VERS. 37.) Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me.
23 Superius dixit: Testimonium non accipio ab homine.
24 Hic causam reddit, quare ab homine testimonium non accepisset, quia habet testimonium Patris, et operum testimonia quae sunt maius quam hominum.
25 Ergo haec missio incarnatio est Christi; incarnatio vero Christi, redemptio est nostra; redemptio vero nostra est ipsa Veritas, quae ait [Ms., in ipsa veritate, qua ait]: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant.
26 Subiunxit vero huic testimonio Patris de ipso Patre, quod Iudaei vel magi, omnesque infideles, excaecatis mentibus veritatem divinitatis non possunt accipere, dicens: VERS. 38. - Neque enim vocem eius audistis unquam, neque speciem eius vidistis; et verbum eius non habetis in vobis manens.
27 Dicit apostolus: Non enim auditores legis iustificati sunt, sed factores verbi Dei (Rom. II, 13).
28 Id est Filius Dei non manet in eorum cordibus, quia non servant quae audiunt.
29 Quod vero ait: Neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis.
30 In hoc ostendit substantiam divinitatis in comprehensibilem esse, et invisibilem, et vocem eius non carnalibus audire potuisse auribus, sed spiritali intelligentia per gratiam sancti Spiritus intelligere vel amare, secundum quod unicuique datum erit. (VERS. 39.) Quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
31 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, et illae sunt quae testimonium perhibent de me, (VERS. 40) et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
32 Non vultis venire, id est, non vultis credere, quia impossibile est sine fide Deo placere (Hebr. XI, 6).
33 Venire nostrum est ad Christum, id est, credere illum verum Filium Dei, et veram nos per illum habere salutem.
34 Omnis enim Scriptura sancta testimonium perhibuit Christo, sive per figuras, sive per prophetas, sive per angelorum ministeria.
35 Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Ioannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri prophetae, et apostoli perhibuerunt testimonium Christo.
36 His omnibus testimoniis praeponit testimonium operum suorum, quia per illa non nisi Deus perhibuit testimonium filio suo.
37 VERS. 41. - Claritatem ab hominibus non recipio.
38 Id est, laudem humanam non quaero, quia non veni ministrari, sed ministrare; id est, non veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed ut honorem hominibus darem spiritalem. (VERS. 42.) Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
39 Ideo dilectionem Dei non habuerunt, quia non crediderunt in eum [Ms., in eo], qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit illum. Ideo subiunxit: (VERS. 43) Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me.
40 Id est, non credidistis in me, quia ideo veni [Ms., veniebam] in mundum, ut glorificaretur nomen Patris.
41 Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
42 Quis est qui venit in nomine suo, nisi ille qui gloriam propriam quaerit, et non illius qui misit illum? Quis est quem accepturi erunt Iudaei, nisi Antichristum, qui venturus est gloriam propriam quaerere? Et hoc erit illis poena peccati, quia noluerunt veritati credere, ut crederent mendacio [Ms., et credent mendacium] (II Thess. II).
43 VERS. 44. - Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ad invicem accipitis; et gloriam, quae est a solo Deo, non quaeritis? Considerandum est intentius quantum sit iactantia et humanae laudis ambitio malum, pro quo ipsa Veritas ait, credere non posse quosdam, quia saecularis gloriae cupidi erant.
44 Quae est humanae laudis cupiditas, nisi superbae mentis elatio? Vult de se homo aestimari, quod in se habere non studet.
45 Alter est interius, alter foris [Ms., foras] videri desiderat.
46 Humilitas vero gloriam quaerit a solo Deo, superbia ab hominibus.
47 Inde Ioannes Baptista ab ipsa Veritate tam excellenter laudatus est, ut non esset arundo vento agitata (Matth. XI, 7): quia non humanae laudis, nec odiosae vituperationis aura flante, flexibilis fuit.
48 Ideo gloriam habuit a Deo Christo, quia gloriam non quaesivit humanam. (VERS. 45, 46.) Nolite putare, quia ego accusaturus sim vos apud Patrem.
49 Est, qui accusat vos Moyses, de [Ms., in] quo vos maxime speratis.
50 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
51 Ideo non accuso, quia non veni damnare, sed salvare; Moyses vero accusat, quia increduli estis voci illius.
52 De me ille scripsit, dum ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis eum (Deut. XVIII, 15; Actor. III, 22, 23).
53 Quid vero sequatur, attendite.
54 Et erit omnis anima, quae non obedierit Prophetae illi, exterminabitur de populo Dei. (VERS. 47.) Si enim illius litteris non creditis, quomodo meis credetis verbis? Quidquid enim lex et [Ms., vel] prophetae scripserunt, omnia Christum venturum esse designabant.
55 Si enim Iudaei legi vel prophetis credidissent, [credidissent] utique et Christo.
56 Post haec verba mystica, et profundissimae intelligentiae Domini nostri Iesu Christi, quibus partim suae divinitatis, partim et humanitatis arcana mysteria, vel tunc audientibus, vel nunc legentibus demonstrare voluit, quinque panum miraculo seipsum ostendere, quis esset, studuit.
57 Idcirco consequenter evangelista adiunxit:
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p6, X. Quod sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius; et quod aequaliter cum Patre sit honorandus; et in quod credentes transeant de morte ad vitam. Venturam quoque pronuntiat horam, qua de monumentis boni malique resurgent. <<<     >>> XII. Appropinquante Iudaeorum Pascha de quinque panibus, et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit. Pro quo signo cum regem vellent eum facere, fugit in montem. Dehinc ambulans super mare paventibus ait discipulis: Ego sum, nolite timere.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo. > XXXV. > nolite timere. > LX. > VI. > XVI. > X. > absolvit. > XXXVI. > LV. > vitamque mundi. > LXIV. > XLV. > . . . > qui recipientes se facit filios Dei per gratiam. > II. > LXVIII. > XXXIII. > II. > sed ad salvandum mundum venisse testatur. > XLI. > pacemque relinquere pollicetur. > CAPUT XV. Murmurantes Pharisaei filium Ioseph eum dicunt. Et ipse inter plura carnem suam panem se daturum dicit pro mundi vita. Et caetera his similia plurima de pane et carne sua testatur > plurimis credentibus ex Iudaeis. > XLVIII. > LXV. > impetrare. > prophetizat. Et ante sex dies Paschae de unguenti super pedes Domini profusi pretio murmur arguitur Iudae. > XXXII. > dicentes: Vere hic est Salvator mundi. > alium in nomine suo venturum recepturos. De se autem Moysen scripsisse testatur.