monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo.
>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p5, V. Nicodemo inter multa dicit, nisi renatum in regnum Dei intrare non posse: ut quod non iudicare, sed salvare venerit mundum. Et manifestari dicit opera, quae in Deo sunt acta.

Alcuinus, In Evangelium Ioannis, LIBER SECUNDUS., CAPUT IV. Appropinquante Pascha Iudaeorum, eiicit vendentes, et ementes de templo.

1 Sequitur namque huius praefati signi mirabile sacramentum, quomodo ipse Iesus cum matre et fratribus ascendisset Hierosolymam, et ibi invenisset vendentes et ementes in templo, eosque qualiter inde eiecerit, dicente evangelista: VERS. 12, 13. - Descendit Iesus Capharnaum, ipse et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius, ibique manserunt non multis diebus, et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.
2 Bene autem evangelista ait, descendisse Iesum in Capharnaum.
3 Capharnaum vero villa pulcherrima interpretatur, significans hunc mundum, quo Dominus noster Iesus Christus pro salute humani generis a paterna sede nunquam recedens descendisse dicitur.
4 « Sed solet movere quosdam, quod in exordio lectionis huius evangelicae dictum est quia descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres eius secuti sunt eum.
5 Nec defuere haeretici qui Ioseph virum beatae semper virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos, quos fratres Domini Scriptura appellat.
6 Alii maiore perfidia hos eum ex ipsa Maria, post natum Dominum, generasse putarunt.
7 Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis, scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei genitricem, sed et beatissimum castitatis eius testem atque custodem Ioseph, ab omni prorsus actione coniugali mansisse semper immunem; nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturae usitato, fratres, sororesve Salvatoris vocari.
8 Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit iurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus (Gen. XIII, 8).
9 Et Laban ad Iacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi (Gen. XXIX, 15)? Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abrahae fuit, et Iacob filius Rebeccae sororis Laban.
10 Sed propter cognationem sunt fratres nuncupati.
11 Hac ergo regula, in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Ioseph, fratres Domini appellatos oportet intelligi.
12 Quod autem propinquante Pascha, Iesus ascendit Hierosolymam.
13 nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subiici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem, quae ex divinitatis auctoritate statuit, decreta custodiat.
14 Ne enim putarent servi, absque crebris orationum bonorumque actuum victimis, vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servos ad adorandum [Beda, ad orandum] immolandumque [Dei] Filius ascendit.
15 Qui veniens Hierosolymam, quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit, videamus.
16 VERS. 14, 15. - Et invenit, inquit, in templo vendentes oves, et boves, et columbas, et nummularios sedentes.
17 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
18 Boves, oves, et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in templo.
19 Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio.
20 Videbantur ergo licite vendi in templo, quae ob hoc emebantur ut in eodem templo offerrentur Domino.
21 Sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, ne eius quidem quae honesta putaretur, exhiberi, dispulit negotiatores iniustos, et foras omnes simul cum his quae negotiabantur, eiecit.
22 Quid ergo, fratres mei, quid putamus faceret Dominus? Si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos? Qui hostias quae sibi immolarentur ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus qui ecclesiam ingressi non solum intentionem orandi negligunt, verumetiam ea pro quibus orare debuerant, augent; insuper et arguentes se pro huiusmodi stultitia, conviciis odiisque, vel etiam detractionibus insequuntur, addentes videlicet peccata peccatis, et quasi funem sibi longissimum incauta eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti iudicis examinatione damnari.
23 Nam bis quidem in Evangelio sancto legimus quod veniens in templo Dominus huiusmodi negotiatores eiecerit; nunc videlicet, id est, tertio ante passionem suam anno, sicut ex huius evangelistae sequentibus scriptis agnoscimus; et ipso quo passus est anno, cum ante quinque dies Paschae sedens asino, Hiersolymam venisset.
24 Sed et hoc idem eum in templo sanctae Ecclesiae examine quotidianae visitationis agere, omnis qui recte sapit, intelligit.
25 Unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore; sedulaque praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid in nobis, unde merito flagellari, ac de Ecclesia eiici debeamus, inveniat.
26 Et maxime in illa, quae specialiter domus orationis vocatur, observandum ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo: Nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia (I Cor. XI, 22)? aut Ecclesiam Dei contemnitis? Et a Propheta cum Iudaeis: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Ier. XI, 15).
27 Et quidem gaudendum est, quia ipsi sumus in baptismo templum Dei facti, teste Apostolo, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).
28 Ipsi civitas regis magni, de qua canitur: Fundamenta eius in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1), id est, fundamenta Ecclesiae in soliditate fidei apostolorum et prophetarum.
29 Sed non minus [Ms., nimis] tremendum, quia praemisit Apostolus dicens: Si quis autem templum Dei violarit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 17).
30 Et ipse iudex iustus, Disperdam, inquit, de civitate Domini omnes, qui operantur iniquitatem (Psal. C, 8).
31 Gaudendum, quia in nobis Paschae solemnitas agitur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus.
32 Pascha quippe transitus dicitur.
33 Gaudendum quia Dominus nostra pectora, civitatem videlicet suam visitare, quia idem Pascha nostrae bonae actionis, praesentia suae pietatis illustrare dignatur.
34 Sed timendum satis, ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit, agentes inveniat, et ipse qualem non diligimus nobis districtus redditor ostendatur [Al., et ipse se nobis, qualem non diligimus, districtus redditor ostendat]; ne nos in templo nummularios, ne venditores boum, ovium, columbarumve reperiens damnet (Matth. XXII).
35 Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae sancti Spiritus dona designant.
36 Quia nimirum boum iuvamine solet ager exerceri; ager autem est Domini, cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbi Dei praeparatum rite seminibus.
37 Oves innocenter sua vellera vestiendis hominibus praestant.
38 Spiritus super Dominum in columbae specie descendit.
39 Vendunt autem boves, qui verbum evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt; quales reprehendit Apostolus, quia Christum annuntiarent non sincere.
40 Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2).
41 Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant; qui impositionem manus, qua Spiritus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt; qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur.
42 Nummos mutuo dant in templo, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt; sua quaerentes, non quae Iesu Christi (Philip. II, 21).
43 Verum huiusmodi operarios fraudulentos quae merces maneat, ostendit Dominus, cum, facto de funiculis flagello, omnes eiecit de templo.
44 Eiiciuntur enim [Ms., autem] de parte sortis sanctorum, qui inter sanctos positi, vel ficte bona, vel aperte faciunt opera mala.
45 Oves quoque et boves eiecit, qui talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam.
46 Funiculi, quibus flagellando impios de templo expulit, tremenda [Ms. et Beda, crementa] sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos districto iudici datur.
47 Hinc etenim dicit Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isaiae, V, 18)! Et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V, 22).
48 Qui enim peccata peccatis, pro quibus acrius damnetur, accumulat, quasi funiculos quibus ligetur ac flagelletur, paulatim augendo prolongat.
49 Nummulariorum quoque quos expulerat [Beda, expulsat], effudit aes et mensas subvertit, quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, iuxta hoc quod scriptum est: Et mundus transibit et concupiscentia eius (I Ioan. II, 17).
50 VERS. 16. - Et eis qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.
51 Venditionem columbarum de templo auferri praecipit, quia gratia Spiritus gratis accipi, gratis debet dari (Matth. X).
52 Unde Simon ille magus, quia hanc emere pecunia voluit, ut maiore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditione, non est tibi pars, neque sors in sermone hoc (Act. VIII, 20, 21).
53 Notandum autem quia non soli venditores sunt columbarum et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largientes [Beda, largiendo], pretium pecuniae, vel laudis, vel etiam honoris inquirunt: verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur quasi sermones Dei, qui ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum (II Petr. IV, 11).
54 Quicunque ergo tales sunt, si nolint veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis.
55 Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam videlicet commendat et divinam.
56 Ut enim verus Dei Filius intelligatur, audiamus quod ipse dicit: Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.
57 Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum sui Patris cognominat.
58 Et ut rursum verus hominis filius sentiatur, recolamus quod in huius capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem comitem [Beda om. comitem] habuisse perhibetur.
59 Sequitur: VERS. 17. - Recordati vero sunt discipuli eius, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.
60 Zelo domus Patris Salvator eiecit impios de templo.
61 Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur, insistamus.
62 Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxurie enervatum si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus, in quantum facultas suppetit, castigare, polluta ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequivimus [Beda, nequimus], non sine acerrimo mentis sustinere dolore.
63 Et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi Angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid, quod nostram fraternamve orationem impediat, totis viribus agamus.
64 Sequitur: VERS. 18, 19. - Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
65 De quo templo diceret, evangelista post aperuit; videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum, ipse post triduum excitavit de morte.
66 Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia proiicere debuerat [Ms. et Beda, debuerit] e templo, respondit; ideo se rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicuius macula peccati.
67 Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verum Dei templum ab hominibus morte solutum, divinae potentia maiestatis excitare posset a mortuis.
68 VERS. 20. - Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt.
69 Sed ne nos quoque spiritalem Domini sermonem carnaliter sentiremus, evangelista subsequenter, de quo templo loqueretur, exposuit.
70 Quod autem aiunt templum quadraginta et sex annis aedificatum, non primam, sed secundam illius aedificationem significant.
71 Primus enim Salomon templum in maxima regni sui pace decentissimo [Beda, citissimo] septem annorum [Ms., XX septem annorum] opere perfecit, quod destructum a Chaldaeis, post septuaginta annos ad iussionem Cyri Persae laxata captivitate, reaedificari coeptum est.
72 Sed filii transmigrationis opus, quod sub principibus Zorobabel et Iesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum, ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt.
73 Qui etiam numerus annorum perfectioni Dominici corporis aptissime congruit.
74 Tradunt etenim naturalium scriptores rerum, formam corporis humani tot dierum spatio perfici: quia videlicet primis sex a conceptione diebus, lactis habeat similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc iam reliquo tempore, usque ad tempus partus, magnitudine augeatur.
75 Sex autem, et novem, et duodecim, et decem, et octo, quadraginta quinque faciunt; quibus si unum adiecerimus, id est, ipsum diem, quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus.
76 Et quia templum illud manufactum, sacrosanctam Domini carnem, quam ex virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat, quia aeque corpus eius, quod est Ecclesia, quod [Beda, quia] uniuscuiusque fidelium corpus, animamque designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus.
77 » Adam vero primus post peccatum audivit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III).
78 Secundus vero Adam de se ipso ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
79 Sparsus vero fuit primus Adam per universum mundum, qui in secundo collectus est; quod significat nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, id est: Alpha, Delta, iterum Alpha, et My: quae quatuor litterae, quatuor partes orbis designant, in quas sparsus est Adam in filiis suis.
80 Ideo in principiis nominum partium mundi hae quatuor litterae leguntur; nam ἄρκτος, quod est Septentrio, ab Alpha incipit; et δυσις, quod est Occidens, a Delta incipit; et ἀνατολή, quod est Oriens, ab Alpha incipit; μεσημβρίος, quod est Meridies, a My incipit: quae sunt quatuor partes orbis, ab his quatuor litteris incipientes.
81 Quae litterae si in computo Graeco considerentur, quadraginta sex faciunt.
82 Nam Alpha unum, Delta quatuor, et iterum Alpha unum, My quadraginta, quae simul ducta faciunt quadraginta sex.
83 Qui numerus mystice designat quadraginta sex dies, quibus templum corporis Christi in utero virginali aedificatum est, sicut superius diximus.
84 Caro autem Christi, quae de Adam sumpta est, destructa est a Iudaeis, et a seipso iterum aedificata secundum Scripturas prophetarum; et ideo dicit evangelista: Hoc enim dicebat de templo corporis sui.
85 VERS. 21, 22. - Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae.
86 Id est, prophetarum, qui praedixerunt Christum tertia die resurgere.
87 Et sermonem, quem dixit Iesus, id est, quod ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: hoc est, tertia die resuscitabo, quod vos solvetis in cruce.
88 Sequitur: VERS. 23, 24. - Cum autem esset Iesus Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in eum, ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, quia ipse sciebat quid esset in homine.
89 Non enim sic credebant in eum ut digni essent Christum habitare in eis, quorum fides catechumenis comparari potest, qui credunt in Christum, sed Christus non credit seipsum eis, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
90 Nemini vero se credit Christus, nisi qui dignus est introire in regnum Dei; nullus vero dignus est introire in regnum Dei, nisi qui renatus est ex aqua et Spiritu sancto.
91 Inde et ecclesiastica consuetudo catechumenis corporis et sanguinis Christi communionem non tradit, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto, quibus tantum creditur participatio corporis et sanguinis Christi.
92 Ex his autem multis, qui credebant in Iesum, unus erat Nicodemus iste; et ideo nocte venit, non die, quia necdum illumina tus venit coelestis gratiae luce.
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, In Evang. Ioannis, p5, V. Nicodemo inter multa dicit, nisi renatum in regnum Dei intrare non posse: ut quod non iudicare, sed salvare venerit mundum. Et manifestari dicit opera, quae in Deo sunt acta.
monumenta.ch > Alcuinus > mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur. > XXXVII. > et de iudicio manifestat. > et unum ex duodecim diabolum appellat. > . . . > Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit. > et ementes de templo.