monumenta.ch > Varro > I. > quae in Deo sunt acta.
Alcuinus, In Evang. Ioannis, p5, IV. Appropinquante Pascha Iudaeorum, eiicit vendentes, et ementes de templo. <<<     >>> VI. Ioanni in Aenon baptizanti a suis discipulis dicitur, quod, cui ille testimonium perhibebat, hic baptizet, et quod omnes ad eum veniant. Quem ille sponsum esse, et oportere crescere, se autem minui. Illumque desursum, et supra omnes esse. Credentemque in eum habere vitam aeternam. Super incredulum vero iram manere confirmat.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SECUNDUS., CAPUT V. Nicodemo inter multa dicit, nisi renatum in regnum Dei intrare non posse: ut quod non iudicare, sed salvare venerit mundum. Et manifestari dicit opera, quae in Deo sunt acta.

1 CAPUT III. VERS. 1, 2. - Erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum, hic venit ad Iesum nocte.
2 « Princeps scilicet Iudaeorum venit ad Iesum nocte, cupiens secreta eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cuius aperta ostensione signorum aliquatenus iam rudimenta perceperat.
3 Qui quoniam prudenter ea quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter ea quae ab illo quaerebat, investigare promeruit.
4 Rabbi, inquit, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
5 A Deo igitur Iesum ad magisterium coeleste mundo adhibendum venisse confessus est, Deum cum illo fuisse miraculis prodentibus [Al., prudentius] intellexit, necdum tamen ipsum Deum esse cognovit.
6 Sed quia quem magistrum noverat veritatis studiose docendus adiit, merito ad cognitionem [Beda, agnitionem] divinitatis eius perfecte doctus subiit; merito utriusque nativitatis eius, divinae scilicet et humanae, sed et passionis [eius] atque ascensionis ipsius arcana percepit; nec non etiam modum secundae generationis, ingressum regni coelestis, aliaque perplura doctrinae evangelicae sacramenta, Domino revelante, didicit.
7 VERS. 3. - Respondit enim Iesus, et dixit ei: Amen amen dico vobis: Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
8 Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat quia sine huius luce fideles esse nequeunt.
9 Quis etenim sine lavacro regenerationis, remissionem peccatorum consequi, et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui nocte venit ad Iesum, necdum lucis mysteria capere noverat; nam et nox, in qua venit, ipsam eius qua premebatur ignorantiam designat; necdum enim eorum numero sociatus erat, quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8); sed inter eos potius remanebat, quibus loquitur Isaias: Surge, illuminare Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Isai. LX, 1).
10 Respondit ergo Domino, et ait: VERS. 4. - Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? Quia secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua iam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset impleri, quaerebat, ne huius expers remanendo, vitae coelestis particeps esse nequiret.
11 Notandum autem quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spiritali est regeneratione sentiendum; nequaquam videlicet eam, postquam semel expleta fuerit, posse repeti: sive enim haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui ita baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari.
12 Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus, quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur iam planius instrui, et quia secunda nativitas non carnalis est, sed spiritalis, audire; respondit namque illi Iesus: VERS. 5. - Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
13 Cuius nativitatis modum subsequenter exponens, prorsusque a carnali distinguens ait: (VERS. 6) Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
14 Natura spiritus invisibilis, carnis est visibilis; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur visibilibus incrementis.
15 Qui in carne nascitur, per aetatum momenta proficit: spiritalis autem generatio tota invisibiliter agitur. Nam videtur quidem baptizatus [Beda, baptizandus] in fontem descendere, videtur aquis intingui, videtur de aquis ascendere; qui autem in illo lavacrum regenerationis egerit, minime potest videri.
16 Sola autem [Beda, sola hoc] fidelium pietas novit, quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit.
17 Filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius mortis descendit, sed filius resurrectionis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit.
18 Sola haec Ecclesia mater, quae generat, novit.
19 Caeterum, oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur.
20 Unde in fine videntes gloriam sanctorum dicent gementes in tormentis: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii, quomodo computati sunt inter filios Dei (Sap. V, 3)? Apostolus Ioannes, charissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (I Ioan. III, 2).
21 Quod ergo natum est ex spiritu, spiritus est; quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur, invisibiliter in novum mutatur hominem, et de carnali efficitur spiritalis.
22 Qui ideo recte non solum spiritalis, sed etiam spiritus vocatur; quia sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur, invisibiliter fit spiritalis et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et filius hominis appareat.
23 Sequitur: VERS. 7, 8. - Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo.
24 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis, unde veniat, et quo vadat.
25 Sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
26 Spiritus, ubi vult, spirat, quia ipse habet in potestate, cuius cor gratia suae visitationis illustret.
27 Et vocem eius audis, cum te praesente loquitur is qui Spiritu sancto repletus est; sed non scis, unde veniat, et quo vadat, quia etiamsi te praesente quempiam Spiritus ad horam impleverit, non potest videri [Al., non potes videre], quomodo eum intraverit, vel quomodo redierit: quia natura est invisibilis.
28 Sic est omnis qui natus est ex Spiritu: et ipse enim invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infideles nesciant, unde veniat et quo vadat, id est, quia a gratia regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei; et vadit in perceptionem regni coelestis.
29 Quaerente autem adhuc Nicodemo quomodo possint haec fieri (VERS. 9), subiungit Dominus, dicens: VERS. 10. - Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Non quasi insultare volens ei qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium; sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua ianua coelestis non potest inveniri.
30 VERS. 12. - Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit, ut in superiore lectione invenimus, cum de passione et de resurrectione sui corporis, quod de terra assumpserat, loqueretur dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Ioan. II, 19).
31 Non tamen credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant [Beda, volebant], quia non de alio, quam de templo corporis sui diceret.
32 Qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est, divinae generationis [Ms., regenerationis] capienda mysteria sufficiunt? Addit autem Dominus adhuc, et de coelestibus sacramentis, et de terrenis instruere eum, quem vidit sapienter ac diligenter his quae audit, intendere.
33 Coelestis namque est ascensio eius ad vitam sempiternam; terrena vero exaltatio eius ad mortem temporalem.
34 Dicit ergo de coelestibus: VERS. 13. - Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo.
35 Subiungit vero de terrenis: (VERS. 14) Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
36 Merito autem quaeritur quomodo dicatur Filius hominis, vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec in terra loquebatur, iam fuisse in coelo? Nota est namque confessio fidei catholicae, quia descendens de coelo Filius Dei, Filium hominis in utero virginali suscepit, eumque completa dispensatione passionis suae resuscitavit a mortuis, et assumpsit in coelum.
37 Non ergo caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo.
38 Et qua ratione dicitur: Nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo, nisi quia Christi persona una est, in duabus existens naturis? atque ideo Filius hominis recte dicitur, et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo; quia quod in sua natura habere non potuit, hoc in Filio Dei, a quo assumptus est, habuit.
39 Sicut propter eamdem unius Christi personam, quae ex duabus existit naturis, Apostolus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28).
40 Neque enim Deus in sua substantia, sed in homine assumpto sanguinem, qui pro Ecclesia funderetur [Beda, quem funderet], habuit.
41 Hinc enim Psalmista dicit: Ascendit Deus in iubilatione (Psal. XLVI, 6).
42 Quomodo enim Deus nisi in homine ascenderet, qui in suae natura maiestatis semper ubique praesens adest? Sed et hoc quaerendum est quomodo dictum sit, et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi se veraciter confidant ascensuros in coelum, promittente sibi Domino, quia, ubi ego sum, illic et minister meus erit? Cuius tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, electorum omnium caput est.
43 Itemque omnes electi, eiusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae [Ms. et Beda, omnem Ecclesiam] (Ephes. I, 22).
44 Et rursum: Vos enim estis corpus Christi et membra de membro (I Cor. XII, 27) Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo; quod est aperte dicere: Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, qui in seipso quidem primum cernentibus apostolis, eminentioribus nimirum membris suis, ascendit, et exinde in membris suis quotidie ascendens se colligit in coelum.
45 Hinc est enim quod ipsum corpus eius, intra adversa praesentis saeculi deprehensum gloriatur et dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos (Psal. XXVI, 6).
46 Ac si patenter dicat: Qui occisum a Iudaeis Christum, caput videlicet meum suscitavit a mortuis, ac frustratis omnibus inimicorum insidiis, sublevavit in coelum, spero [quod] me etiam de praesentibus periculis eruens, meo capiti iungat in regno suo.
47 Quia ergo nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, quisquis in coelum ascendere desiderat, ei qui de coelo descendit et [est] in coelo, se vera fidei et dilectionis unitate coniungat; aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum.
48 Unde alias ipse dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Haec ideo Nicodemo et [Ms., vel] cunctis dicuntur catechumenis, ut discant eius membris renascendo incorporari, per quem possint ascendere in regnum Dei.
49 Et quia ascensio vel ingressus regni fieri non potest absque fide et sacramentis Dominicae passionis, recte infertur: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
50 VERS. 15. - Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
51 Mira magisterii coelestis arte Dominus magistrum legis Mosaicae ad spiritalem legis eiusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens.
52 Narrat quippe liber Numerorum, quia pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuravit contra Dominum et Moysen; ideoque Dominus immiserit in illum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, cum clamarent ad Moysen, et ille oraret pro eis, iussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et ponere pro signo.
53 Qui percussus, inquit, aspexerit eum, vivet.
54 Et ita factum est (Num. XXI). Plaga [Ms. et Beda, Plagae] igitur serpentium ignitorum, venena sunt, et incentiva vitiorum, quae animam quam tangunt spiritali morte perimunt.
55 Et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur.
56 Exaltatio autem serpentis aenei, quem dum percussi aspicerent, sanabantur, passio est nostri Redemptoris in cruce, in cuius solum fide regnum mortis et peccati superatur.
57 Recte etenim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur; non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt astuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi, ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti.
58 Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur, qui venit in similitudinem [Beda, similitudine] carnis peccati: quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis; quin potius percussos a serpentibus, sua exaltatione sanabat: sic nimirum, sic Redemptor humani generis, non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo, credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret.
59 Sicut ergo Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita [inquit] exaltari oportet Filium hominis.
60 Quia sicut illi qui exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant, sanabantur ad tempus a temporali morte et plaga quam serpentium morsus intulerat, ita et qui mysterium Dominicae passionis credendo, confitendo, sinceriter imitando aspiciunt, salvantur in perpetuum ab omni morte, quam peccando in anima pariter et carne contraxerant.
61 Unde recte subiungitur: Ut omnis qui credit in ipsum [Beda, in ipso] non pereat, sed habeat vitam aeternam.
62 Cuius quidem verbi patet sensus; quia qui credit in Christum, non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam.
63 Et hoc inter figuram distat et veritatem, quia per illam vita protelatur [Beda, protelabatur] temporalis, per hanc vita donatur sine fine mansura.
64 Sed curandum solerter est, ut quod intellectus bene sentit, operatio condigna perficiat, quatenus confessio rectae nostrae fidei, pie et sobrie conversando, ad perfectionem [Beda, ad perceptionem] promissae nobis vitae mereatur attingere.
65 Verum quia haec de Filio hominis dicuntur, qui exaltari in cruce, et mortem potuit pati, ne putaret Nicodemus Filium tantum eum hominis esse, a quo vita esset exspectanda perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem Filium Dei, et Filium hominis mundi ostendere salvatorem.
66 Nam sequitur: VERS. 16. - Sic enim dilexit Deus munaum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
67 Unde notandum quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de Filio hominis in cruce exaltato praemiserat, dicens: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
68 Quia profecto idem redemptor et conditor noster, Filius Dei ante saecula existens, Filius hominis factus est in fine saeculorum, ut, qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad recipiendam quam perdidimus vitam.
69 » Sequitur autem: VERS. 17. - Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
70 « Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum.
71 Se ergo interimit, qui praecepta medici observare non vult.
72 Venit Salvator in mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut iudicet mundum? Salvari non vis ab ipso, ex te iudicaberis.
73 Et quid dicam iudicaberis? vide quid ait: Qui credit in eum, non iudicabitur [Al., iudicatur].
74 Qui autem non credit: quid dicturum sperabas, nisi, iudicatur? Iam, inquit, iudicatus est.
75 Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est iudicium; Novit enim Dominus, qui sunt eius, (II Tim. II, 19); novit, qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flamma; novit in area sua triticum suum, novit et paleam; novit et segetem, novit zizania.
76 Iam iudicatus est qui non credit.
77 Quare iudicatus? Quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. (VERS. 19.) Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum.
78 Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum. Omnia [Aug., Omnium] enim mala opera invenit.
79 Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Hoc enim sequitur: VERS. 21. - Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo facta sunt.
80 Quomodo ergo quidam bonum opus fecerunt, ut venirent ad lucem, id est, ad Christum? Et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat; et serpens ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant; et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est, mors Domini, propter mortales homines, quos invenit iniustos; quomodo intelligitur, hoc est iudicium, quoniam lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid enim est hoc? Quorum enim erant opera bona? Nonne venisti ut iustifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem.
81 Ibi posuit vim; multi enim dilexerunt peccata sua, [multi confessi sunt peccata sua]: quia, qui confitetur peccata sua et accusat peccata sua, iam cum Deo facit.
82 Accusat Deus peccata tua: si et tu accuses, coniungeris Deo.
83 Quasi duae res sunt, homo et peccator.
84 Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit.
85 Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit.
86 Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei.
87 Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua.
88 Initium bonorum operum, confessio est operum malorum.
89 Facis veritatem, et venis ad lucem.
90 Quid est, facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis: iustus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem.
91 Venis autem ad lucem, ut manifestentur opera tua quia in Deo sunt facta, quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et eius veritas tibi ostenderet lucem [In Aug. deest, lucem]; sed qui etiam admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem, et fugit eam, ut non arguantur opera eius mala quae diligit.
92 Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua, non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat; quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem, cui gratias agit quod illi, quid in se odisset, ostenderit.
93 Dicit Domino: Averte faciem tuam a peccatis meis.
94 Et qua fronte dicit, nisi iterum dicat? Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5, 11).
95 Sit ante te, quod non vis esse ante Dominum [Aug., Deum].
96 Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet tibi illud Deus ante oculos tuos: et tunc retorquet, quando iam poenitentiae fructus nullus erit.
97 Currite dum lucem habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.
98 » Sequitur autem: VERS. 22. - Post haec autem venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram.
99 Et illic demorabatur cum eis, et illic baptizabat.
100 « Baptizatus baptizat; non in eo baptismate baptizat quo baptizatus est.
101 Dat baptismum [Ms., baptisma] Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum [Ms., baptisma] Domini.
102 Hoc est baptisma suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptisma servi; et baptismate servi via praeparabatur Domino: et baptizatus Dominus, viam se fecit ad se [venientibus.] Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV, 6).
103 Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipse est via, qui est veritas.
104 Audiamus Ioannem; Baptizabat Iesus.
105 Diximus quia baptizat Iesus.
106 Quomodo inquit, Iesus, quomodo Dominus, quomodo Dei Filius, quomodo Verbum; sed Verbum caro factum est.
Alcuinus HOME



Alcuinus, In Evang. Ioannis, p5, IV. Appropinquante Pascha Iudaeorum, eiicit vendentes, et ementes de templo. <<<     >>> VI. Ioanni in Aenon baptizanti a suis discipulis dicitur, quod, cui ille testimonium perhibebat, hic baptizet, et quod omnes ad eum veniant. Quem ille sponsum esse, et oportere crescere, se autem minui. Illumque desursum, et supra omnes esse. Credentemque in eum habere vitam aeternam. Super incredulum vero iram manere confirmat.
monumenta.ch > Varro > I. > quae in Deo sunt acta.