Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SECUNDUS., CAPUT VIII. Reguli cuiusdam filius aegrotans absentis Domini voce sanatur.
| 1 | VERS. 46. - Erat autem quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. |
| 2 | Regulus vero diminutivum nomen est a rege; et ideo forsitan regulus dicitur iste, qui salutem poposcit filio suo, quia plenam non habuit fidem. Habuit, et non habuit, ideo audivit: (VERS. 48.) Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. |
| 3 | « Qui enim salutem quaerebat pro filio, procul dubio credebat: neque enim ab eo quaereret salutem, quem non crederet Salvatorem. |
| 4 | Quare ergo dicitur, nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante credebat quam signum videret? Sed mementote quod petiit, et aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. |
| 5 | Poposcit namque ut descenderet et sanaret filium eius. |
| 6 | Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. |
| 7 | Minus itaque in illo credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. |
| 8 | Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus, ubi non esset Deus. |
| 9 | Ex magna ergo parte diffusus [Ms., diffisus] est, quia honorem non dedit maiestati, sed praesentiae corporali: et salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit Deum ( Apud Greg. deest, Deum). |
| 10 | Sed Dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur, indicat: solo iussu salutem reddidit, qui voluntate omnia creavit. |
| 11 | Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quoniam, sicut, alio evangelista attestante, didicimus, centurio ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus iacet paralyticus in domo, et male torquetur. |
| 12 | Cui a Iesu protinus respondetur: Ego veniam, et curabo eum (Matth. VIII, 6, 7). |
| 13 | Quid est quod regulus rogat ut ad eius filium veniat, et tamen corporaliter ire recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. |
| 14 | Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime pervidemus. |
| 15 | Dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. |
| 16 | Redemptor vero noster, ut ostenderet quia quae alta sunt hominum, sanctis despicienda sunt; et quae despecta sunt hominum, despicienda non sunt sanctis, ad filium reguli ire noluit, et ad servum centurionis ire paratus fuit. |
| 17 | Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines. |
| 18 | Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus, pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. |
| 19 | Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. |
| 20 | » Hoc est quod Apostolus ait: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). |
| 21 | VERS. 50, 51, 52. - Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. |
| 22 | Incipit enim iam fidem habere in sermone Iesu, et ideo sanitatem meruit filii; et qui ex parte dubius venit, fidelis recessit, et ideo sanitatem meruit filii. |
| 23 | Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, nuntiantes quod filius eius viveret. |
| 24 | Interrogavit ergo horam ab eis, in qua melius habuerat. |
| 25 | Dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. |
| 26 | Septenarius numerus sanctificatus est in donis Spiritus sancti, in quo sanitas omnibus credentibus constat, quia in sancto Spiritu, qui est donum Dei, remissio est omnium peccatorum credentibus. |
| 27 | Septenarius quoque numerus, si dividitur in tria et quatuor, sanctam Trinitatem significat in trinario numero; et omnium creaturarum perfectionem in quaternario, propter quatuor elementa plenaria [Ms., plenalia], et quatuor plagas mundi, et quatuor anni tempora. |
| 28 | Quae omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso creata sunt, constant et gubernantur, quomodo [Ms., quoniam] in ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). |
| 29 | VERS. 53. - Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit. |
| 30 | Et credidit ipse, et domus eius tota, quia nuntiatus est ei filius eius sanus. |
| 31 | Ad solum ergo sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud autem miraculum sola domus [illa] credidit. |
| 32 | Quae res protendit [Ms., portendit] in multitudine fidem Gentium, et in paucitate fidem Iudaeorum. |
| 33 | Gentes vero solo sermone, id est, praedicatione apostolica crediderunt; Iudaei vero signa viderunt ipsum Dei filium facientem, et tamen pauci crediderunt ex eis. |