monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p6, . . . <<<     >>> X. Quod sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius; et quod aequaliter cum Patre sit honorandus; et in quod credentes transeant de morte ad vitam. Venturam quoque pronuntiat horam, qua de monumentis boni malique resurgent.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER TERTIUS., CAPUT IX. Hominem triginta octo annos habentem in infirmitate sua Iesus dicendo: Tolle grabatum tuum, et ambula, in sabbato curavit, aequalem se, qui erat, faciens Deo.

1 CAPUT V. VERS. 1, 2, 3, 4. - Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.
2 Est autem Hierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
3 In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.
4 Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam, et movebatur aqua.
5 Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacunque detinebatur infirmitate.
6 « Probatica piscina quae quinque porticibus cingebatur, populus est Iudaeorum, legis undique custodia ne peccare debeat munitus.
7 Recte etenim lex, quae quinque libris Moysi descripta est, quinario numero figuratur; recte populus, qui in quibusdam munditiam vitae servare [Ms., munditiae vitae servire], in quibusdam vero solebat immundorum spirituum tentamentis agitari, per aquam significatur piscinae, quae nunc placida ventis stare, nunc eis irruentibus turbari consueverat.
8 Et bene piscina eadem probatica vocatur: probata quippe Graece oves dicuntur.
9 Quia erant nimirum in illo populo, qui dicere Domino nossent: Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi in saecula (Psal. LXXVIII, 13).
10 Vulgo autem probatica, id est, pecualis piscina fertur appellata, quod in ea sacerdotes hostias lavare consueverint.
11 Multitudo languentium, quae in memoratis porticibus iacebat, aquae motum exspectans, significat eorum catervas, quae [Beda, qui] legis verba audientes, suis se hanc viribus implere non posse dolebant, atque ideo Dominicae auxilium gratiae totis animae affectibus implorabant.
12 Caeci erant, qui necdum perfectum fidei lumen habebant; claudi erant, qui bona quae noverant, operandi gressibus implere nequibant; aridi, qui quamlibet oculum scientiae habentes, pinguedine tamen spei et dilectionis egebant.
13 Tales in quinque porticibus iacebant, sed nonnisi in piscina angelo veniente sanabantur; quia per legem cognitio peccati, gratia autem remissionis nonnisi per Iesum Christum facta est (Rom. III, 21, seq.).
14 Hunc designat angelus, qui invisibiliter descendens in piscinam, ad suggerendam vim sanandi movebat aquam.
15 Descendit enim carne indutus magni consilii angelus (Isai. IX, 6), id est, paternae voluntatis nuntius, in populum Iudaeorum, et movit peccatores factis ac doctrina sua, ut occideretur ipse, qui sua morte corporali non solum spiritaliter languentes sanare, sed et mortuos vivificare sufficeret.
16 Motus ergo aquae passionem Domini, qua [Ms. et Beda, quae mota turbataque Iudaeorum gente] mota turba a Iudaeorum gente facta est, insinuat; et quia per eamdem passionem redempti sunt credentes a maledicto legis, quasi descendentes in aquam piscinae turbatam sanabantur, qui eatenus iacebant in porticibus aegroti.
17 Legis siquidem littera, quae nescientes quid agendum, quid vitandum esset, docuit; nec tamen edoctos, ut sua decreta complerentur, adiuvit, quasi eductos de sedibus ignorantiae prioris, in porticibus suis continebat, nec sanabat languidos: gratia autem Evangelii, quae per fidem ac mysterium Dominicae passionis sanat omnes languores iniquitatum nostrarum, a quibus in lege Moysi non potuimus iustificari, quasi electos de porticibus legis aegrotos in aquam piscinae turbidam, ut sanari possint, immittit, quia a peccatis quae lex ostenderat per aquam baptismatis abluit, testante Apostolo: Quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3).
18 Bene autem dicitur quia qui primus descendisset post motum aquae, sanus fiebat, a quocunque languore tenebatur; quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 5).
19 Et qui in unitate catholica Christi mysteriis imbuitur, sanus fit a quocunque peccatorum languore detinebatur [Beda, detineatur]; quisque autem ab unitate discrepat, salutem quae ab uno est, consequi non valet.
20 Haec de primo evangelicae lectionis miraculo quod Dominus dedit locuti, nunc de secundo quod ipse dederit, fraternitati vestrae loquamur, in quo etiam ipso unus commendatur sanatus: non quia omnipotentis pietas Salvatoris omnes quos ibi languentes invenit, sanare nequit [Beda, nequiverit], sed ut doceret, praeter unitatem catholicae fidei nullum cuilibet locum patere salutis.
21 VERS. 5. - Erat autem quidam homo ibi, inquit, triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
22 Homo iste multorum infirmitate detentus annorum significat peccatorem quemlibet, enormi scelerum magnitudine vel numerositate depressum, cuius significando reatui, etiam motus [Beda, modus] temporis, quo iste languebat, congruit; nam duodequadraginta annos habebat in infirmitate: quadragenarius autem numerus, qui denario quater ducto conficitur, pro perfectione rectae conversationis solet in Scripturis accipi; quia quisquis perfectam conversationem [Ms. et Beda, perfectae conversationis opera] egerit, legis profecto decalogum per quatuor sancti Evangelii libros implet: ad quam nimirum perfectionem [Ms., a qua . . . perfectione] duo minus habet, qui a Dei et proximi dilectione, quam legis pariter et Evangelii Scriptura commendat, vacuus incedit.
23 Quod etiam mystice Dominus sanans infirmum docuit, cum ait: VERS. 8. - Surge, tolle grabatum tuum, et ambula.
24 Surge enim dicitur, vitiorum torporem, [in] quibus diu languebas, excute, et ad exercitium virtutum, quibus perpetuo salveris, erigere.
25 Tolle grabatum tuum, id est, porta.
26 Diligis proximum tuum? Patienter eius infirma tolerando porta, qui te adhuc tentationum fasce depressum diu patienterque sustinuit.
27 Alter, enim, alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2).
28 Et sicut alibi dicitur: Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2).
29 Ambula autem; toto corde, tota anima, tota virtute Deum dilige, et ut ad eius visionem pertingere merearis, quotidianis bonorum operum passibus de virtute in virtutem progredere, nec fratrem quem sufferendo ducis ob amorem eius ad quem pergis, deseras [Ms., deserens]; nec ob fratris amorem, ab illo quaerendo cum quo manere desideras, intentionem recti incessus avertas [Ms., avertens]; sed ut perfecte possis salvari, surge, tolle grabatum tuum et ambula, id est, relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre, et in universis quae agis, vide ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndum faciem tui festines Redemptoris.
30 Surge bona operando, porta grabatum diligendo proximum, et ambula exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei (Tit. II, 13).
31 Sed o mira perfidorum dementia! qui ad tam inopinatam diu languentis sanationem credere ac spiritaliter sanari debuerant, e contra scandalizantur, et salvato pariter ac Salvatori calumnias struunt.
32 Salvato quidem, quia sabbato grabatum tulerit; Salvatori autem, quia sabbato illum salvari, et grabatum tolli praeceperit, quasi melius ipse diem sabbati [Ms., ipsi de sabbato] quam tanta divinitatis potentia nosset. (VERS. 10.) Dicebant, inquit, Iudaei illi qui sanus [Ms., sanatus] fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
33 Litteram legis stulte defendebant ignorando dispensationem eius, qui legis quondam edicta per servum decernens, nunc ipse adveniens eamdem legem gratia mutare disposuit; ut quod iuxta litteram diu carnales carnaliter observabant, deinceps spiritales spiritaliter observandum cognoscerent. Sabbato quippe [Al. quidem] carnali, quod iuxta litteram custodiebatur, populus [Edit. custodiebat populus] ab omni opere servili die septima vacare praeceptus est; spiritale autem sabbatum est in luce gratiae spiritalis, quae septiformis accipitur, quia non una, sed omni die nos ab inquietudine vitiorum manere feriatos oportet.
34 Si enim iuxta vocem Dominicam, omnis, qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34), patet liquido quia peccata recte opera servilia intelliguntur, a quibus quasi in die septima in praeceptione [Beda, perceptione] gratiae spiritalis, immunes incedere iubemur, nec solum a pravis continere, sed et bonis insistere factis. [Quod] in hac quoque lectione Dominus typice ostendit, cum eum qui duodequadraginta annos languebat, in die sabbati non solum surgere, verum etiam grabatum tollere et ambulare praecepit: videlicet insinuans eos qui longo vitiorum languore tabescunt, et Dei ac proximi dilectione [Ms., dilectionis] inanes, quasi a perfecta virtutum summa duo minus habent, iam per donum sancti Spiritus a vitiis posse resurgere, eorumque discusso torpore, eum fraternae dilectionis onere ad visionem debere sui properare conditoris.
35 Nam sequitur: VERS. 14. - Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit ei: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
36 Quod autem is qui sanatus est Iesum non in turba adhuc positus, sed post in templo cognoscit, mystice nos instituit ut si vere conditoris nostri gratiam cognoscere, si eius amore confirmari, si ad eius visionem pervenire desideramus, fugiamus sollicite turbam, non solum turbantium nos cogitationum affectuumque pravorum, verum etiam hominum nequam, qui nostrae sinceritatis possunt impedire propositum, vel mala videlicet exemplo suo monstrando, vel bona nostra opera deridendo, aut etiam prohibendo.
37 Confugiamus seduli ad domum orationis, ubi secreta libertate Dominum invocantes, et de perceptis ab eo beneficiis gratias agamus, et de perceptionis [Ms. et Beda percipiendis] humili devotione precemur.
38 Imo etiam ipsi templum Dei sanctum, in quo venire et mansionem facere dignetur, existere curemus, audientes ab Apostolo: Quia corpus vestrum templum est Spiritus sancti, qui in vobis est (I Cor. VI, 19).
39 Inter quae diligentius intuendum, fratres mei, quod inveniens in templo quem sanaverat, Dominus ait illi: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
40 Quibus verbis aperte monstratur quia propter peccata languebat, nec nisi dimissis eisdem peccatis poterat sanari; sed qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere.
41 Unde et caute praemonuit ne amplius peccando gravioris sibi sententiam damnationis contraheret.
42 Quod non ita sentiendum est, quasi omnis qui infirmatur, ob peccata infirmetur.
43 » Saepe infirmatur homo ne extollatur in donis Dei, sicut de Paulo apostolo legitur (II Cor. XII, 7); saepe ut probetur, tribulatur, sicut beati Iob patientia tribulata et probata est; saepe infirmitas pro castigatione datur, ut illud: Flagellat Deus omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6); quibusdam vero infirmitas pro gloria Dei datur, ut de caeco nato, vel de Lazaro legitur.
44 Novit Dominus pro quo quemlibet iubeat infirmari, vel dimittat saepe occulto hominibus iudicio, sed nunquam iniusto.
45 « Sed discamus flagellis piissimi Redemptoris nostri humiliter substerni, arbitrantes nos minus pati quam meremur, semper illius sententiae memores: Quia beatus homo, qui corripitur a Domino (Iob. V, 17).
46 Et ipse in Apocalypsi: Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19).
47 Longaevo autem languenti, interius exteriusque sanato, id est, et a flagellis apertae castigationis et a peccatis quibus haec merebatur erepto; Iudaei e contra male intus languidi iam deterius aegrotare incipiunt, persequendo videlicet Iesum, qui hoc faceret in sabbato.
48 Persequebantur autem eum quasi legis auctoritatem simul et divinae operationis exempla secuti; quia et Dominus sex diebus mundi perfecta creatione, septimo requievit [Beda, requieverit] ab omnibus operibus suis, et populum sex diebus operari, septimo vacare praeceperit; non intelligentes quia carnalia legis decreta paulatim erant spiritali interpretatione mutanda, apparente illo qui non tantum legislator, sed et finis legis est Christus, ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4); neque animadvertentes quia conditor in die septima non ab opere mundanae gubernationis et annuae, imo quotidiana [Ms., cottidianae. . . substitutionis] rerum creatarum substitutione, sed a nova creaturarum institutione cessavit.
49 » Quod vero dicitur, Requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis, ita intelligendum est, cessasse Deum a novarum conditione creaturarum.
50 Quid vero hic ipsa Veritas ait? VERS. 17 - Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
51 Operatur Pater et Filius, ut naturarum diversitas permaneat, quae in prima conditione mundi conditae sunt.
52 Ideo dictum est in Psalmo: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15), non incognita animarum genera, sed eiusdem substantiae animas, quae in primo homine condita est, reformat.
53 « Quapropter Psalmista cum non solum primordialem mundi creationem, sed et quotidianam creaturae gubernationem ad laudem creatoris referret, ait inter caetera: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24).
54 Si autem Christum Dei virtutem et Dei sapientiam recte confitemur, et omnia in sapientia fecit ac regit Deus, constat nimirum quia Pater usque modo operatur, operatur et Filius; ergo Pater meus, inquit, non solum sex, ut putatis, diebus primis operatus est, verum usque modo operatur, non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant propagando.
55 Et ego operor, subauditur, usque modo, cum eo cuncta disponens, regens, accumulans; ac si aperte dicat: Quid mihi invidetis? Cur me vituperatis, caeci legis lectores [Beda, legislatores], quod in forma hominis sabbato salutem unius hominis operatus sim, qui in natura divinitatis una cum Deo Patre totum genus humanum, imo totam mundi machinam, et cuncta visibilia et invisibilia quietus semper operor? Sed ipsi talis ac tanti mysterii minus capaces, propterea magis quaerebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
56 In eo maxime dolebant, quia is quem verum ex infirmitate carnis hominem cognoverant, verum se Dei Filium credi voluisset, id est, non gratia adoptatum, ut caeteros sanctos, quibus loquitur Propheta: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6); sed natura Patri per omnia aequalem.
57 » Notandum sane quod dictum est, aequalem se faciens Deo, a Iudaeorum persona dictum, qui putabant Dominum Iesum praedicando se facere quod non esset, et non veraciter intimare quod esset.
58 « Commoti igitur Iudaei, et indignati sunt.
59 Merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo; sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum.
60 Carnem videbant, Deum nesciebant; habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant.
61 Caro enim illa templum erat, Deus inhabitabat intus.
62 Non ergo Iesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat: non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos.
63 Quis namque sit Christus, (catholicis loquor,) nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, non caro tantum; sed Verbum caro factum est, et habitavit [Aug., ut habitaret] in nobis.
64 Recensete de Verbo, quod nostis.
65 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
66 Hic aequalitas cum Patre.
67 Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: hac carne maior est Pater.
68 Ita Pater et aequalis et maior: aequalis Verbo, maior carne; aequalis ei per quem fecit nos, maior eo qui factus est propter nos.
69 » Commotis vero et turbatis Iudaeis, quia se aequalem Christus Patri fecit, qui hominem tantummodo intellexerunt, non Deum; carnem viderunt, divinitatem non crediderunt; dixit enim: VERS. 19. - Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
70 « Non alia opera facit Pater quae videat Filius, et alia Filius cum [Ms., quae] viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse Pater et Filius facit.
71 Secutus enim ait [Ms., sequitur enim] Quaecunque ille fecerit, haec [et] Filius similiter facit.
72 Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit: sed quaecunque ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
73 Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater; si per Filium facit Pater quae facit, non alia Pater, alia Filius facit, sed eadem opera sunt Patris et Filii.
74 Et quomodo eadem facit Filius, eadem et Pater similiter.
75 Ne forte eadem, sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter.
76 Et quomodo possit eadem non similiter, » dum omnia, quae Pater facit, per Filium facit? Sicut dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
77 Ideo similiter dixit, quia eadem facit Filius, quae facit et Pater: quia una Patris et Filii in divinitate substantiae est [Ms., substantia et] operatio, una voluntas et potestas, una vita et essentia, et aequalia omnia sunt in Patre et Filio, nisi quod Pater pater est, et Filius filius est.
78 Separatio est in personis, sed unitas in natura.
79 Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
80 Non debemus carnaliter intelligere hanc sententiam, « quasi duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis, alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis; quae omnia phantasmata cordis sunt.
81 » Talis cogitatio procul a pectoribus Christianis expellenda est.
82 Ergo de Filio et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Pater minorem quam Filius, nec Dei Filius maiorem, quam Pater habet personam, cum Patri et Filio nulla distantia divinitatis sit, sed una maiestas.
83 Quod enim ait Filium nihil facere, nisi quod viderit Patrem facientem, non corporaliter intelligendum est, quia non corporalibus modis Deus videt: sed visus ei omnis in virtute naturae est; neque enim partitio esse poterit in simplici natura divinitatis; sed [idem est] Filio videre Patris opera, cum Patre aequaliter facere, quia idem est Filio videre et esse.
84 Ideo subiecit: Omnia enim quaecunque facit Pater, eadem et Filius facit similiter.
85 Significationem unius naturae ostendit et unius operationis, quia communis [est] operatio Patris et Filii, quorum est una natura, una etiam et operatio.
86 Ideo consequenter subiunxit: (VERS. 20) Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit.
87 Ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam.
88 Ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius; et ne qua ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia quae ipse faceret, monstraret, continuo ait: Et maiora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini.
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p6, . . . <<<     >>> X. Quod sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius; et quod aequaliter cum Patre sit honorandus; et in quod credentes transeant de morte ad vitam. Venturam quoque pronuntiat horam, qua de monumentis boni malique resurgent.
monumenta.ch > Varro > XXII. > V. > XXIII. > XXXI. > LXII. > XXVI. > XVI. > X. > LIII. > XXXVIII. > XLII. > faciens Deo.