Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT X. Quod sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius; et quod aequaliter cum Patre sit honorandus; et in quod credentes transeant de morte ad vitam. Venturam quoque pronuntiat horam, qua de monumentis boni malique resurgent.
| 1 | VERS. 21. - Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. |
| 2 | Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit quae mirentur. |
| 3 | Et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos, sic et Filius quos vult vivificat. |
| 4 | Exaequata virtus est indissimilis per naturae [Ms., per naturae indissimilis] unitatem, et demonstratio operum non ignorantionis instructio est, sed nostrae fidei quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit. |
| 5 | Demonstrare enim Patrem, est per Filium facere quae facturus est. |
| 6 | Nam maiora opera sunt resurrectio mortuorum quae erit in novissimo die, quam istius languentis sanitas, qui Christi verbo sanatus est. |
| 7 | Ex quo nata est huius occasio tota sermonis; dicit enim: Ut vos miremini. |
| 8 | « Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstraret aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem. |
| 9 | Quae sunt tamen illa maiora? Hoc enim facile est intelligere. |
| 10 | Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. |
| 11 | Maiora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. |
| 12 | Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. |
| 13 | Non alios ergo Pater, alios Filius: sed omnia per ipsum; ipsos itaque Filius quos et Pater: quia non alia, nec aliter, sed haec Filius similiter facit. |
| 14 | Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote, quia Filius quos vult vivificat. |
| 15 | Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem [Ms., et voluntatem Patris]. |
| 16 | Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat: et ipsos Filius, quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii [et] potestas est et voluntas, » eadem quoque vita et vivificatio mortuorum. |
| 17 | Et ideo dicit: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat quos vult, sic et Filius quos vult vivificat. |
| 18 | Non enim alios Pater, alios Filius vivificat; sed una potestas unam vivificationem facit; quae etiam potestas uno honore honoranda est [Al., veneranda]. |
| 19 | Et ideo consequenter subiunxit. |
| 20 | VERS. 22, 23. - Pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. |
| 21 | Qui non honorificat Patrem, non honorificat Filium. |
| 22 | Pater non iudicat quemquam, quia Patris persona hominem non suscepit, nec in iudicio videbitur: sed sola Filii persona, in ea forma quae iudicata est iniuste, et iuste iudicabit vivos ac mortuos. |
| 23 | Nec enim Filius videbitur in iudicio in ea natura qua consubstantialis est Deo Patri, sed in ea qua consubstantialis est matri, et homo factus est. |
| 24 | Ita intelligendum est: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio; ac si diceretur: Patrem nemo videbit in iudicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium; quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. |
| 25 | Quod ne coniicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferimus eiusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua ostendimus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, quia iudex forma filii hominis apparebit. |
| 26 | Quae forma non est Patris, sed Filii, nec [ea] Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre: ut sit in iudicio conspicuus bonis et malis. |
| 27 | Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. |
| 28 | Qui non honorificat Patrem, non honorificat Filium. |
| 29 | « Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus quia Deus est, et aliud, cum tibi commendatur Deus quia Pater est. |
| 30 | Cum tibi Deus quia Deus est commendatur, creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidem [Aug., quidam] summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi Pater quia pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur, quia Pater non dici potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. |
| 31 | Sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam maiorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi: Honorifico Patrem; scio enim quod habeat Filium, et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat [te] dicens: Ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. |
| 32 | Qui ergo non honorificat Filium, nec Patrem honorificat, qui misit illum. |
| 33 | Ego, inquis, maiorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. |
| 34 | Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. |
| 35 | Quid enim tibi aliud videtur ista sententia [Aug., ita sentiendi], nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. |
| 36 | Non ergo vides, quia ita est sentiendum: Ubi [Aug., quia ita sentiendo, ubi] maiorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem. |
| 37 | Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Filium et Patrem. |
| 38 | VERS. 24. - Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam. |
| 39 | Non nunc transit, iam transiit a morte in vitam. |
| 40 | Et hoc attendite, qui verbum meum audit: et non dixit: credit mihi; sed, credit ei, qui misit me. |
| 41 | Verbum ergo Filii audiat, in Patre credat [Ms., et Aug., ut Patri credat]. |
| 42 | Quare Verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicuius audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquendi nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, nisi quia verbum eius est in me? Et quis est, qui audit verbum meum, nisi, qui audit me? [Aug.: Et quid est, audit verbum meum, nisi audit me?] Qui credit in me, credit etiam ei qui misit me: quia cum illi credit, verbum [Aug., verbo] eius credit; cum autem verbum eius credit, mihi credit, quia Verbum Patris ego sum. |
| 43 | Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita. |
| 44 | Cum ergo transierit in vitam, non erit in morte. |
| 45 | Mortuus ergo erat, et revixit, perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). |
| 46 | Fit proinde iam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam; a morte infidelitatis ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis ad vitam iustitiae. |
| 47 | Est ergo et ista [Aug., et ista quaedam] resurrectio mortuorum. |
| 48 | Aperiat illam plenius, et lucescat nobis, ut coepit. |
| 49 | » VERS. 25. - Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. |
| 50 | Hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de incarnatione eius, ut credant quia Filius Dei est, id est, sic eum propter se factum accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia aequalis est Patri in forma Dei. |
| 51 | Et ideo sequitur, et hoc ipsum commendans dicit: (VERS. 26) Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio gratiam [Ms., vitam] habere in semetipso. |
| 52 | « Quod ergo ait, Dedit Filio vitam habere in semetipso, breviter dicam: Genuit Filium, vitam in se habentem. |
| 53 | Neque enim erat sine vita, et accepit vitam, sed nascendo vita est. |
| 54 | Pater vita est non nascendo, Filius vita est nascendo. |
| 55 | Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. |
| 56 | Pater propter Filium est, Filius vero et quod [Filius] est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. |
| 57 | Hoc ergo dixit: Vitam dedi Filio, ut haberet eam in semetipso, tanquam diceret: Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium, qui esset vita in semetipso. |
| 58 | Pro eo enim, quod genuit, voluit intelligi dedit. |
| 59 | Tanquam si cuidam diceremus: Dedit tibi Deus esse. |
| 60 | » Sequitur enim et dicit: VERS. 27. - Et dedit ei potestatem facere iudicium, quia Filius hominis est. |
| 61 | Puto nihil esse manifestius; nam quia Filius Dei est, aequalis est Patri; non accipit hanc potestatem iudicium faciendi. |
| 62 | sed habet illam cum Patre in occulto. |
| 63 | Accipit autem illam, ut boni vel mali eum videant iudicantem, quia filius hominis est. |
| 64 | Visio quippe filii hominis exhibetur et malis. |
| 65 | Nam visio formae Dei non nisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). |
| 66 | Id est, solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia ostendet seipsum illis. Et ideo vide quid sequatur: (VERS. 28) Nolite mirari hoc, inquit. |
| 67 | Quid nos prohibet mirari? nisi illud quod revera miratur omnis qui non intelligit? ut ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem iudicium facere, quoniam Filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret [Al., iudicaret], quoniam Filius Dei est. |
| 68 | Sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri videre iniqui non possunt, oporteat [Ms., oportet] autem et iudicem vivorum et mortuorum, cum coram eo iudicabuntur, et iusti videant et iniqui; Nolite, inquit, hoc mirari. (VERS. 29.) Quoniam veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius: et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala gesserunt, in resurrectionem iudicii. |
| 69 | Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, ut resurgentes omnes viderent eum in forma in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. |
| 70 | Quae est autem vita aeterna, nisi illa visio quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3). |
| 71 | Quomodo et ipsum Iesum Christum, nisi quemadmodum unum verum Deum, qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis. |
| 72 | Secundum autem illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus apparet mundis corde, quanquam [Ms., quomodo] bonus Deus Israel rectis corde. |
| 73 | Quando autem iudicem videbunt mali, non eis videbitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae: in numero itaque [Forte, utique] malorum omnium et infidelium. |
| 74 | Propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum, quaerens ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). |
| 75 | Cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII, 35). |
| 76 | Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium supernum [Ms., sempiternum]: duas hic resurrectiones ipse Dominus Christus in his verbis nobis demonstrat. |
| 77 | Primam quae in fide est resurgendo a peccatis, de qua ait: Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, in qua mortui audient vocem Filii Dei. |
| 78 | Alteram ubi ait: Amen amen dico vobis, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. |
| 79 | Illa prior est resurrectio animarum, ista sequens resurrectio erit corporum. |
| 80 | Qui vero in hac prima resurgit, in secunda resurget ad gloriam. |
| 81 | Qui vero in hac prima non resurgit, in secunda tamen resurget, sed ad poenam. |
| 82 | Utramque facit Deus per Christum. |
| 83 | Qui hic resurgit per eum, ibi resurget ad eum. |
| 84 | Qui hic per eum non resurgit, nec ibi ad eum resurget. |
| 85 | « Hora autem nunc est, ut resurgant mortui; hora erit in fine saeculi, ut resurgant mortui. Sed resurgunt [Aug., resurgant] nunc in mente, tunc in carne. |
| 86 | Resurgant nunc in mente per verbum Dei, Filium Dei: resurgent tunc in carne per Verbum Dei, carnem factum filium hominis. |
| 87 | Neque enim ad iudicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est; nec tamen recedit a Filio Pater: quomodo ergo non ipse venturus est? quia non ipse videbitur in iudicio. |
| 88 | Videbunt in quem compunxerunt (Ioan. XIX, 37). |
| 89 | Forma illa erit iudex, quae stetit sub iudice; illa iudicabit, quae iudicata est: iudicata est enim inique, iudicabit iuste. |
| 90 | Talis apparebit iudex, qualis videri possit et ab eis, quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. |
| 91 | » Distinctio est inter illud verbum quod superius dixit, quod mortui audient vocem Filii Dei, et inter illud quod hic ait: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. |
| 92 | Ibi vero ait: audient, id est, obedient. |
| 93 | Ideo ista resurrectio est ad vitam, illa vero quae futura est, de qua dicit, audient vocem Filii Dei, audient ut resurgant ad iudicium; non addit hic ad vitam, quia omnes ad gloriam non resurgent, sed multi ad poenam. |
| 94 | Ideo addidit de futura resurrectione: Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est, damnationis, quia hic iudicium pro poena posuit. Tunc erit ultima pala [Ms., palea], quae separat bonos a malis, triticum a paleis. |
| 95 | Tunc ibunt impii in ignem aeternum, iusti autem in vitam aeternam. |
| 96 | Sequitur autem: VERS. 30. - Non possum a me ipso facere quidquam, sed sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est. |
| 97 | Fortassis ideo dixit, non possum a me ipso facere quidquam, quasi dixisset: A me ipso non sum, sed a Patre. |
| 98 | Pater enim a nullo alio est, Filius enim a Patre est. |
| 99 | Ideo dixit: Sicut audio, iudico, quia unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 100 | Sicut audit, iudicat; audit videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. |
| 101 | Non iudicat a semetipso, quia non est a semetipso. |
| 102 | Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus est, ut diximus. |
| 103 | Ab ipso enim audit et Filius, a quo genitus est, quia non est a se ipso, sed ab illo, a quo genitus est. |
| 104 | A quo illi est intelligentia, ab illo utique et scientia. |
| 105 | Ab illo igitur audientia, quae nihil est aliud quam scientia. |
| 106 | Potest quoque hoc ipsum quod dixit, sicut audio, iudico, de humanitatis natura intelligi, quam Dei Filius ex virgine sumpsit. |
| 107 | Cum ageret de resurrectione animarum, non dicebat, audio, sed iudico. |
| 108 | Audio enim, tanquam praecipientis Patris imperium. |
| 109 | Iam ergo sicut homo, sicut quo maior est Pater; iam ex forma servi, non ex forma Dei. |
| 110 | Sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est. |
| 111 | Unde est iudicium iustum hominis? Quia sequitur: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. |
| 112 | Ista missio, incarnatio est Christi, quae ad hoc facta est ut paterna voluntas in salutem humani generis per eum efficeretur. |
| 113 | Videtur enim in hoc loco ex his verbis Salvatoris nostri, velle eum insinuare nobis duas naturas in se esse, et veram habere animam, in qua sola voluntas est [Ms., solet voluntas esse]; quae etiam tanta coniunctione commista est divinitati, ut tota voluntas in ea spiritalis fuerit, non animalis, id est, carnalis. |
| 114 | Nam consequenter subiunxit: VERS. 31. - Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum. |
| 115 | Sicut in consequentibus dixit: Si glorifico me ipsum, gloria mea nihil est; sed qui misit me Pater, ipse me glorificat: sic et hic dictum est: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum. |
| 116 | Et paulo post: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me. |
| 117 | Nunc in se naturam hominis demonstrat; nunc in Dei maiestate aequalem se significat Patri; nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis ostendens; nunc doctrinam suam se non dicere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. |
| 118 | Nam hic ait: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum; et paulo post: Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum. Quomodo ergo non [Ms., nunc] est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem carnis? Nam et illud quod dixit: Non veni facere voluntatem meam, et Filius a se nihil potest facere, et alia multa huiusmodi; quae omnia non infirmant Filium, neque depreciant, nec a Patre disiungunt: siquidem et haec ideo sunt posita, ut vera incarnatio noscatur. |
| 119 | Nam quod dicit: Ego de Patre exivi, ego in Patre, et Pater in me; ego et Pater unum sumus, et qui me videt, videt et Patrem; et sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat: vera eius divinitas approbatur: quia voluntas Patris et Filii, una operatio, una denique gratia, eademque gubernatio est, sicut magister gentium docet ita scribens: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo (Rom. I, 7). |
| 120 | VERS. 32. - Alius est qui testimonium perhibet de me. |
| 121 | In sequentibus ostendit quis sit ille alius, qui testimonium perhibet de se, ubi ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Ioan. V, 37). |
| 122 | Testimonium Patris est de Filio in baptismo, ubi vox facta est de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit [Ms., complacui] (Matth. XVII, 5). |
| 123 | Simile quoque testimonium in monte sancto perhibuit Pater, audientibus tribus discipulis de Filio suo. |
| 124 | Et scio quia testimonium eius verum est. |
| 125 | Omne verum, a veritate verum est: Deus enim veritas est. |
| 126 | Et quidquid verum est, a Deo verum est. |
| 127 | « Atque id testimonium dixit, quid sit: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. |
| 128 | Deinde adiunxit, Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. |
| 129 | Ipsaque opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. |
| 130 | Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater qui misit eum. |
| 131 | Perhibuit Ioannes testimonium de Christo tanquam lucerna, non ad sanandos [Aug., satiandos] amicos, sed ad confundendos inimicos. |
| 132 | Iam antea praedictum erat a persona Patris: Paravi lucernam Christo meo; Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18). |
| 133 | Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae. |
| 134 | Sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te iubet exspectare. |
| 135 | Non ergo, quia illius hominis testimonium [Aug., testimonio] non erat opus. |
| 136 | Nam ut quid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna [remaneat] homo, et lumen lucernae sibi sufficere arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen dicit in lucerna debere remanere. |
| 137 | Dicit aliud testimonium Scriptura Dei, ubi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo; et in illa Scriptura Iudaei spem posuerant, in lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei. |
| 138 | Scrutamini, inquit, Scripturam (Ioan. III, 39, 40), in qua vos putatis vitam aeternam habere. |
| 139 | Ipsa testimonium perhibet de me, et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. |
| 140 | Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsum interrogate cui perhibet testimonium, et intelligite quae sit vita aeterna. |
| 141 | Et quia propter Moysen videbantur [Aug., volebant] repudiare Christum tanquam adversarium institutis et praeceptis, quae Moyses tradidit, rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna, dicens: |