Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SECUNDUS., CAPUT VII Ad puteum Iacob mulieri Samaritanae Christus se manifestans plurima mystice loquitur, et multi Samaritanorum credunt in eum, dicentes: Vere hic est Salvator mundi.
| 1 | VERS. 5, 6. - Venit Iesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. |
| 2 | Erat enim ibi fons Iacob. |
| 3 | Iesus, inquit, fatigatus itinere, sedebat sic super fontem. |
| 4 | Super fontem videlicet putei, [qui erat in praedio, quod] sanctus Iacob Ioseph filio suo dereliquerat: quod praedium non tam Ioseph quam Christo arbitror derelictum, cuius figuram sanctus Ioseph patriarcha portavit, quem vere sol adorat et luna, et omnes stellae benedicunt. |
| 5 | Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum qui legitimus patriarchae haeres est factus. |
| 6 | Dicit evangelista: Iesus autem fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem [Ms., supra puteum]. |
| 7 | Evangelica sacramenta in Domini nostri Iesu Christi dictis factisque signata, non omnibus patent; et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando afferunt plerumque pro salute perniciem et pro cognitione veritatis errorem. |
| 8 | Inter quae illud est sacramentum quod scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Iacob, fessumque ab itinere resedisse, a muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem loco Scripturarum discutienda et pertractanda dicuntur. |
| 9 | De qua re id primum tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodire oportet ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio. |
| 10 | Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. |
| 11 | Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneo ergo intelligi [Ms., intelligere] mundi huius infirmas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 24). |
| 12 | Nam sexta aetas senectus est, quoniam prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta gravitas. |
| 13 | Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate, id est, senectute concluditur, quia senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster creator nobis et reparator advenit, ut moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum luto terreno in coelestia regna transferret. |
| 14 | Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. |
| 15 | Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior, dictum est ab Apostolo: Et si exterior homo noster corrumpitur, interior autem renovatur de die in diem. |
| 16 | Rectissime omnino, quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus Christiana disciplina renuntiat. |
| 17 | Hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam et nobis vocatis a Christo ad invisibilium amorem, homo interior recreatus, ad interiorem lucem quae nunquam occidit, revertatur; secundum apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non videntur. |
| 18 | Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt. |
| 19 | Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod sedit, humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. |
| 20 | De hac infirmitate carnis Propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem; de humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem (Philip. II, 8). |
| 21 | Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam. |
| 22 | Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae aquae implendae gratia venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritalis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit? Sed scilicet sitiebat Deus mulieris illius fidem, quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idololatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo Iudaeorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum dedecus adduxerant [Ms., decus addixerant]. |
| 23 | Venerat autem Iesus Dominus noster ut gentium multitudinem, quae simulacris servierat, ad munimentum fidei Christianae et incorruptae religionis adduceret. |
| 24 | Non enim est, inquit, sanis opus medicus, sed male habentibus. |
| 25 | Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. |
| 26 | VERS. 7. - Dixit ergo ad eam Iesus: Mulier, da mihi bibere. |
| 27 | Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster post paululum veniunt discipuli eius, qui perrexerant in civitatem, ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. |
| 28 | Ille autem dixit eis: Ego aliam habeo escam manducare, quam vos nescitis. |
| 29 | Dicunt ergo discipuli eius ad alterutrum: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Iesus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit, et ut perficiam opus eius. |
| 30 | Nunquid hic intelligitur alia voluntas Patris qui eum misit, et opus eius quod perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus eius, talis et potus. |
| 31 | Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus eius. Sed illa carnaliter intelligens respondit: (VERS. 9.) Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere poscis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. |
| 32 | Cui Dominus noster dixit: VERS. 10. - Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, ut dedisset tibi aquam vivam. |
| 33 | Ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipse intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem eius, eidem sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. |
| 34 | Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait: Si scires donum Dei; et sicut idem Ioannes testatur alio loco dicens: Quoniam stabat Iesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat [ad me] et bibat. |
| 35 | Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VIII, 37, 38). |
| 36 | Consequenter omnino, qui credit in me, inquit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, quia primo credimus, ut haec dona mereamur. |
| 37 | Haec ergo flumina aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius sitiebat. |
| 38 | Cuius aquae vivae interpretationem ita subiicit: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. |
| 39 | Nondum autem erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. |
| 40 | Hoc itaque donum Spiritus sanctus est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). |
| 41 | Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit. Sic enim respondit: (VERS. 11, 12) Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. |
| 42 | Unde mihi habes dare aquam vivam? Nunquid tu maior es Patre nostro Iacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? Nunc vero iam Dominus exponit quid dixerit: (VERS. 13, 14) Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista, sitiet iterum. Qui autem de aqua, quam [ego] dedero, biberit, non sitiet in sempiternum. |
| 43 | Sed aqua illa quam dedero, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. |
| 44 | Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. |
| 45 | Quid enim respondit? (VERS. 15, 16.) Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. |
| 46 | Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. |
| 47 | Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur; namque cum mulier dixerit: Non habeo virum, VERS. 18. - Dicit ei Iesus: Bene dixisti non habere te virum. |
| 48 | Quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere [Ms., verum] dixisti. |
| 49 | Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur: sed de illo dono Dei si aliquid iam gustavimus, spiritaliter ista tractemus. |
| 50 | Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. |
| 51 | Quod autem dictum est: Et nunc quem habes, non est tuus vir, de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti; nunc autem hic quem habes, id est, quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. |
| 52 | Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est, quinque librorum copulatione tenebatur; potest movere quomodo dici potuerit, quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret? Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit (Ioan. V, 46), quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat; cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritaliter intelligendos multo beatius amplectatur? Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus; unus, qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem, et quoslibet colores, formasque corporum cernimus; alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo diiudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. |
| 53 | Istis itaque carnalibus sensibus quinque prima hominis aetas imbuitur, necessitate naturae mortalis, qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. |
| 54 | Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. |
| 55 | Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam legitimi, quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. |
| 56 | Cum autem quisque venerit ad eam aetatem cui vita possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non iam illis sensibus rectoribus utitur; sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subiiciens corpus suum; cum anima non iam viris quinque, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 3), amplexus spiritalia, sine ullo separationis timore aeterna perfruitur vita. |
| 57 | Quis nos enim separare potuerit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subiugati [Ms., subiugari], post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam verbum Dei acceperat in coniugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. |
| 58 | Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc. |
| 59 | Id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor: Et voca virum tuum, id est, spiritu intelligentiae praesens esto. |
| 60 | Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam coniugem regit: non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: Nemo scit quid est in homine, nisi spiritus hominis. |
| 61 | Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus Dei est, de quo iterum dicit: Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. |
| 62 | Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intentus est et se pietate subiicit Deo, intelligit homo quae spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est. |
| 63 | Voca ergo, inquit, virum tuam, id est, spiritum, qui est in te, quo potest homo intelligere spiritalia, si eum lux veritatis illustret. |
| 64 | Ipse adsit cum loquor tibi, ut spiritalem aquam possis accipere. |
| 65 | Et cum illa diceret: Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti. |
| 66 | Quinque enim viros habuisti, id est, quinque sensus carnis te in prima aetate rexerunt, et nunc, quem habes, non est tuus vir, quia non in te est spiritus, qui intelligat Deum, cum quo legitimum potes habere coniugium; sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina - contaminatione corrumpit. |
| 67 | Et fortasse ut intelligentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum; nam prima eius responsio est: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque in quo haurias, habes, et puteus altus est. |
| 68 | Tertia: Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. |
| 69 | Quarta: Non habeo virum. |
| 70 | Quinta: Video quia propheta es tu, patres nostri in monte hoc adoraverunt. |
| 71 | Nam ista responsio carnalis est; carnalibus enim datus fuerat locus terrenus, ubi orarent: spiritales autem spiritu et veritate oraturos Dominus dixerat; quia posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem. |
| 72 | Dicit enim: Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus. |
| 73 | Cum ergo venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. |
| 74 | Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat, venisse non videt; verumtamen misericordia Domini nunc error iste tanquam adulter expellitur. Dicit enim [ei] Iesus: Ego sum, qui tecum loquor. |
| 75 | Quo audito, illa non respondit; sed statim relicta hydria sua, abiit in civitatem festinans, ut evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. |
| 76 | Nec hoc, quod relicta hydria discessit, negligenter praetereundum est; hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt voluptatem; qua percepta iterum in eius appetitu inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, sitiet iterum. |
| 77 | Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit. |
| 78 | VERS. 19. - Dicit ei mulier: Domine, ut video, quia propheta es tu. |
| 79 | « Coepit venire vir, sed nondum plene venit. |
| 80 | Prophetam Dominum putabat. |
| 81 | Erat quidem et propheta; nam de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV, 24). |
| 82 | Item de illo dictum est ad Moysen: Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum similem tui (Deut. XVIII, 18); similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam maiestatis. |
| 83 | Ergo invenimus Dominum Iesum dictum prophetam. |
| 84 | Proinde iam non multum errat mulier ista, Video, inquit, quia propheta es tu. |
| 85 | Incipit virum adulterum excludere, cum ait: Video quia propheta es; et incipit quaerere quod illam solebat movere. |
| 86 | Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Iudaeos, quia Iudaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum: Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant; et eo Iudaei meliores se esse laetabantur, quia in templo adorabant Deum. |
| 87 | Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis; quia dicebant eis: Quomodo vos iactatis [Al., laetatis; al., laetamini], et ideo vos nobis meliores esse perhibetis, quia templum habetis, quod nos non habemus? Nunquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo adoraverunt? Nonne in isto monte adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. |
| 88 | Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes, illi pro templo, isti pro monte inflammabantur [Ms. et Aug., inflabantur] adversus se invicem. |
| 89 | Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cuius vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. |
| 90 | VERS. 20, 21. - Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis adorare oportet. |
| 91 | Dicit ei Iesus: Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. |
| 92 | Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum: Dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, sponsa mea, columba mea, immaculata mea, et veni: iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit; flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit, vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 10, 12). |
| 93 | Merito iam praesente viro audit: Mulier crede mihi, iam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. |
| 94 | Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. |
| 95 | Mulier, crede mihi, quia nisi credideritis, non intelligetis: Ergo mulier crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. (VERS. 22, 23.) Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. Sed veniet hora, [quando?] et nunc est, [quae ergo hora?] quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. |
| 96 | VERS. 24. - Spiritus est Deus. |
| 97 | Si corporeus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. |
| 98 | Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu oportet adorare. |
| 99 | Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis, quia salus ex Iudaeis est. |
| 100 | Multum dedit Iudaeis; sed noli istos reprobos accipere. |
| 101 | Parietem illum accipe, cui adiunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, qui est Christus, copularentur. |
| 102 | Unus enim paries a Iudaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes distabant, donec in angulo [Al., Christo] coniunguntur. |
| 103 | Alienigenae autem et hospites erant Gentes, et peregrini a testamento [Ms., testamentis] Dei. |
| 104 | Secundum ergo hoc dictum est: Nos adoramus quod scimus. |
| 105 | Ex persona quidem Iudaeorum dictum est, sed non omnium Iudaeorum, non reproborum Iudaeorum: sed de qualibus fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt (Act. IV, 34). |
| 106 | Non repulit enim Deus plebem suam quam praescivit. |
| 107 | Audivit hoc mulier ista, et addidit. |
| 108 | Iam dudum prophetam dixerat: vidit alia [Aug., vidit talia] dicere eum, cum quo loquebatur, qui etiam [Ms., iam] plus esset quam propheta. |
| 109 | Et quid respondit, videte: Dicit ei mulier: Scio, quia Messias veniet, qui dicitur Christus; cum ergo venerit, ille nobis omnia demonstrabit. |
| 110 | Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Iudaei, et nos de monte contendimus; cum ille venerit, montem spernet, et templum evertet. |
| 111 | Docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate oportet [Ms., noverimus] adorare. |
| 112 | Sciebat, quis eam posset docere, sed iam docentem nondum agnoscebat. |
| 113 | Iam ergo digna erat, cui manifestaretur. |
| 114 | Messias autem unctus est: unctus enim Graece Christus est, Hebraice Messias. |
| 115 | Ergo dicit ei mulier: (VERS. 25) Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. |
| 116 | Cum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia. |
| 117 | VERS. 26. - Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. |
| 118 | Vocavit virum suum, factus est vir caput mulieris, factus est Christus caput viri. |
| 119 | Iam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura [Al., ductura]. |
| 120 | Posteaquam audivit hoc, Ego sum, qui loquor tecum, iam ultra quid diceret, quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, crede mihi? (VERS. 27.) Et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. |
| 121 | Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. |
| 122 | Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. (VERS. 28.) Nemo tamen dixit, quid quaeris? aut quid loqueris cum ea? Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit ad civitatem. |
| 123 | Audito Ego sum, qui loquor tecum, et recepto in corde Christo Domino, quid faceret nisi iam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Proiecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. |
| 124 | Discant qui volunt evangelizare, proiiciant hydriam ad puteum. |
| 125 | Recordamini quid superius dixerim de hydria. |
| 126 | Hydria vas erat, unde aqua hauriebatur; Graeco nomine appellatur hydria, quoniam Graece, aqua, ὕδωρ dicitur, tanquam si aquarium diceretur. |
| 127 | Proiecit ergo hydriam, quae non iam usui, sed oneri fuit, avida quippe desiderabat aqua illa satiari. |
| 128 | Ut nuntiaret Christum, onere abiecto cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: (VERS. 29) Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. |
| 129 | Proiecit hydriam, et abiit, et nuntiavit civitati pedetentim, ne illi quasi iam irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. |
| 130 | Ait enim: Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci: nunquid ipse est Christus? VERS. 30, 33. - Exierunt de civitate, et veniebant ad eum, et rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. |
| 131 | Ierant enim emere cibos, et venerant. |
| 132 | Ille autem dixit: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. |
| 133 | Dicebant ergo discipuli ad invicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligat aquam? Ecce discipuli nondum intelligunt escam. |
| 134 | Audivit autem cogitationes illorum, et iam instruit, ut magister, non per circuitum, sicut illa cuius adhuc virum requirebat, sed iam aperte dicit eis Iesus: (VERS. 34.) Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui me misit. |
| 135 | Ergo et potus ille [Ms., ipse] erat in illa muliere, ut faceret voluntatem eius qui eum misit. |
| 136 | Ideo dicebat: Sitio, da mihi bibere: scilicet, ut fidem in ea operaretur, et fidem eius biberet, et eam in corpus suum traiiceret: corpus enim eius est Ecclesia. |
| 137 | (VERS. 35.) Ergo, inquit, ipse est cibus meus, ut faciam voluntatem eius qui me misit. |
| 138 | Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis [venit]? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. |
| 139 | Vos quatuor menses computatis ad messem, ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. |
| 140 | Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia iam albae sunt regiones ad messem. |
| 141 | Ergo messores missurus est [Ms., sum]? In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, et alius qui seminat, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit. |
| 142 | VERS. 38. - Ego misi vos metere quod vos non laborastis. |
| 143 | Alii laboraverunt, et vos in eorum laborem introistis. |
| 144 | Quid ergo? Messores misit, non seminatores. |
| 145 | Quo messores? ubi iam alii laboraverunt. |
| 146 | Nam ubi iam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, iam maturum factum, falcem et trituram desiderabat. |
| 147 | Quo ergo erant messores mittendi? ubi iam prophetae praedicaverunt: ipsi enim seminatores. |
| 148 | Nam si ipsi non seminatores, sed messores erant, unde ad illam mulierem pervenerat, quae ait: Scio quia Messias venit? Iam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. |
| 149 | Misi vos: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in eorum labores introistis. |
| 150 | Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Iacob. |
| 151 | Legite labores illorum: in omnibus eorum laboribus est prophetia Christi; et ideo seminatores. |
| 152 | Moyses et caeteri patriarchae, et omnes prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo iam in Iudaea messis parata erat. |
| 153 | Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot millia hominum pretia rerum suarum afferebant; et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur (Act. IV, 35). |
| 154 | Vere matura messis! Quid inde factum est? De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ipsa [Aug., ista] messe dicitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). |
| 155 | Ad istam ergo messem non apostoli, sed angeli mittuntur [Ms., mittentur]. |
| 156 | Messores, inquit, angeli sunt (Matth. XIII, 39). |
| 157 | Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat in fide purgari. |
| 158 | Illa ergo messis iam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi prophetae laboraverunt. |
| 159 | Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat, et qui metit? Disparis temporis labores habuerunt, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam. |
| 160 | VERS. 39-42. - Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum, propter sermonem eius, non propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecunque feci. |
| 161 | Cum venissent autem ad illum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret; et mansit ibi duos dies, et multo plures crediderunt propter sermones eius; et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus, ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. |
| 162 | Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. |
| 163 | Mulier prima nuntiavit, et ad mulieris testimonium crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret; et mansit ibi biduo, et plures crediderunt. |
| 164 | Et cum credidissent, dicebant mulieri: Non iam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. |
| 165 | Primo per famam, postea per praesentiam. |
| 166 | Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt Christiani. |
| 167 | Christus nuntiatur per Christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est, Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt. |
| 168 | Credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures in eum credunt firmius, quoniam vere ipse est [Ms., esset] Salvator mundi. |
| 169 | » VERS. 43-44. - Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. |
| 170 | Ipse enim Iesus testimonium perhibuit: quia propheta in sua patria honorem non habet. |
| 171 | Confirmatis vero in fide et charitate Samaritanis, id est Gentibus, revertitur novissimis diebus huius saeculi in patriam, in qua necdum honorem habuit. |
| 172 | De qua ipse in hoc loco testatur, quia propheta in sua patria honorem non habet. |
| 173 | In patria vero miracula fecit, et non crediderunt in eum; in Samaria non fecit, tamen crediderunt, unius feminae testimonio incitati. |
| 174 | Mundus credidit apostolicae Ecclesiae praedicatione, quae est una columba, incitatus; patriae vero terrenae, nec ipso Christo praedicante, nisi pauci crediderunt. |
| 175 | Et hoc est quod in alio loco eiusdem [Ms., huius] Evangelii ait: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet (Ioan. XIV, 12). |
| 176 | Maiora opera fuerunt totius mundi fides per apostolicam praedicationem, quam Christi; qui in Iudaea paucos admodum salvavit, in tantum paucos, ut discipuli sui pene omnes, praeter duodecim, dimiserint eum, sicut dictum est: Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant (Ioan. VI, 67). |
| 177 | (VERS. 45.) Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt [eum] Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo, et ipsi ascenderunt ad diem festum; forte miraculorum curiositate incitati, non voluntate praedicationis audiendae. (VERS. 46.) Venit ergo iterum Iesus in Cana Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. |
| 178 | Quasi diceret: Quamvis plena domus esset discumbentium, ubi miraculum in conspectu illorum fecit Christus, tamen pauci crediderunt in eum, dicente evangelista: Et crediderunt in eum discipuli eius. |
| 179 | Et forsitan ad verecundiam dictum est civium suorum, et ad laudem alienigenarum; nam Galilaei cives fuerunt Christi, et Samaritani alienigenae fuerunt, ut in sacra legitur historia. |